Partie II, question 2
[Questio II.]
Sequitur secundum principale hujus secundæ partis super modus tollendi, et curandi maleficia præmittendo difficultatem.
Utrum licitum sit maleficia per alia maleficia, vel per aliqua illicita tollere ? Et arguitur quod non, quia uti auxilio Dæmonum non est licitum, ut sup. patuit in 2. senten. dist. 8. a Doctoribus communiter determinatur, quia videlicet est apostasia a fide, et quidem quod sine auxilio Dæmonum non possit dissolui, probatur, quia aut dissoluitur humano artificio, aut Diabolica, aut divina potentia. Non primum, quia inferior potestas non potest infringere superiorem, cum nihil agat ultra suam virtutem : non etiam divina, quia hoc esset opus miraculosum, et cum illa Deus ad suum nutum operatur, et non ad instantiam hominum, sic et Christus matri petenti miraculum de subuentione necessitatis vini, ut Doctores exponunt, quod hoc miraculum conversionis desiderabat Christus, Respondit : Quid mihi et tibi mulier, scilicet commune, in opere miraculoso ? Apparet etiam quod rarissime liberantur, quantumcunque divinum auxilium, et suffragia sanctorum implorant, ergo non nisi auxilio Dæmonum liberari possunt, quod tamen non est licitum quærere. Præterea hoc quod communiter tolleratur, in vsu practicatur, licet sit illicitum, sed hoc communiter practicatur, quod tales maleficiati currunt ad mulierculas superstitiosas, a quibus sæpissime liberantur, et non per sacerdotes aut exorcistas, ergo practica ostendit, quod auxilio Dæmonum maleficia tolluntur, cujus tamen auxilium quærere cum sit illicitum, etiam non est licitum maleficia tollere, sed patienter sufferre. Præterea secundum Thomam et Bonaventuram in 4. distin. 34. de impedimento maleficiati, maleficium est ita perpetuum, quod non potest habere humanum remedium, quia si haberet remedium, non est homini notum vel licitum, in quibus verbis damt intelligere, quod sit quasi infirmitas incurabilis, et perpetuo inhærens, unde subdunt, licet Deus præstare possit remedium, Dæmonem cogendo, et Dæmon desistemdo ille curaretur, tamen curatio non erit humana, ergo nisi Deus dissoluerit, per se non est licitum ejus dissolutionem quocunque modo quærere. Præterea in eadem dist. et q. dicumt, quod etiam per aliud maleficium adhibere remedium est illicitum, unde dicunt, etsi posset per aliud maleficium adhiberi remedium, nihilominus reputaretur perpetuum, licet amoueretur maleficium, quia nullo modo est licitum per maleficium invocare Dæmonis auxilium. Præterea exorcismi Ecclesiæ non valent ad reprimendum Dæmones semper, quo ad omnes molestias corporales, hoc Dei judicio exigente, semper tamen valent contra illas Dæmonum infestationes, contra quas principaliter sunt institutæ, sicut contra obsessos, vel circa pueros exorcizandos. Præterea non oportet, quod si propter peccatum Diabolo sit potestas in aliquem data, cessante peccato cessat potestas, quia interdum cessante culpa, remanemt peccata, ex quibus verbis videntur præfati duo Doctores sentire, quod non sit licitum maleficia tollere, sed permittere illa, sicut permittuntur domino Deo, qui illa tollere potest ad suum placitum. In contrarium est, quod sicut Deus et natura non abundant in superfluis, ita non deficiunt in necessariis, quare et necessario fidelibus contra hujusmodi insultus Dæmonum sunt data, non solum remedia præservatiua, de quibus in principio hujus secundæ partis tactum est, verum etiam remedia curatiua, cum alias non sufficienter 157fidelibus a Deo prouisum esset, et opera Diaboli viderentur fortiora operibus Dei. Præterea glosa super illud Job 61. Non est potestas super terram, etc. dicit, omnia humana superat, et si meritis sanctorum subjacet, unde et meritis sanctorum virorum in hac vita subjacent. Præterea Augustinus de morib. Ecclesiæ, non est Angelus cum inhæremus Deo mente nostra potentior, nam si potestas virtus in hoc toto mundo, sublimior est mens Deo inhærens, unde ex talibus dissolui possunt opera Diaboli. Responsio. Hæ sunt duæ solennes opiniones sibi inuicem, ut videtur contrariantes. Sunt enim quidam Theologi et Canonistæ inuicem concordantes, quod licitum est maleficia tollere etiam per opera superstitiosa et vana. Et hujus opinionis sunt Scotus, Hostien. et Goffre. et communiter omnes Canonistæ. Aliorum Theologorum opinio, et præcipue antiquorum, et quorundam modernorum, ut Thomæ, Bonaventuræ, Alberti, Petri de Palude, et aliorum multorum, quod nullo modo sint facienda mala ut eueniant bona, et quod potius homo mori debet, quam in talia consentire, ut scilicet per opera superstitiosa et vana liberaretur, sed quia Unica distinctione poterunt eorum dicta concordari, videndæ sunt prius eorum sententiæ. Nam Scotus in suo 4. dis. 34. de impedimento maleficiali, sive de frigidis et maleficiatis, reputat fatuitatem asserere, quod etiam per vana et superstitiosa non debeant maleficia tolli, dicit enim, nec in hoc est infidelitas aliqua, quia destruens non assentit operib. Diaboli, sed credit eum posse et velle fatigare, dum durat tale signum, quia ex pacto non assistit ad hoc nisi dum illud durat. Et sic destructio illius signi, imponet finem tali vexationi, unde et dicit, quod est meritorium opera Diaboli delere, et quia loquitur de signis, ponamus exemplum. Sunt quædam mulieres quæ tali signo notant Maleficas, ut si vacca ubertate lactis ex maleficio priuatur, tunc urceum lactis super ignem appendunt, et certis verbis superstitiosis insistendo, urceum cum baculo percutiunt, et licet flasculum mulier percutiat, tamen omnia verbera Diabolus ad dorsum Maleficæ defert, per quæ sic Diabolus cum Malefica fatigatur, facit tamen illa Diabolus ut percutientem catholicam ad peiora alliceat, unde periculosum non existit, alias non videretur opinio tanti Doctoris habere difficultatem. Possunt et alia exempla adduci. Hostiensis ad idem in summa copiosa de frigidis et malefi. et tit. de impotentia communem in glos. super capi. literæ. §. mulierem autem. dicit, quod in hoc defectu recurrendum est ad remedia medicorum. Et licet quædam remedia contra hæc scripta vana seu superstitiosa videantur, tamen cuilibet auctori in sua arte credendum est, sed et satis tollerare potest Ecclesia retundere vana vanis. Humbertinus denique in suo quarto præfata distinctione iis utitur verbis : Possunt maleficia aut per orationes, aut per artem per quam facta sunt destrui. Ad idem Goffr. in sum. suo eo. ti. Maleficium non pont solui semper per illum qui fecit, vel quia est mortuus, vel quia nescit delere ipsum, vel quia maleficium est perditum, si autem sciretur, licite posset soluere, et loquitur contra illos, qui dicebant, quod per maleficia non posset copulæ carnali præstari impedimentum, eo quod nullum tale esset perpetuum, unde non dirimeret matrimonium jam contractum. Præterea illi, qui fuerunt moti asserere quod nullum maleficium fit perpetuum, mouebantur his rationibus, quia putabant omne maleficium posse moueri, vel per aliud maleficium, vel per exorcismos Ecclesiæ, qui sunt ordinati ad reprimendum vim Dæmonum, vel per veram pœnitentiam, cum Diabolus non habeat potestatem nisi super peccatores. Unde quo ad primum concordabant cum opinione aliorum, quod ad minus per superstitiosa possint tolli. Contrariæ autem opinionis est sanctus Thomas in suo 4. præfata dist. sic inquientis : quod si maleficium non possit reuocari nisi per aliquid illicitum, ut per Dæmonis auxilium, vel hujus, et si sciretur posse sic reuocari, nihilominus perpetuum judicatur, quia remedium non est licitum. Ad idem Bonaventura, Petrus, Albertus, et communiter omnes Theologi, ubi cum breviter tangunt Dæmonis auxilium tacite vel expresse invocandum, videntur sentire, quod per nil aliud, nisi per licitos exorcismos, vel per veram 158pœnitentiam ut in Canon. Si per sortiarias allegatur, tangitur, remoueri debeant, moti ut apparet, rationibus in principio quæstionis annotatis. Et quia tantos Doctores in eorum dictis quantum possibile est expedit concordare, et hoc Unica distinctione fieri potest. Ideo notandum, quod maleficium aut tollitur per alium Maleficum simul, et per aliud maleficium, aut tollitur, non quidem per Maleficum, sed per maleficiales ritus et illicitos, et hoc iterum dupliciter, quia vel per illicitos et vanos ritus insimul, vel per vanos et non illicitos. Primum remedium est omnino illicitum, tam ex parte auctoris quam et ipsius remedii, sed tamen quia fit dupliciter, quia aut cum nocumento illius qui maleficium intulit, aut sine nocumento, fit tamen per maleficiales ritus et illicitos, tunc comprehenditur sub secundo modo, videlicet ubi maleficium tollitur, non per Maleficum alium, sed per maleficiales ritus et illicitos, tunc iterum illicitum judicatur, licet non tantum sicut primum. Unde summarie dicere possumus, quod per tria, et tribus modis remedium redditur illicitum, quamdo scilicet tollitur per Maleficum alium, et per maleficia alia, videlicet virtute Dæmonis alicujus. Secundo, quando non per Maleficum, sed honestam personam tollitur, sic tamen quod superstitiosis remediis maleficium quod Uni personæ aufertur, alteri infertur, et hoc iterum illicitum. Tertio, quando aufertur sine eo quod alteri infertur, utitur tamen Dæmonum invocatione expressa vel tacita, tunc iterum illicitum, et secumdum hos modos dicitur a Theologicis, quod potius mors sit præeligenda, quam in talia consentire. Aliis vero duobus modis ultimis tollere maleficium potest esse vel licitum, vel non vanum, secundum Canonistas, et quod tollerari possunt, ubi remedia Ecclesiæ prius attentassent, ut sunt exorcismi Ecclesiæ, suffragia sanctorum implorata, aut vera pœnitemtia nihil effecisset, et ut clarior habeatur intellectus de singulis, sunt aliqua gesta et acta per nos reperta recitanda. Romæ tempore Nicolai Papæ Episcopus quidam ex Alemaniæ patribus certa expediturus negotia aduenerat, cujus nomen occultare ordo charitatis postulat, licet jam Universæ carnis debitum persoluerit. Hic quandam juvenculam adamando, et ipsam ad suam diocesim destinare, cum duobus famulis ac rebus aliis, et clenodiis disposuisset, juvencula auiditate fœminea, super clenodia quæ preciosa erant decepta, modum excogitare cœpit, ut ea in itinere existente, Episcopus maleficiis interiret, jamque habebat in sua clenodia possessione, et ecce sequenti nocte Episcopus subito infirmabatur, et ne fortassis veneno intoxicatus esset, a medicis percunctatur, et a famulis dolenter dubitatur, tam ingens enim calor inerat pectori, ut non nisi gargarismis per aquam frigidam continue haberet refocillari. Tertia igitur die, cum jam nulla spes vitæ haberetur, vetula quædam ingressum ad Episcopum instanter petiit, et quod causa suæ sanitatis aduenisset, aperuit. Ingressa igitur Episcopum alloquitur, et sanitatem promittit, dummodo suis acquiescere suasionibus velit. Episcopus vero quidnam foret, cui acquiescere pro recuperanda sanitate quam summe affectabat, ubi inquirit, vetula respondit : Ecce hæc infirmitas maleficio nobis accidit, et non nisi per aliud maleficium liberari poteritis, ut videlicet ipsa Malefica quæ vobis intulit, moriatur, et eadem vestra infirmitate inficiatur. Stupefactus Episcopus, et quod alio modo liberari non posset ubi persensit, nil tamen temere volens agere, Papam consulere per supplicationem decreuit. At Poncifex cum eum tenerrime diligeret, et quod non nisi per mortem Maleficæ liberari posset, cum didicisset, annuit, ut inter duo mala minus permitteretur, et super hoc supplicationem signavit, unde denuo vetula accersita, et tam ipse quam summus Pontifex in mortem Maleficæ consentirent, dummodo pristinæ sanitati restitueretur disservit, sicque quod vetula abscessit, et quod sequenti nocte liberaretur promisit. Et ecce circa medium noctis, ubi se sanum, et ab omni infirmitate liberatum persensisset, nuncio misso, quidnam de juvencula foret, perscrutatur, et ecce aderat, quæ ipsam circa mediam noctem in latere matris dormientem infirmatam fuisse subito affirmabat, qua in re dabatur intelligi, quod eadem hora et momento infirmitas Episcopum relinquendo, Maleficam juvenculam per aliam Maleficam vetulam inuasit, et sic spiritus malignus a læsione Episcopi cessando, ipsum sanitati per accidens restituere videbatur, 159cum tamen proprie sanitatem non immittebat, quam tamen occupare Deo permittente poterat, et propter pactum cum Malefica altera initum, quæ fortunæ alterius inuidebat, ipse Dæmon magistram juvenculam inficere habebat, et bene æstimari potest illa duo maleficia non per Unum Dæmonem duabus personis, sed a duobus Dæmonibus duabus Maleficis seruientibus, fuisse inflicta, ne in isto Dæmones sibi inuicem contrariantur, cum semper in perditionem animarum quam summe et concorditer affectant, singula operantur. Episcopus denique cum pietatis causam ipsam visitare proponeret, cameram ingrediens, horribilibus maledictionibus susceptus fuit, exclamando : Tu cum tua quæ te talia docuit, et te liberavit, maledicamini in æternum, et Episcopus emollire ejus animum ad pœnitentiam, et quod omnem offensam ei remisisset ubi tentabat, illa vultum auertendo clamabat : Exeas maledicte, hinc nulla spes veniæ, sed animam meam omnibus Dæmonibus commendo, et miserabiliter interiit, et Episcopus cum gaudio ad propria remeavit. Vbi etiam notandum, quod quia priuilegium Unius non facit legem communem, ideo dispensatio Papæ in hoc casu non arguit omnibus sic licere. Ad idem refert Nider in suo formicario, dicit enim, Modus tollemdi maleficium, aut se vindicandi in maleficio, talis practicatur interdum modus : Venit enim aliquis læsus in se vel in suis, ad Maleficam, sciscitans scire malefactorem, tunc Malefica plumbum liquefactum aliquoties fundebat in aqua, quousque opere Dæmonis in plumbo imago aliqua videretur. Qua visa Malefica quæsiuit ab explorante, in qua parte vis lædi Maleficum tuum, et in eodem vulnere eum agnoscere ? Cumque explorato locum eligeret, statim Malefica in eadem parte imaginis quæ in plumbo relucebat, fixuram vel vulnus, per cultrum posuit, et locum ubi reum inveniret indicavit, nomen tamen nullatenus manifestavit, sed experientia teste Maleficus per omnia lædi reperiebatur, sicut sua imago plumbea demonstrabat, hæc inquam remedia, et similia judicantur illicita, quamuis humana fragilitas sub spe veniæ consequendæ a Deo, sæpius his inuoluitur, plus æstuams pro sanitate corporis quam animæ. Secundum vero remedium, de ipsis Maleficis maleficia dissoluentes sub expresso pacto cum Dæmone inito, absque nocumento personæ, et quidem de eis quid agendum sit, et qualiter cognoscuntur, infra in sexdecimo modo sententiandi patebit. Hæ enim quam plures existunt, et semper infra Unum aut duo miliaria teutonicalia reperiumtur, in quo spacio quicquid aliæ Maleficæ lædunt, hoc illæ curare videntur, quas etiam curationes aliquæ simpliciter quo ad omne tempus, aliquæ vero tantum a proxima angaria læsos maleficiis curare se jactitant, aliquæ vero non nisi in consensum Maleficæ, quæ maleficium intulit, curare possunt, et hæ notamtur super expressum pactum cum Dæmone initum, propter hoc, quod occulta manifestare solent illis qui causa sanitatis recuperandæ ipsas accedumt, ipsis enim causas suæ calamitatis subito manifestant, dicentes, quod propter rixas cum vicina, vel alia muliere, aut viro habitas, læsa fuerit in se vel in suis attinentibus, quæ etiam ad occultamdum sua flagitia interdum peregrinationes vel alia pietatis opera injungunt, quas quidem accedere pro recuperanda sanitate, tamto pernitiosus existit, quamto præ illis qui solum per pactum tacitum videntur in contumeliam fidei amplius delinquunt. Hi enim dum ex Una parte sanitatem corporalem Deo præponunt, ex altera parte sibiipsis in vindictam criminis vitam Deo percutiente abbreuiant. Sic enim in Saul divina sæuit ultio, cum primo Magos et Ariolos abstulisset de terra, postea consuluit, unde et in bello occisus cum filiis fuit, primo Reg. 28. et culpa tangitur, primo Paralip. 10. propter hoc etiam Ochosias infirmus mori habuit. 4. Reg. 1. tales etiam visitatores Maleficarum infames, unde nec ad accusationem debent admitti, secundo quæstionum, octauo. Quisquis nec, etc. Item tales secundum leges debent pœna capitis plecti, ut in prima quæstione operis tactum est. Sed heu Domine Deus, cum omnia judicia tua justa sunt, quis liberabit pauperes maleficiatos, et in continuis doloribus eiulantes peccatis nostris exigentibus, inimicus nimis præualuit, ubi sunt qui licitis exorcismis illa opera Diaboli dissoluere valeant ? Hoc Unicum ergo superesse videtur remedium, 160ut judices eorum insultus ad minus refrenant, variis pœnis, auctrices Maleficas castigando, unde et infirmis facultas visitandi Maleficas amputabitur, sed heu nemo percipit corde, omnes quæ sua, non quæ Jesu Christi sunt, quærentes. Illa enim Malefica in Reichshofen/ de qua supra mentio facta est, adeo assiduis frequentabatur pro recuperanda videlicet sanitate maleficiatis, quod Comes castri Thelonei lucrum habere voluit, ita quod quilibet maleficiatus in se, vel in sibi attinentibus, denarium Unum in introitu portæ soluere habebat. Unde et magnum exinde se habuisse prouentum asservit, teste etiam experientia didicimus, plurimas tales Maleficas per diocesim Constantiensem existere, non quod ipsa præ aliis diocesibus sit infecta, cum hoc genus infidiæ serpit per omnes dioceses, et heu totum mundum infecisse videtur, sed quia ipsa diocesis amplius elaborata fuit, et quidam Hengst nomine repertus, qui majorem concursum et quotidianum a maleficiatis pauperculis habere cernitur, quem etiam concursum sic oculis nostris perspeximus in villa quadam Eningen/ quod sine dubio ad quæcunque loca beatissimæ virginis, sive Aquisgrani, sive ad heremitas tantus pauperum concursus non existit, sicut ad eundem superstitiosum hominem, nam hyemali et frigidissimo tempore, dum pro abundantia nivium omnis via regia et publica obstruitur, adhuc a circumiacentibus terris ad duo vel tria milliaria, cum magnis hominum fatigationibus frequentatur, quibusdam remedia percipientibus, aliis vero minime, ut reor, quod non æque omnia maleficia dissolui propter varia ut supra tactum est, obstacula possunt, et hi quidem sub expressa Dæmonum invocatione maleficia dissoluentes, quo ad secundum remedium illicitum, non tamen sicut primum. Tertium vero remedium, quod quibusdam cærimoniis superstitiosis practicatur : non tamen in nocumentum alicujus personæ, aut per manifestos Maleficos agitatur experientia teste, per hunc modum. In civitate Spirensi mercator quidam forensis hunc casum sibi accidisse proposuit. In partibus inquit, Sueuiæ, in castro quodam nobilium me degemte, quadam die dum peracto prandio, associatus duobus domicellis, solatii causa super pratum incederem, quædam mulier obuiando dum a remotis adhuc incederet, et a duobus domicellis agnita fuisset, Unus eorum ad me hæc verba protulit, munias te signo crucis, et similiter ad idem alius ab alio latere hortabatur. At ego causam hujus timoris inquirens, responderunt : En peior Malefica totius prouinciæ jam nobis obuiam dat, ipsa enim solo visu maleficare homines novit. Tunc ego stomachando, et nunquam tales timuisse me jactitabam, ecce vix verba complevi, et me graviter in pede sinistro læsum persensi, ita ut sine gravi dolore de loco figere pedem non potui, aut gressum unde et alii concito e castro per nuncium mihi equum destinandum ad illud reducunt, doloribus autem per triduum augmentatis, præfatæ incolæ intelligentes, maleficio me infectum, quendam rusticum ad spacium Unius miliaris accedunt, et casum proponunt, quem noverant per artem quandam maleficia tollere, qui cum cito veniens, et pedem prospiciens, si, inquit, ex vobis contigit, aut naturale defectu, experimentum capiam, et siquidem ex maleficio accidit, cum DEI adiutorio curabo, sin autem, remediis naturalibus opus erit insistere. At ego. Si absque superstitione, et cum adiutorio curari potero, libens acceptabo, quoniam cum Dæmone nihil commune habere volo, nec ejus adiutorio affecto, ad idem et ipse villanus respondit, se non velle nisi licita remedia, et cum DEI adiutorio adhibere et curare, dummodo experientia didicisset hoc per maleficium mihi contigisse, ad quæ duo assensi, ille plumbum, ut supra de alia Malefica tactum est, liquefactum in cochleari ferreo supra pedem tenuit, et in scutellam aqua plenam fudit, et subito diversarum rerum species proruperunt, ac si spinæ vel pili, aut ossa et similia fuissent intromissa. Iam, inquit, video quod infirmitas hæc non ex naturali defectu, sed maleficio vobis contigit. At ego, quomodo talia ex 161plumbo liquefacto scire posset, dum inquirerem : Ecce, inquit, septem sunt metalla ex septem Planetis, et quia Saturnus dominatur plumbo, ejus proprietas est, ut si plumbum super maleficium aliquod fusum fuerit, per suum influxum maleficium demonstrabit, et bene inquit actum est, ut cito remedium adhibeatur, quod tot diebus vos visitare habeo, quot sub maleficio stetistis, et interroganti quot dies elapsi fuissent, jam triduo fassus sum, unde et ipse singulis diebus per triduum me visitando, et pedem inspiciendo solum et tangendo, et cuncta verba penes se ruminando, integræ sanitati fugato maleficio me restituit. Hic certe modus actorem non monstrat Maleficum, sed modum superstitiosum : in eo enim quod Dei adiutorio et non opere Diaboli sanitatem promisit, et hoc quod Saturni influxum super plumbum, tanquam ex ejus dominio causatum allegavit, irreprehensibilis extitit, et potius commendandus fuit. Sed qua virtute maleficium fugatur, et species rerum in plumbo causavit, sub dubio relinquitur. Nam cum maleficium nulla virtute naturali possit amoueri, licet mitigari valeat, ut inferius de obsessorum remediis patebit, potius videtur, quod per aliquod pactum, ad minus tacitum, cum Dæmone initum hoc practicauerit, et dicitur hoc pactum tacitum, quando ad minus auctor tacite in assistentiam Diaboli consentit, per quem modum innumera superstitiosa opera practicamtur, licet differenter quo ad divinam offensam, cum in Uno opere major, sit creatoris offensa quam in altero. In eo enim, quod de sanitate procuranda certus fuit, et in eo quod tot diebus, quot sub infirmitate extiterat, ipsum visitare habuit, nec aliquibus medicaminibus naturalibus vsus fuit, et tamen juxta præmissa ægrotum sanitati restituit, non tam suspectus, quam ut manifeste deprehensus, ad minus licet non super expressum initum cum Dæmone pactum, tamen judicatur, et tanquam pro conuicto haberi, et pœnis ad minus in secundo modo sententiandi infra contentis, sed puniri debet cum adjuratione solenni, nisi leges quæ in contrarium sentire videntur ipsum sustentarent, in quo casu quid ordinarium sit faciendum in solutione argumentorum patebit postea. Quartum vero remedium tollerandum, et de quo Canonistæ ad minus intendunt cum certis Theologis, dicitur vanum tantum et præcisa puta, quia solum superstitiosum, et non sub aliquo pacto expresso, vel tacito, ex intentione et proposito practicantis operatum, et dico ad minus, quia fortassis si velint etiam tertium remedium huic quarto adiungere, potius videntur nobis eorum assertioni cedere, quam contentionibus deseruire, et hoc quidem remedium vanum superius exemplificatum de mulieribus, quæ urceolum super ignem positum percutiunt in finem ut erat Malefica, quæ vaccam verberante lacte priuavit, licet fortassis talia in nomine Diaboli facere habebant, aut fortassis sine ejus expressione. Ad idem possunt et alia earum gesta adduci, nam interdum ubi vaccas hujusmodi læsas ad pascua emittere volunt, explorare etiam ipsam Maleficam nituntur, tunc bracam viri, vel aliud immundum super caput, aut deorsum vaccæ, et hoc potius festivis diebus et sacratiorib. ipsam vaccam cum baculo fortassis iterum sub tali, ut supra expressione percutiendo expellunt, et tunc vacca recto tramite ad domum Maleficæ properat, et cornua in ejus ostium vibrat cum magno eiulatu, continue pulsando, et hæc utique Diabolus in vacca operatur tamdiu, quo per alia maleficia sedetur. Reuera et secumdum præfatos Doctores alias sint tolleranda, non tamen meritoria, ut quidam asserere conantur, existunt. Cum enim juxta Apostolum omnia, quæ in verbo aut opere facimus, in nomine Domini nostri Jesu Christi facere præcipimur, licet ibi non sit expressa Dæmonis invocatio, et tamen ejus nominis expressio, et iterum licet ibi non sit intentio per actum aliquod tacitum vel expressum talia facere, quia fortassis dicet, volo hoc facere, sive Diabolus intromittat se, sive non, ipsa temeritas qua divinum timorem postponit, Deum offendit, unde et Diabolo potestatem talia faciendi permittit. Inducendi ergo tales sunt ad pœnitentiam, et hortandi ut 162potius desistamt, et ad remedia infra scripta, ut superius etiam in parte tacta, per vsum videlicet aquæ benedictæ et salis exorcizatæ, etc. recurrant. Simili modo judicandum de illis, quibus dum aliquod jumentum maleficio interimunt, et explorare Maleficum aut etiamsi naturali defectu vel maleficio sit interemptum ubi nituntur, ad loca ubi cadauera bestiarum exoriantur, properant, et intestina cadaueris super terram trahendo vsque ad domum deferunt, non autem intro domum per ostium super, sed sub limine domus ad coquinam trahunt, et igne facto super cratem intestina ponunt, et tunc ut ex relatu talia practicatum sæpissime informati sumus, sicut intestina calefiunt et ardent, ita intestina Maleficæ calore et doloribus crucientur, advertunt, ergo illi exploratores ut ostium domus optime sit obstrusum, eo quod præ doloribus Malefica ad introitum habebit carbonem de igne auferre, et tunc omnis cruciatus effugatur. Repertum denique sæpius novimus, ubi introitum habere non poterant, ex tunc densissimis tenebris domum intus et extra vallabant, cum commotione tam horribili et strepitu, ut ex ruina domus omnem se tandem interimere putarent, nisi ostium aperiretur. Ad idem etiam certa experimenta reducuntur, nam certi volentes multitudine mulierum in Ecclesia existentium experiri Maleficas, quæ etiam sine eorum consensu Ecclesiam divinis peractis exire non valeant, tali experimento insistumt. Nam die dominica solutaria juvenum fungia seu pinguedine porci, ut moris est, pro restauratione fieri perungunt, et sic ubi Ecclesiam intrant, tamdiu Maleficæ exire Ecclesiam non poterunt, quo ad vsque exploratores aut exeunt, aut illis licentiam, sub expressione ut supra exeundi concedant. Simile fit etiam per certa verba, quæ annotare non expedit, ne quis per Diabolum seducatur. Nam nec judices aut Præsidentes his infallibilem fidem aut opinionem accommodare debent, nisi talis persona alias plurimum esset diffamata, cum sub tali prætextu ille mille artifex etiam innoxias infamare posset. Unde potius auertendi sunt homines a talibus experimentis, et salutares pœnitentiæ injungendæ, licet interdum tollerantur. Per hoc patet responsio ad argumenta quæ concludunt, maleficia non esse tollenda, quia primis duobus modis omnino illicitum est tollere, tertium remedium secundum leges et si tolleratur, tamen non paruam semper Ecclesiasticus judex debet habere advertentiam. Nam quod leges videntur tollerare, patet. Co. de Maleficis. l. eorum, ubi sic habetur. Alii autem qui faciunt id ne labores hominum ventorum grandinisque lapidatione sternuntur, non pœna, sed præmio digni sunt. Et Antonius in summa de legibus in quibus Jus Canonicum et Civile discrepant, hoc idem allegat, ex quo videtur, quod concedunt leges pro conservatione frugum et jumentorum, et in omnem euentum posse certos homines talia practicamtes non solum tollerare, sed et præmiare. Erit ergo Ecclesiastici judicis eis advertere, si tantummodo juxta mentem legis contra grandines, et aëris temperiem modis congruis, ut inferius patebit, aut etiam quibusdam superstitiosis procedit, et tunc dum inde nullum sequitur fidei scandalum etiam tollerare, sed reuera hoc non erit juxta tertium, sed quartum modum et quintum, de quo consequenter tractandum erit Ecclesiasticis et licitis remediis, inserendo interdum de superstitiosis ad quartum modum pertinentibus, et hoc per capitula sequentia.
Remedium ecclesiasticum contra incubos et succubos Dæmones, capitulum I.
Quia vero in præcedentibus capitulis primæ quæstionis super modos maleficandi homines, jumenta et terræ fruges tacta sunt ante omnia ea, quæ ipsæ Maleficæ erga proprias personas practicamt, qualiter videlicet innoxias juvenculas in augmentum suæ perfidiæ alliciunt, qualis etiam modus sit profitemdi earum, et omagii præstandi, qualiter etiam infantes proprios aut alienos Dæmonibus offerunt, et quomodo localiter transferantur. Hæc inquam et similia remediare quia non est possibile, nisi ut per suos judices de medio tollamtur, aut ad minus in exemplum omnium futurorum puniantur, 163ideo de hujusmodi remediis non ad præsens, sed in ultima parte operis, ubi viginti modo procedendi et sententiandi contra super Maleficarum personas deducentur, tractabitur. Ad præsens tantum super remedia contra earum maleficiales effectus tendere oportet, et primo, qualiter hoĩes maleficiati remediantur, demum qualiter bestiæ, et ultimo qualiter fruges terræ conseruantur. De hoĩbus vero maleficiatis quo ad incubos Dæmones vel succubos, quia sunt in triplici genere, sed earum quæ se voluntarie Dæmonibus incubis subiiciunt, ut sunt Maleficæ, quia de succubis quo ad viros non ita voluntarie practicatio reperitur, cum ex naturali vigore rationis, quo viri mulierib. præeminent, talia plus abhorrent, est et eorum qui a Maleficis cum incubis aut succubis contra eorum voluntatem inuoluuntur, et est tertium genus ad hoc præcipue virginum quarundam, quæ contra earum omnino voluntatem ab incubis Dæmonibus molestantur, de quibus emt sæpe præsumitur, quod a Maleficis sic maleficiantur, puta quia Dæmones ad instantiam Maleficarum sicut sæpissime alias infirmitates immittere solemt, ita et incubos illis personis se facere habent, ut vel sic eos ad suam perfidiam allicere valeant, demus exempla. Est in civitate Confluentiæ pauper quidam sic maleficiatus, quod in præsentia uxoris œmm actum Venereum, prout viri cum mulieribus agere solent, etiam repetitis vicib. per se exercet, nec ab illis ad instantiam et eiulatum mulieris auerti pont, quia Uno aut tribus actibus expletis, verba replicat : volumus iterum de novo inchoare, cum tamen nulla persona corporali visu cernatur ei succumbere, fitque ut post diutinas hujusmodi vexationes pauper ille collisus in terram omnibus virib. destituitur, et dum post aliquarum virium recuperationem interrogatur, qumo et qualiter ista sibi contingant, et anné personam succumbantem habuerit ? Respondere solet, se nihil videre, sed ita mente captiuatum, ut omnino abstinere non valeat, et quidem super hoc maleficium mulier quædam plurimum habetur suspecta quod ei intulerit, eo quod illi pauperi minata fuerit per verba contumeliosa, quod ipsum propter displicentiam sibi factam expedire vellet, sed leges et executores justitiæ non adsunt, qui saltem super diffamiam et grauem suspitionem, in vindictam tanti criminis procederent, putamtes neminem debere condemnari, nisi qui confessione propria, aut trium testium productione legitima conuincatur, quasi indicia facti, aut euidentia super graues aut violentas suspitiones nullas mereamtur pœnas, de quibus tamen modis sentemtiamdi inferius, ut præmissum est, patebit. De secundo vero genere, quo puellæ ab incubis Dæmonibus molestantur, emt nostris temporibus referre nimis longum foret, cum historiæ certæ de similibus existunt refertæ. Sed cum quamta difficultate talia remediare possint, patere pont ex iis quæ Tho. Brabantinus circa finem operis sui de apibus, de quadam in hunc modum refert. Vidi, inquit, et ex confessione audiui virginem quamdam in religioso habitu, quæ primo dixit, se nunquam in concubitum consensisse, per hoc tamen dat intelligere se cognitam fuisse, at ego non credens artaui eam rationibus et duris conminationibus, sub periculo animæ suæ, tandem cum lachrymis confessa est, se prius corruptam mente quam corpore, et cum postea doleret quasi ad mortem, confiteretur omni die cum lachrymis, non potuit tamem ingenio, studio, vel arte ab incubo Dæmone liberari, nec signo crucis, nec aqua benedicta, quæ tamen specialiter ad fugandos Dæmones ordinamtur, nec etiam sacramento Christi corporis, ipsis quoque Angelis terrifico, donec post plures annos oratione et jejunio piæ Lucardis fugaretur. Et est credibile (saluo meliori judicio) quod postquam de peccato suo dolens confitebatur, potius ei concubitus Dæmonis pœna culpæ quam culpa fuit. Hæc etiam cum in vigilia Pentecosten quærularetur apud Christinam in vale Ducissæ Brabantiæ, monialem devotam quæ mihi hoc retulit, quod non auderet communicare propter Dæmonis importunam vexationem, compatiens dixit ei Christina : Vade, quiesce secura, communicatura cras Dominico corpori, in me enim recipiam pœnam tuam. Recedens illa gaudems dormit in pace, ad orationem de nocte, surgit mane cum omni tranquillitate, sacramenta suscepit. Christina autem susceptam in se pœnam non ponderans, vespere quieti se dans, audit in statu suo 164quasi procellam commouentem se, et inquietius agitantem, nec suspicans Dæmonem, arrepto colo fugare nititur quicquid esset, decumbit iterum, sed pauida vexata surrexit, et hoc pluries tandem sensit, et vidit euersis fere straminibus, quod Dæmonis nequitia vexaretur, Dimisso ergo lecto noctem ducit insomnem, et orare volens Dæmonis cruciabatur insultu, et ut dixit, nunquam talia passa fuerat. Unde prædictæ mulieri mane, Renuncio, inquit, renuncio pœnæ tuæ, vix sine vitæ discrimine, violentiam tentatoris pessimi quasi. Qua ex re perpenditur, difficile esse hujusmodi remediare, sive maleficio, sive absque eo contingat. Sunt tamen adhuc aliqua, per quæ fortassis ipsi Dæmones fugantur, de quibus et Nider in suo formicario. Licet enim, ut ibi fertur, quinque modis valeant puellæ et viri liberari, videlicet per sacramentalem confessionem, et sanctam exercitationem in crucis consignatione, vel Angelica salutatione, tertio per exorcismorum applicationem, quarto per certi loci mutationem, et per cautam sanctorum excommunicationem, et ex præmissis patuit, quod prima duo moniali non profuerunt, non tamen propterea omittenda sunt, quod enim Uni est remedium, non propter hoc sequitur quod et alteri, ita e converso. Nam et incubos sæpe per orationem dominicam, aut aquæ aspersionem, vel etiam per Angelicam salutationem fuisse repulsos historiæ tradunt. Refert enim Cæsarius in dialogo suo, quod Sacerdos quidam, postquam se suspenderat, ejus concubina Monasterium intravit, et per incubum ad luxuriam procata est, quem tamen per crucis consignationem repulit, et per aquæ benedictæ aspersionem, licet statim postea rediit. Quando autem Angelicam salutationem dicebat, longe velut sagitta disparuit et recessit, sed interdum rediit, licet prope ea accedere non auderet. Item de tertio, videlicet per sacramentalem confessionem, patet per eundem Cæsarium, qui dicit, quod concubina antedicta cum jam confessa esset pure, in toto derelicta est ab incubo. Refert idem, quod quidam vir in Leodio passus incubum, confessione sacramentali finita totaliter liberatus est. Ponit insuper exemplum de quadam inclusa, quam incubus nec oratione, nec confessione, nec propter aliud spirituale exercitium reliquit, quin ejus lectum ascenderet, sed cum ad informationem cujusdam viri religiosi diceret, benedicite, statìm eam Dæmon reliquit. De quarto, videlicet loci mutatione dicit, qui prius quod filia cujusdam Sacerdotis stuprata per incubum, et facta ex dolore frenetica, trans Rhenumque elongata, ab incubo dimissa est, sed pater ejus quia a loco filiam disposuerat, a Dæmone percussus est adeo ut moreretur in triduo. Fit et mentio de quadam, quæ per incubum crebro in lecto vexata proprio, cum sociam devotam petiit, ut loco vexatæ jaceret, quod cum fecisset, tota nocte quasdam inquietudines gravissimas sensit, et prior tunc quieta fuit. Notatur etiam a Guilhelmo quod incubi plus vexare videntur mulieres et puellas pulchros crines habentes, ideo, quia aut curæ aut ornatui crinium incubunt hujusmodi, aut quia per crines viros inflammare cupiunt, vel consueuerunt, aut quia in eis inaniter gloriantur, aut quia divina bonitas hoc permittit, ut terreantur mulieres viros inflammare per ea quæ etiam Dæmones inflammari viros volunt. De quinto, de excommunicatione, quæ fortassis aliquando eadem est exorcizationi patet in legenda sancti Bernhardi. In Aquitania siquidem mulier ab incubo sex annis incredibili abusu libidinis vexata, audiuit sibi incubum ne ad virum sanctum qui venturus erat appropinquaret minantem : Nihil, inquit, tibi proficiet, sed eo recedente tuus crudelissimus ero persequutor, qui hactenus tuus amator extiti. Quæ cum virum sanctum Bernhardum invocaret, respondit : Tolle meum baculum, et lecto tuo infige, et faciat malignus quod potest. Hoc cum fecisset, Dæmon cameram fœminæ non est ausus intrare, sed foris minabatur atrocissime, se eam velle persequi, Bernardo recedente. Quo per fœminam audito, convocat populum beatus Bernh. omnes iubet accensas candelas gestare in manibus, et Dæmonem cum Universo qui aderat cœtu excommunicavit, ac ne ad illam 165vel aliam deinceps accessum habeat, interdixit, et ita ab illa pœna liberata est. Verum hinc notamdum, quod potestas clavium concessa Petro et suis successoribus, quia sonat super terram et tantum pro viatorib. Hæc jurisdictionis potestas sit, in remedium Ecclesiæ concessa, mirum videtur, quod et aëreæ potestates hac jurisdictione valeant arceri. Sed dici potest, quod quia personæ quæ a Dæmonib. molestantur, sunt sub jurisdictione Papæ et clavium, non mirum si per indirectum hujusmodi potestates vigore clavium arceantur, sicut etiam indirecta animas potestate clavium a pœnis purgatorii ignis absoluere potest, non obstante, quod potestas illa sonat super terram, et animæ sunt sub terra. De potestate etiam clavium concessa capiti Ecclesiæ. s. vicario Christi, non est tutum disputare, cum notum sit, quod tanta potestas sit a Christo Ecclesiæ et ejus vicario concessa, quanta puro homini concedi a Deo potuit, et hoc in utilitatem Ecclesiæ. Pie emt æstimari potest, quod si ægritudines a Maleficis virtute Dæmonum inflictæ excommunicarentur cum ipsis Maleficis auctoribus, et Dæmonibus, non adeo in ipsos infirmos sæuirent, et quod citius liberarentur adhibitis super hoc et aliis exorcismis licitis. In partibus denique Athisis vulgaris est narratio simul et aliis in locis, quod dum divina permissione locustæ volantes cum ingenti multitudine vinetas, frontes, segetes, et cuncta viremtia eradicarent, hujusmodi excommunicatione et maledictione fugatæ, et subito interemptæ fuerunt. Quod si sanctis viris quis ascribere velit, et non virtuti clavium, sit in nomine domini, Unum pro certo habemus, quod nec virtus miraculorum, nec potestas clavium gratiam gratum facientem de necessitate præsupponunt, cum utrunque ex gratia gratis data procedat. Est et iterum notandum, quod ubi nullum prædictorum remediorum iuuat, quod tunc ad exorcismos licitos sit recurrendum, de quibus inferius patebit, quia etsi hi ad fugandum Dæmonis nequitiam non sufficient, tunc reuera talis vexatio Dæmonis est pœna pro peccatis satisfactoria, si prout oportet, sustineatur in charitate, sicut et alia mala hujusmodi quæ nos sic præmunt, ut ad Deum ire compellant. Verum etiam advertemdum, quod interdum aliquæ in veritate per incubum non vexantur, sed tantummodo ita se vexari putant, et hoc quod mulieribus præcipue et non viris, eum alias sint timidæ, et mirabilium formarum in imaginatione susceptiuæ. Unde et Guilhelmus sæpe allegatus : Multæ inquit, de apparitionibus fantasticis, ex morbo melancholico in multis fiunt, et in mulieribus maxime, sicut apparet de visionibus et reuelationibus. Et causa in hoc est, ut norunt Medici ipsa, nam muliebrium animarum eo quod longe facilioris et levioris impressionis sunt, quam animæ viriles, et subdit ibidem : Scio me vidisse mulierem, quæ credebat se agnosci ab intus a Diabolo, et talia incredibilia se sentire dicebat. Nunquam etiam imprægnatæ sibi videntur mulieres ab incubis, et intumescunt vehementer vemtres earum, et cum partus tempus aduenerit, sola emissione multæ ventositatis detumescunt. Nam de ouis formicarum in potu sumptis, incredibilem ventositatem et tumultum in ventre generant hominis. Similiter de granis catapuciæ, et de granis arboris, quæ dicitur nigra pinus, consimilia in ventre fiunt. Facillimum est autem Dæmoni similia et majora in ventribus homìnum procurare. Hæc addita sunt, ut non facillime quis mulierculis fidem adhibeat, sed illis duntaxat, super quibus experimenta fidem fecerunt, ut de illis qui didicerunt in propriis lectis, vel alio modo condormientibus per experientiam talia vera esse.
Remedia pro illis qui circa vim generatiuam maleficiuntur, capitulum II.
Licet mulieres in majori numero sint Maleficæ quam viri, ut in prima parte operis ostensum est, tamen viri plus maleficiuntur, et hujus ratio est, quia cum Deus plus permittit super actum Venereum, per quem primum peccatum diffunditur, quam super alios actus humanos, sicut et per serpentes, quæ magis incantationibus deserviunt quam alia animalia, eo quod Diaboli primum instrumentum, et cum actus ille Venereus plus et faciliori modo potest 166maleficiari in viro quam in muliere, ideo et quidem patet quod tactum est. Nam cum quinque modis Dæmon in generatiuam potentiam potest agere, et illi modi citius procurantur in viris. Remedia adhibenda super Unumquemque modum juxta possibilitatem sunt deducenda, et ille qui vitiatus est in tali potentia, attendat sub quo modo suum maleficium contineatur. Sunt autem quinque modi juxta Petrum de Palude in suo 4. dist. 34. in processu hujus maleficii. Nam Dæmon ex hoc quod est spiritus, habet potestatem super creaturam corporalem, Deo permittente, et ex conditione naturæ suæ, præcipue ad motum localem, ut illum prohibeat, vel ut promoueat. Unde per hanc potestatem possunt corpora viri et mulieris impedire, ne sibi appropinquant, et hoc directe vel indirecte. Directe, quando Unum elongaret ab altero, vel non sineret ad alterum appropinquare. Indirecte, quando aliquod impedimentum procuraret, vel quando se interponeret in corpore assumpto, sicut cuidam juveni pagano acciderat, qui Idolum desponsauerat, et nihilominus contraxerat cum quadam juvencula, nec propter hoc poterat eam cognoscere, ut supra patuit. Secundo modo, ubi hominem inflammaret erga Unam, et refrigeraret erga aliam, et hoc posset occulte procurare per applicationem quamdam herbarum, aut aliarum rerum, quas optime novit ad hoc validas. Tertio modo, ubi æstimationem viri aut mulieris turbaret, qua redderet, Unam personam alteri exosam, quia ut supra patuit in prima parte operis, potest in imaginationem imprimere. Quarto modo, reprimendo vigorem membri qui ad fructificationem necessario requiritur, sicut et motum localem cujuscunque organi reprimere potest. Quinto prohibendo missionem spirituum ad membra, in quibus est virtus motiua, quasi intercludendo vias seminis, ne ad vasa generationis descendat, vel ne ab illis viis recedat, vel ne excidatur, vel emittatur. Quod si quis dicat, nescio sub quo modo maleficium mihi illatum contineatur, Unum scio, quod generatiua potentia erga uxorem meam careo. Responderi potest, si potens est ad alias mulieres, non autem ad propriam, tunc sub secundo modo, quia de primo modo certificaretur succubum Dæmonem, id est, quod per Dæmones incubos et succubos deluderetur. Item si uxorem non habet exosam, et tamen non potest ipsam agnoscere sed bene alias, tunc iterum manet sub secundo modo, si autem habet exosam, et non potest agnoscere, tunc sub secundo et tertio modo continetur. Item si non habet exosam, vellet autem cognoscere, sed non habet vigorem membri, tunc sub quarto modo. Si vero habet vigorem membri, sed non haberet excisionem seminis, tunc sub quinto modo. Modus ergo curandi patebit, ubi declaratur, si æqualiter in charitate et extra charitatem existentes his maleficiari valeant, et quidem quod non, dempto quarto modo, qui tamen rarissime, accidere enim potest qui in gratia et charitate existit, sic declaratur, tamen lectori præsupponitur quod loquimur de actu conjugali inter matrimonialiter conjunctos, quia alias implicaretur, cum omnis actus Venereus extra matrimonium est peccatum mortale, et non nisi ab his qui extra charitatem existunt, exercetur. Nam cum asserere oporteat ex totius scripturæ sacræ traditione, quod Dæmones magis permittuntur a Deo sæuire in peccatores quam in justos, licet legatur ipsum justissimum Job fuisse percussum, hoc tamen non fuit singulariter super potentiam generatiuam, nec etiam directe, ideo dicere oportet, quod quibuscunque talia maleficia inter matrimonialiter conjunctos contingunt, signum est, quod vel ambæ personæ, vel altera extra charitatem existat, et quidem fundamentum hujus ex scripturis deducitur autoritate et ratione. Nam Angelus dixit Tobiæ : In illos qui libidini vacant, accipit Dæmonium potestatem. effectus demonstravit, ubi septem viros virginis Saræ occiderat. Item Cassianus colla. patrum diffinit beatus Antonius, nullatenus posse Dæmonem mentem cujusque vel corpus inuadere, nisi eam prius destituerit omnibus cogitationibus sanctis, ac spirituali contemplatione vacuam nudamque reddiderit, hæc verba utique applicari possunt super maleficium corporis Universaliter super totum corpus, cum Job tali maleficio percussus, non tamen nudus a divina gratia fuit, sed particulariter, quando 167videlicet particulare maleficium ratione alicujus peccati accidit corpori, et hoc quidem non potest esse nisi peccatum incontinentiæ, ratio. Nam ut dictum est propter fœditatem illius actus, et quia per ipsum primum peccatum diffunditur, Deus plus permittit super ipsum quam super alios humanos actus, ergo et inter matrimonialiter conjunctos, ubi divino auxilio propter peccatum destituuntur, amplius circa illam vim generatiuam maleficiari a Deo permittuntur. Quod si quæritur, cujusmodi sint illa peccata, dici potest, quod peccata incontinentiæ, quæ inter cognatos cum varia sint, juxta illud Hiero. et habetur in textu, Adulter est in propriam amator ardentior, simul, et hujusmodi amatores, plus in prædictis maleficiuntur. Remedia ergo Ecclesiastica sunt duplicia, Unum in foro contentioso, alterum in foro conscientiæ practicatur. Primum si in judicio allegatur impotentia ex maleficio illata, tunc distinguendum est, quia talis impotentia aut est temporalis, aut est perpetua. Si temporalis, non impedit, tunc autem præsumitur esse temporalis, quando infra spacium trium annorum cohabitantes, et quantum possunt operam dantes, sive per Ecclesiastica sacramenta, sive per alia remedia sanari possunt. Si vero non sanentur aliquo remedio, ex tunc præsumitur esse perpetua. Item aut præcedit matrimonii contractionem et consummationem, et sic impedit contrahendum, et dirimit jam contractum, et sequitur matrimonii contractionem sed non consummationem, et est communis modus maleficiandi viros quomodo spernunt amasias, tunc enim quia sperabant se matrimonialiter copulare et defraudamtur, inferunt maleficia viris, et ne aliis commisceri valeant. In tali enim casu ut dicunt aliqui, dirimit matrimonium jam contractum, nisi sub continentia cohabitare velint, ut Maria et Ioseph, et habent pro se can. dicitur enim 23. q. 1. quod conjugium confirmatur officio. s. carnis, ut dicit gl. et parum post dicitur : Antequam confirmetur impossibilitas officii soluit vinculum conjugii. Aut sequitur matrimonium confirmatum, et tunc vinculum matrimoniale non dirimit, plura alia a Doctorib. notantur, sed quia non præcise sunt præsentis speculationis, notantur autem in variis scriptis Doctorum, ubi de maleficiali impedimento tractant, ideo hoc est supersedendum tantummodo. Si quis difficultaret, quomodo actus ille possit impediri respectu illius mulieris, et non respectu alterius ? Respondit Bon. hoc est, vel quia sortilegus ad hoc respectu personæ determinatæ Diabolum inuitavit, vel quia Deus respectu personæ cujuslibet impedire non permittit. Occultum judicium Dei hinc latet, ut in uxore Thobiæ, qualiter autem Diabolus hoc facere possit, patet ex præmissis, dicit tamen hic Bona. quod impedit generatiuam, non impedimento intrinseco lædendo organum, sed extrinseco impediendo vsum, et est impedimentum artificiale et non naturale, et ita potest impedire ad Unam, et non ad alias, vel tollendo exercitationem concupiscentiæ ad illam vel aliam, et hoc per virtutem propriam, vel per herbam, vel per lapidem, vel per aliquam creaturam occultam, et satis concordat cum dictis Petri. Remedium vero Ecclesiasticum in foro conscientiæ traditur 33. q. 8. Si per sortiarias ubi sic dicitur : Si per sortiarias atque Maleficas artes nonnunquam occulto justo Dei judicio permittente, et Diabolo præparante concubitus sequitur, Hortandi sunt quibus ista eueniunt, ut corde contrito, et spiritu humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant, et profusis lachrymis, et largioribus eleemosynis et orationibus atque jejuniis Domino satisfiamt. In quibus verbis notatur, quod tantummodo propter peccata et extra charitatem existentibus talia contingumt, sequitur et per exorcismos, ac cætera Ecclesiasticæ medicinæ munimina ministri Ecclesiæ tales, quantum annuerit dominus, qui Abimelech et domum ejus Abrahæ orationibus sanavit, sanare procurent. Unde summarie dicere possumus, quod quinque sunt remedia, quæ talibus sic maleficiatis licite applicari possunt, videlicet sanctorum aliquorum limina peregrinatio, et ibidem peccatorum suorum cum contritione vera confessio, signi crucis, et orationis devotæ multiplicatio, per verba sobria licita exorcizatio, quæ qualiter fieri debet 168inferius patebit. Et cauta maleficii oblatio. Facit ad hoc quod sup. de Comite tactum est, qui cum per triennium sibi matrimonialiter copulatam virginem cognoscere non potuisset.
Remedia contra maleficiatos super amorem vel odium inordinatum, capitulum III.
Sicut Maleficium in potentia generatiua, ita et philocaptio, et odium in voluntate causantur, expedit primo de ejus causa, et tandem quantum possibile est de ejus remediis transcurrere. Philocaptio igitur seu amor inordinatus Unius ad alterum, triplici ex causa oriri potest. Aliquando ex sola incautela oculorum, aliquando ex tentatione Dæmonum, solum aliquamdo ex maleficio Nigromanticorum, et Maleficarum simul et Dæmonum. De primo dicitur Iaco. 1. Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus, deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum, peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Sic Sichem cum vidisset Dinam exeuntem ad videndum mulieres regionis illius, adamavit eam et rapuit, et dormiuit cum ea, et conglutinata est anima ejus cum ea. Et Gen. 34. secundum glo. infirmæ aĩæ sic accidit, quando postpositis propriis aliena negocia curat, seducitur consuetudine, et fit Una Unitate consensus cum illicitis. De secundo, quod oriatur ex tentatione Dæmonum principaliter. Sic Aman sororem Thamar speciosissimam adamauerat, et deperierat in ea valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret. 2. Reg. 14. non enim in toto tam corruptus esse potuit mente, ut in tantum facinus stupri prosiliret, si non graviter a Diabolo tentatus fuisset. De hoc etiam genere amoris refertus est liber sanctorum patrum, qui refert omnem tentationem et carnalis amoris sibi in heremis subtraxisse, quidam tamen ultra quam credi potest, amore mulierum tentabantur aliquoties, unde et 2. Cor. 12. Apostolus dicit : Datus est mihi stimulus carnis meæ Angelus Satanæ, qui me colaphizet ubi gl. tentando per libidinem datus est mihi stimulus. aiunt quidam, tentatio autem cui non consentitur non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis, hoc intelligitur de tentatione, quæ ab hoste, non a carne, quia peccatum est veniale, etiamsi ei non consentiatur, de his varia exempla leguntur in variis locis. De tertio, quod amor hereos proueniat ex maleficiis Dæmonum et Maleficarum, possibilitas hujus maleficii supra in quæstionibus primæ partis, an Dæmones per Maleficas mentes hominum ad amorem vel odium immutare, et incitare valeant, ad longum deducitur, per varia etiam gesta et acta a nobis reperta comprobatur, imo inter omnia maleficia nimium propter sui generalitatem reputatur. Quod si quæritur : Petrus philocaptus amore talis, etc. nescitur an primo, secumdo aut tertio modo. Respondetur, odium inter conjugatos cum crimine adulterii, etsi operatione Dæmonum fieri possit, ubi tamen fisco carnalis concupiscentiæ amoris quis adeo inuoluitur et succenditur, ut nulla confusione, verbis, plagis, aut factis, ad desistendum cogi valeat. Item, ubi quis sæpe pulchriorem dimittit uxorem, et turpissimæ adhæret. Item, ubi nocturno tempore nec quiescere valent, sed ita dementamtur, ut per deuia quæque incedere habeant. Optimates, Prælati, et alii diuites sæpissime his miseriis inuoluuntur. Et quidem hoc tempus muliebre de quo Hildegardus (ut Vin. in spe. histor. refert) prædixit, quod non tamdiu durabit, quantum hucusque præstitit : cum jam mundus plenus sit adulterii, præcipue in Optimatibus, et quid opus scribere de remediis, qui remedia abhorrent, tamen ut pio Lectori satisfiat, aliqua breviter tangamus. Super philocaptionem sine maleficio Auicenna septem remedia ponit, quando videlicet personam ægrotare facit, sed parum ista nostræ speculationi, nisi quantum mysticæ animæ languenti deserviunt. Dicit enim lib. 3. quod ex variatione pulsus et ad nominationem amati, cum ibi radix ægrotationis habetur, tunc si lex sustinet, fiet copula per matrimonium, quia sic sanatur cum obeditur naturæ. Aut fiat applicatio medicinalium, de quibus ibidem tractat et docet. Aut ut ægrotus amorem suum de dilecto per licita remedia ad aliud diligendum convertat, quod priori præeligere debet, et ita fugere præsentiam amati, quia 169sic distrahitur animus. Aut etiamsi corrigibilis est, tribuletur, hortetur quod opus amoris est maxima miseria, vel dirigantur ad ipsum, qui quamtum cum veritate et Deo possunt vituperent corpus et dispositionem dilecti, et mores cum transfiguratione facierum turpi seu difformi. Vel saltim ultimo, ut occupentur in rebus arduis, et distractiuis officiis. Reuera, sicut animalis homo per hujusmodi remedia sanatur, ad spiritualem singula capiendo interiorem hominem reformant, obediatur legi menti potius quam naturæ, convertit amorem suum ad certas delicias, recordetur quam momentaneum sit quod delectat, et æternum quod cruciat, quærat delicias in illa vita, ubi sic inchoantur quod nunquam finiuntur, cujus qui amator esse voluerit, et istam perdet, et illam modo inveniet, et æternis ignibus deputabitur, ecce tria damna irrecuperabilia ex amore hereos prouenientia. Super philocaptionem vero ex maleficio remedia in præcedenti capitulo tacta, non inconveniemter et hinc applicari possunt, præcipue autem exorcizatio per sacra verba, quam sibiipsi facere taliter maleficatus potest. Quotidie Angelum sanctum sibi ad custodiam a Deo deputatum invocet, puta confessione sanctorum limina, præcipue autem beatissimæ virginis frequenter, et sine dubio liberabitur. Sed quam vituperabile, ut barbati homines donis naturalibus, et virtutum armis abjectis, seipsos tueri renuunt, cum puellulæ sæpissime inuicta infirmitate hujusmodi maleficia his armis propulerunt, in quorum commendationem Unum e multis in medium producamus. Fuit in rurali villa quadam prope Lindaruam Constan. diocesis, virgo adulta, facie pulchra, et elegantior moribus, in hujus aspectu captus quidam vir levis moribus clericus, in fere solo nomine utinam non sacerdos, qui vulnus suæ mentis ultra cælare non valens, venit ad laboratorium dictæ virginis, et honestis verbis se rete Dæmonis exhibens, primo tandem ad amorem sui virginem ausus est verbis duntaxat prouocare, animo quod illa divino instinctu percipiens, intacta mente et corpore respondit viriliter : Domine cum verbis talibus domum meam nolite frequentare, alioquin repulsam sustinebitis, verecundia mediante. Cui ille, Et si me diligere modo renuis verbis dulcibus monita, non post modicum coacta operibus me amabis, tibi promitto. Erat vir ille suspectus incantator, et de maleficio. Sed verba hæc virgo pro vento habuit, nec scintillam amoris carnalis ad virum in se sensit pro tunc, sed euoluto non multo tempore, imaginationes amorosas de viro illo prædicto cœpit habere, quod illa præcipiens divinitus inspirata, ad matrem Misericordiæ confugit, et pro auxilio a filio impetrando devotissime imploravit, et statim honestam societatem requirens peregrinari cœpit ad locum heremitarum, sic enim nominatur Ecclesia in honorem ipsius genitricis miraculose consecrata in præfata diocesi. In qua sacramentaliter confessa, ne in ea aliquid invenire posset malignus spiritus, et ad ipsam matrem pietatis precibus fusis, protinus omnis cessavit hostis machinatio, ita ut eam postmodum nunquam tangeret. Supersunt tamen adhuc et barbati viri a Maleficis mulierculis importune super hujusmodi sollicitati, quasi nequaquam a philocaptione earum se continere possent, qui tamen viriliter resistentes, quantum se ultro pulsare illecebri imaginationibus sentiret, tantum etiam per præsidia præmissa cuncta machinamenta Diaboli superent. Et vere speculum hujus pugnæ quidam juvenis prædiues in oppido Issbruck/ qui quantum a Maleficis pulsatus fuit, nec calamo exarari quis posset, semper virilem animum gerens, per præfata remedia intactus euasit, quare et merito concluditur, præfata remedia contra hujusmodi morbum esse certissima, ita quod certissime ita liberantur quicunque his armis utuntur, et quod de amore inordinato, hoc et de odio inordinato, cum oppositorum eadem sit disciplina, intelligendum est, licet æqualis in modo maleficandi cum sit differentia, etiam aliud remedium illa persona, quæ odio habetur requirere debet, ipse enim qui odio habet et in corde defert, non de facile si adulter est, ad amorem uxoris etiam per quascunque peregrinationes flectitur. Et quia relatu Maleficarum compertum est, quod per serpentes hujusmodi maleficia 170ad odium procurantur, eo quod dum primum instrumentum erat Diaboli, et in sui maledictionem recipit inimicitiam inter ipsam et mulierem, ideo et tales inimicitias ex ipsis procurare satagunt, ponendo pellem aut caput serpentis sub limine ostii cameræ aut domus, unde et omnes anguli domus sunt perquirendi et innouandi, quo ad inhabitationes quantum possibile est, vel alienas inhabitare domos. Et quidem cum dictum sit, quod seipsos maleficiati exorcizare valeant, intelligitur quod verba sacra, benedictiones et carmina, secum deferre in collo poterunt, siquidem legere, aut seipsos benedicere nescirent, quæ tamen qualiter facienda sint in sequentibus patebit.
Remedia super eos quibus virilia membra præstigiosa arte aúferuntur, et ubi interdum in bestiales formas homines transmutantur, capitulum IIII.
Super eos qui præstigiosa arte illuduntur, et se virili membro carere, aut in bestiales formas transmutatos esse putant, quibus remediis subleuari valeant, ex præmissis satis euidenter elicitur. Nam cum tales omnino divina gratia destituuntur, quod principium in maleficiatis existit fundamentum, non possibile ut ferro manente in vulnere, emplastrum curatiuum ante omnia reconcilietur. Demum, quia ut supra in secunda parte operis, in capitulo septimo tactum est, talia membra nunquam in veritate euelli, aut segregari a corporibus, sed tantummodo præstigiosa arte occultari ad sensus, tactus et visus, patuit etiam, quod hujusmodi illusiones in gratia constitutis non ita faciliter, nec actiue nec passive contingunt, ut videlicet eis membra auferantur, aut quod in eorum visiua potentia, quasi aliis sint ablata deludantur, ideo et remedium in eodem capitulo exprimitur cum ipso morbo, ut videlicet quantum possibile sit, cum ipsa Malefica amice se componant. Super eos denique, qui in bestiales formas se transmutatos esse putant, sciendum, quod hoc genus maleficii, non ita in occidentalibus sicut orientalibus regnis practicatur, intellige quo ad secundas personas, licet quo ad proprias Maleficarum personas hoc sæpius apud nos visum fuerit, ipsas videlicet Maleficas in effigiebus animalium oculis intuentium se obiecisse, ut supra capitulo octauo deductum, quare et remedia quæ in tertia parte operis deducentur, super exterminium videlicet Maleficarum per seculare brachium forent applicanda. Et quidem, quomodo orientales hujusmodi illusiones remediare solent, sic deducitur. Nam ex militaribus fratribus ordinis sancti Ioannis Hierosolymitani, in Rhodis veridica relatione plura de his percepimus. Præcipue autem, quod in civitate Salamina regni Cypri talis casus accidit. Nam cum ibi portus sit maris, et nauis quædam onusta mercimoniis applicando peregrinis nauim exeuntibus, ut quisque victualibus se muniret, juvenis quidam ex eis robustus domum cujusdam mulieris extra civitatem supra littus maris situatam accessit, et an oua haberet ad vendendum a muliere sciscitabatur. At mulier cernens juvenem robustum, forensem, et alienum a patria, unde minor de eo suspicio apud intraneos super ejus perditionem oriri possit, expecta inquit paululum, et juxta optata singula recipies, et dum moram faceret, clausa et interiori parte domus juvenis ab extra, ut eum quam totius expediret, ne nauem eum negligere contingeret, clamare cœpit, tumc mulier aliqua oua attulit, juveni tradidit, et in casu si nauem neglexisset, ut ad eam rediret, sibi iniunxit. Veloci igitur cursu ad nauem quæ in littore maris erat, properavit, et ante ingressum, eo quod nec dum alii socii omnes convenerant, oua comedere et seipsum reficere studuit. Et ecce post horam mutus effectus, et quasi mente destitutus : ut post ipse referre solitus erat, de seipso admirans quidnam sibi accidisset, conjicere non poterat, volens ergo nauim intrare ab immoratibus baculis verberatus repellitur, cunctis acclamamtibus, ecce, ecce quìdnam in asino, maledicaris bestia, non et tu nauim intrabis ? Repulsus sic juvenis, et verba illorum qui ipsum asinum affirmabant, intelligens apud se ruminabat, et quod maleficio mulieris infectus esset cogitare cœpit, præcipue in eo quod nullum verbum formare poterat, cum tamen ipse omnes intelligebat, et dum rursum nauim ascemdere tentaret, 171grauioribus cæsus verberibus, ipsum amaro corde remanere, et recessum nauis conspicere opus erat. Huc illucque discurrens, cum omnes ipsum asinum æstimabant, necesse erat ut tanquam bestia ab omnibus tractaretur, compulsus igitur ad domum mulieris rediit, cui ad placitum pro conservatione vitæ suæ ultra triennium servivit, nil operis faciens manibus, nisi necessaria domus in lignis et bladis apportams, etiam quæ exportanda erant tanquam jumentum deportabat, hoc consolationis relicto, ut licet ab omnibus aliis ut jumentum reputaretur, ab ipsis tamen Maleficis conjunctim vel diuisim morantibus, ut verus homo humanitus conversando in incessu, statu, et habitu agnoscebatur. Quod si quæritur, quomodo onera sibi tanquam jumento imponebantur ? Dicendum, quod sicut narrat Augustinus de mulieribus stabulariis, quæ hospites convertebant in jumenta onera portantia, lib. 18. cap. 17. de civitate Dei, et de patre Præstantii, qui se caballum seu equum fuisse, et annonam cum aliis animalibus baiulasse narravit, utique ex illis actis de præsenti judicamus, ita quod triplex deceptio præstigiosa arte fiebat. Prima quo ad homines, juvenem non ut hominem, sed ut asinum intuentes, quod qualiter Dæmones faciliter procurare possunt, supra 8. cap. patuit. Secundo, quod illa onera non fuerunt illusoria, sed ubi vires juvenis excedebant Dæmon inuisibiliter deferebat. Tertio, quod sibiipsi dum inter alios conversabatur, juvenis etiam jumentum videbatur, in imagine duntaxat et potentia, quæ sunt affixæ organis corporalibus, non autem in ratione, quæ non adeo erat ligata, quin se hominem sciebat, sed arte Magica delusum sit tanquam bestia æstimaretur, sicut et de Nabuchodonosor ibidem exemplificatur. Triennio igitur sic elapso, in quarto, scilicet, dum quodam die ante meridiem civitatem præfatam intrasset, et mulier a longe sequeretur, contigit quandam Ecclesiam in qua divina celebrabantur, juvenem sic maleficiatum præterire, audiens Nolam campanæ cum more Latinorum et non Græcorum, in illo regno divina peraguntur pro eleuatione corporis Christi ad Ecclesiam se convertit, et intrare dum propter verbera et expulsionem non auderet, a foris genua et crura posteriora in terram fixit, et anteriores pedes, id est manus, simul iunctas eleuans, ex capite asinino ut putabatur, sacramentum in eleuatione intuetur. Quod prodigium dum certi Januenses mercatores conspexissent, mirantes asinum sequuntur, et inter se de miro opere conferentes, ecce Malefica cum baculo asinum insequitur, et quia ut præmissum est, hujusmodi maleficia illis in partibus plurimum practicantur, ad instantiam mercatorum per judicem asinus cum Malefica capitur interrogata et quæstionibus exposita, crimen fatetur, et ut ad domum redire valeat, juvenem restituere suæ formæ promisit, dimissa igitur ad domum regressa, juvenis ad pristinam formam reducitur, et ipsa denuo capta, debitam ultionem pro commissis suscepit, et juvenis ad propria cum gaudio remeavit.
Remedia contra obsessos ex maleficio, capitulum V.
Quod interdum ex maleficio Dæmones quosdam homines substantialiter inhabitant, supra c. 9. satis patuit, quibus etiam de causis, quia non solum pro gravibus criminibus propriis, imo interdum pro proprio suo majori merito, aliquando pro alieno levi delicto, aliquando pro suo veniali peccato, aliquando pro gravi alieno peccato, et aliquando pro alieno facinore proprio, pro quibus etiam diversæ diversimode possidentur, quidam plus, alii minus, ut etiam Nider in suo formicario recitat, non mirum si maleficio, seu ad instantiam Maleficæ Dæmon Deo permittente, hominem substantialiter modo quo ibi declaratur, quod videlicet per substantiam sit intelligendum, inhabitet. Quibus autem remediis liberari possunt, quod videlicet per exorcismos Ecclesiæ, et cum hoc vera contritione, vel etiam confessione, ubi pro mortali quis esset obsessus, patuit ex ibidem deductis, et ex illius sacerdotis Bohemi liberatione, sed quod ultra hæc duo remedia etiam tria alia valeant suffragaria, videlicet Eucharistiæ sacra communio, sanctorum locorum applicatio, vel bonorum oratio, et excommunicationis absolutio, præfati Doctoris discursu, quem etiam deducere expedit, cum omnes necessariorum tractatuum habent. Nam de ipsa sacra communione Cassianus colla. Abba. prima loquitur in hæc verba, communionem sacrosanctam nequitiæ spiritibus 172traditam a senioribus, nostris, nunquam meminimus interdictam, quinimo etiam si posset eis quotidie impartiri eam etiam debere censebant, quæ ad purgationem ac tutelam corporis animæque peruenire credenda est, et quæ ab homine percepta, eum qui in membris ejus insidet spiritum, seu in ipsis latitare conatur quodam exurens fugat incendio, hoc namque modo curatum, Abbatem Andronicum nuper aspeximus, insultabit offenso, cum eum a cœlesti medicina viderit segregatum, tanto enim durius et frequentius attentabit affligere, quanto eum a spiritali remedio senserit longius abdicatum, Hæc Cassianus. Et iterum de eisdem ibidem dicit : Duo hinc credere immobiliter oportet. Primo, quod sine Dei permissu nullus ab eis spiritibus omnino tentatur. Secundo, quod omnia quæ nobis a Deo inferuntur, sive tristia ad præsens, sive læta videantur, velut a piissimo patre clementissimoque medico pro nostris utilitatibus irrogantur. Et idcirco eos velut pædagogos traditos humiliari, ut descendentes ab hoc mundo, vel purgationes ad vitam aliam transferantur, vel pœnali vigore plectantur, qui secundum Apostolum traditi sunt in præsenti Satanæ, in interitum carnis, ut spiritus salui fiat in die domini nostri Jesu Christi. Sed hinc oritur dubitatio, cum Apostolus dicat, probet seipsum homo, et sic de pane illo edat, quomodo possunt obsessi non habentes vsum rationis communicare ? Respondit sanctus Thom. de hoc in 3. part. q. 80. sic distinguendum de omnibus amentibus : Aliqui inquit dicuntur, non habere vsum rationis dupliciter. Uno modo, quia habent debilem vsum rationis, sicut dicitur non videns qui male videt. Et quia tales possunt aliquam devotionem concipere hujus sacramenti, non est eis hoc sacramentum denegandum. Alio modo dicuntur aliqui non habere vsum rationis, quia sic a natiuitate permanserunt, et sic talibus non est hoc sacramentum adhibendum : quia in eis nullo modo præcessit hujus sacramenti devotio. Aut non semper caruerunt vsu rationis, et tumc si prius, quando erant suæ mentis compotes, apparuit in eis hujus sacramenti devotio, debet eis in articulo mortis hoc sacramentum exhiberi, nisi forte timeatur periculum vomitus vel expuitionis. Unde legitur ex Concilio Carthaginensi, et habetur 26. q. 6. Is qui in infirmitate pœnitentiam petit, si casu dum ad eum inuitatus sacerdos venit, oppressus infirmitate innotuit : vel in frenesim conversus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt. Et si continuo creditur moriturus, Reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori ejus Eucharistia. De baptizatis, qui corporaliter ab immundis spiritibus vexantur, est eadem ratio, et de aliis amentibus. hæc Tho. Addit tamen in 4. dist. 9. quod Dæmoniacis non est deneganda communio, nisi certum sit pro aliquo crimine a Diabolo torqueri : cui sic Petrus de Palude addit, in hoc casu pro excommunicandis sunt habendi, qui traditi sunt Satanæ. Ex quibus liquet, quod si aliqui sunt possessi a Dæmone, etiam propter sua crimina, habentes tamen lucida interualla, et rationis vsum postea conteruntur de peccatis suis, vel debite confitentur tales, cum sint absoluti coram Deo, nullatenus sunt a communione divinissimi sacramenti Eucharistiæ sequestrandi. De sanctorum applicatione, vel devota oratione, quomodo per hæc obsessi etiam potenter liberantur, legendæ sanctorum refertæ sunt. Merita enim sanctorum, martyrum, confessorum, virginum, exigunt, ut hi spiritus nequam sanctorum in patria existentium, oratione et intercessione, vincantur, quos sancti in via vicerunt. Similiter viatorum devotæ orationes liberationem obsessorum obtinuisse sæpe leguntur. Unde ad hoc hortatur Cassia. ut sup. Si inquit haberemus hanc sententiam, imo fidem quam superius comprehendi, et ut omnia per dominum fieri pro utilitate animarum et dispensari Universa, non solum nequaquam despiciemus eos : sed etiam pro eis, tanquam pro membris nostris incessanter orabimus, eisque totis visceribus ac pleno compatiemur affectu. De ultimo modo absoluendi aliquem ab excommunicatione. Sciemdum quod nec iste conis est, nec forte licitus, nisi habenti autoritatem et specialem reuelationem, vel probabilitatem, quod possessus quis sit propter excommunicationem Ecclesiæ, sicut Apostolus 1. ad Cor. 5. excommunicatum a se et ad plebem Corinthum fornicarium tradidit Satanæ in interitum carnis, ut spiritus saluus fieret in die domini nostri Jesu Christi, id est, ut gl. dicit vsque ad illuminationem gratiæ, contritionis, vel ad judicium. Et Pseudodoctores qui fidem perdiderant, videlicet Himeneum et Alexandrum tradidit Satanæ, ut discerent non blasphemare. 1. ad Timoth. 1. 173Tantæ enim potestatis erat Apostolus, dicit glos. tantamque gratiam habebat, ut recedentes a fide solo verbo traderet Diabolo. Unde sanctus Tho. in 4. distinct. 18. ubi magister tres effectus excommunicationis tradit : eosdem sic declarat idem Doctor. Ex hoc ipso inquit, quod aliquis suffragiis Ecclesiæ priuatur, triplex incommodum incurrit, per tria quæ quis ex suffragiis consequitur. Valet enim ad augmentum gratiæ eis qui habent, vel ad merendum ei qui non habet. Et quantum ad hoc Magister dicit, quod gratia subtrahitur per excommunicationem, valet etiam ad custodiam virtutis, et quantum ad hoc dicit, quod protectio subtrahitur, non quod omnino a Dei prouidentia excludantur : sed ab illa quæ filios Ecclesiæ specialiori modo custodit, valent etiam ad defendendum ab hoste, quantum ad hoc dicit, quod Diabolo major potestas sæuiendi in ipsum datur, et corporaliter et spiritualiter. Unde in primitiua Ecclesia quando oportebat per signa homines ad fidem inuitare, sicut Spiritus Sanctus visibili signo manifestatur, ita excommunicatus corporali vexationi a Diabolo innotescebat. Nec est inconveniens, si ille qui non est desperatus hosti datur, quia non datur ei quasi damnandus, sed quasi corrigendus, cum in potestate Ecclesiæ sit ex ejus manu ipsum eripere cum voluerit. Hæc Thom. Vbi tamen exorcista ad cautelam obsessum absoluat, non videtur inconveniens. Sed subdit Nider, quod cauendum est valde exorcistæ, ne de suis viribus faciliter præsumat : Aut iocum et ludum serioso Dei operi intermisceat : Aut superstitiosum vel suspectum aliquid de maleficio adiiciat. Alioquin pœnam vix evadet, ut declaratur per exempla. Nam de primo refert Beatus Greg. 1. dialogo, de quadam quæ contra conscientiam suam a marito petente obtinenti debiti redditionem in vigilia dedicationis Ecclesiæ sancti Sebastiani, et quia contra conscientiam Ecclesiæ processioni se immiscuit, possessa est et publice furiebat. Quo viso, sacerdos ejusdem Ecclesiæ, de altari syndonem tulit eamque cooperuit, sed et hunc sacerdotem repente Diabolus simul inuasit. Et quia ultra vires voluit quicquam præsumere, compulsus est in sua vexatione cognoscere quis esset. Hæc Greg. De secundo, ut nullus de officio exorcistatus sanctum ordinem concernens locum faciat. Refert Nider se vidisse in conventu Coloniensi fratrem verbis satis iocosum, sed in gratia expelli Dæmones famosum. Hic cum in terminis conventus Coloniensis Dæmonem in obsesso corpore artaret, Jam Dæmon petiuit a fratre locum recedendi, quo gauisus frater ait in ioco : In cloacam meam vadas. Exiit igitur Dæmon, nocte cum frater ventrem purgare vellet, Dæmon eum tam dire torsit prope cloacam, ut vitam cum difficultate saluaret. Sed et hoc præcipue cauendum, ut obsessi etiam per Maleficas ad præsidiam Maleficarum non ducantur, unde et de præfata fœmina Greg. infert. Cum inquit, propinqui eam carnaliter amantes, atque amando persequentes ad obtinendum salutis remedium Maleficis tradisset, et per eas ad fluvium ducta, et in aquam mersa multis incantationibus agitata fuisset, dum Unus Dæmon expelli debuit, legio subintravit, et eorum distinctis vocibus jam clamare cœpit : unde consanguinei tandem confitentes, et de hoc dolentes, eam præsentarunt sancto Episcopo Fortunato, qui diuturnis orationibus et jejuniis, cum ex integro sanavit. Sed quia dictum est, debere exorcistas cauere, ne superstitiosum, ne suspectum aliquid de maleficio adiiciant. Dubitare exorcista posset : An certas herbas et petras, etiam non benedictas adhibere posset ? Responsio. Si benedictæ sunt herbæ, tanto melius, si vero non, ut herba quædam, quæ alias nominatur fuga Dæmonis, vel etiam naturas lapidum, si quis adhibeat non erit superstitiosum : dummodo credat, quod non directe de sui natura Dæmones compellunt, quia tunc incideret in errorem, quod simili modo aliis herbis aut verbis possent cogi, ut errore Nigromanticorum fatetur putantes se efficere per naturales, et inditas talium virtute. Unde sanctus Thom. in 4. dist. 7. ar. ult. Non est, inquit, credendum, aliquibus virtutibus corporalibus Dæmones subjacere, et ideo non coguntur invocationibus, et factis quibusdam maleficis, nisi inquantum per hoc fœdus cum eis initur, secundum quod dicitur Esaiæ 18. Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Et illud Job. 40. An extrahere poteris Leuiathan hamo, et sequentia verba sic finaliter exponit super Job dicems : Si quis recte considerat 174omnia præmissa, videntur pertinere ad præsumptionem Nigromanticorum confutandam, qui nituntur cum Dæmonibus pactum inire, ac eos sibi iniicere, vel qualitercunque constringere. Ostenso ergo, quod homo non potest sua virtute Diabolum superare, concludit dicens : Pone super eum manum tuam, subaudi si potes, superatur tamen virtute divina, unde subdit, memento belli, quo scilicet ego pugno contra eum, et potest dici, quod ponitur præsens pro futuro, scilicet, pugnabo in cruce, ubi capietur Leuiathan per hamum, scilicet, per divinitatem occultatam sub esca humanitatis, æstimans saluatorem purum hominem. Unde etiam postea 41. dicitur : Non est potestas super terram, quæ ei potest comparari, per hoc inquit signatur, quod nulla virtus corporalis potest adæquari potestati Dæmonis, quæ est potestas pure spiritualis. Hæc de Tho. Sed quia indirecte a Dæmone obsessus, potest virtute melodiæ, ut Saul per cytharam Dauid, vel herbæ, vel corporalis rei alterius sibi a naturali proprietate in existenti reuelari. Ideo applicari possunt, quod quidem posse fieri autoritatibus et rationibus deducitur. Nam 26. q. 7. Dæmonium sustinenti dicitur, licet petras vel herbas habere sine incantatione et sunt Hieronymi verba. Item magister in histo. tractans illud Tobiæ, Cordis particulam, scilicet, de pisce quam cœpisti, si super carbones ponas, fumus ejus exterret omne genus Dæmoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita et ultra non accedat ad eos dicit, Nec super hoc mirari debemus, cum fumus cujusdam arboris adustæ eandem vim habere videatur, quamuis etiam spiritualem in se contineat sensum, scilicet, de futuro spiritualis orationis. Ad idem Albert, super Lucam 9. et Nicolaus de Lyra. 1. Regum 16. imo et Paulus Burdegalen. super 1. Regum 16. hanc conclusionem tenet, quod non solum concedendum videtur, quod per aliqua sensibilia possunt afflicti a Dæmonibus reuelari, sed etiam per sensibilia aliqua possint totaliter liberari, sed hoc intellige, quando non atrociter affliguntur, et probat per rationem. Nam cum Dæmones non possint materiam corporalem secundum suam voluntatem transmutare, sed debita actiua debitis passiuis conjungendo, ut Nicolaus dicit. Eadem ratione per aliquam rem sensibilem potest dispositio causare in corpore humano, per quam fiet aptum ad suscipiendum actionem Dæmonis, verbi gratia, nam mania est maxime dispositiua ad alienationem mentis secundum Medicos, et per consequens ad suscipiendum afflictionem Dæmoniacam, quæ quidem Dæmoniaca passio ubi penitus curatur, penitus afflictio Dæmonis actiua recedente passiua in possesso recederet. Item posset dici de iecore piscis. Item de melodia Dauid, ratione cujus licet primo refocillaretur Saul, et levius haberet, tamen totaliter expulsus fuit per illam, ut dicit litera : Recedebat ab eo spiritus malignus. Nec consonum est literæ dicere, quod hoc fiebat ex merito Dauid, seu per orationes ejus, quia non est verisimile quod hoc scriptura taceret, cum esset in laude ejus notabiliter dictum. Hæc de Paulo præfato, licet non posuerimus supra in q. 5. primæ partis, quod quia præfigurabatur virtus crucis per expensionem venarum Corporis Christi, ideo liberabatur Saul, et plura ibi etiam continentur, quæ præsenti speculationi seruire possunt, tantum concludamus, quod rerum sensibilium applicatio in exorcismis licitis non est superstitiosum, jam autem non expediet de ipsis exorcismis aliqua disserere.
Remedia per licitos exorcismos Ecclesiæ, contra quascunque infirmitates a Maleficis illatas, et de modo exorcizandi maleficiatos, capitulum VI.
Quia ut in superioribus tactum est, Maleficæ omne genus infirmitatis corporalis inferre possunt, quare et sub generali regula concludere oportet, quod quicquid remedii morbis, vel operibus, aliis infirmitatibus supra notatis applicari potest, hoc esset quibuscunque aliis infirmitatibus præcedentibus non expressis, ut ubi epilepsia aut lepra esset inflicta, convenire potest, et quia inter remedia verborum exorcismi liciti computantur, de ipso etiam sæpe mentio, tanquam de quodam generali remedio habita est, tria principaliter de ipso practicanda sunt. Primo, An non habens exorcistatus ordinem, ut scilicet laicus, vel secularis persona, valeat licite Dæmones, aut ejus maleficia exorcizare, ubi tres aliæ annectuntur, qualiter videlicet sunt liciti, et de septem conditionibus, quæ requiruntur ad carmina et benedictiones, ut quis valeat secum talia proferre, et tertio, qualiter morbus 175sit exorcizandus, et Dæmon conjurandus. Secundum principale, quid agendum ubi gratia sanitatis per exorcismos non obtinetur. Et tertio, quo ad remedia non jam verborum, sed operum, cum solutionibus certorum argumentorum. Ad primum est Doctoris Tho. in 4. dist. 23. senten. In ordine inquit exorcistatus, et in aliis minoribus ordinibus omnibus cum conferuntur, recipitur potestas, ut quis hoc vel illud ex officio facere possit, puta exorcizare, et idem a non habentibus ordinem licite fieri potest, quamuis illi hoc non habeant ex officio, sicut in domo non consecrata potest dici Missa, quamuis consecratio Ecclesiæ ad hoc ordinetur, ut in ea missa dicatur, sed hoc tunc magis pertinet ad gratiam gratis datam, quam ad gratiam sacramenti. Ex quibus verbis dici potest, quod licet ad liberationem maleficiati, bonum est concurrere, exorcistam habere potestatem exorcizandi morbos maleficiales, tamen etiam interdum devotæ personæ absque exorcismis, vel cum ipsis fugare possunt hujusmodi morbos. Nam fertur de quadam virgine paupercula, et ideo plurimum devota, cujus dum amicus in pede maxime per maleficium læsus fuerat, quod judicio Medicorum patuit, eo etiam, quod nullis medicaminibus sanari poterat, contigit, ut virgo infirmum visitaret, qui et statim ab ea petiuit, ut pedi benedictionem aliquam applicaret. Annuit illa, et silenter tantummodo orationem dominicam, et Apostolorum symbolum, cum geminatis viuificæ crucis signis applicuit. Tumc statim infirmus curatum se sentiens, scire voluit in remedium futurorum, quid carminationis virgo applicasset. Quæ respondit, vos debili fide divinis et approbatis exercitiis Ecclesiæ non inhæretis, et carmina ac remedia prohibita crebro vestris infirmitatibus applicatis, idcirco raro in corpore curamini, quia semper in anima lædimini. Sed si in orationem et signorum licitorum efficatiam speraretis, facillime sæpe curamini : nihil enim vobis applicui nisi dominicam orationem, et Apostolorum symbolum, et jam sanati estis. Gratia hujus exempli quæritur, an non aliæ benedictiones et carminationes, seu etiam conjurationes, per exorcismos habeant efficatiam, cum hinc videantur reprobari. Respondetur, quod hæc virgo non reprobavit, nisi illicita carmina, cum illicitis conjurationibus et exorcismis. Pro cujus intellectu considerare oportet, unde hujusmodi habuerunt originem, et qumo ad abusum deuenerunt, nam principium horum fuit sanctissimum, sed sicut omnia Dæmonis instinctu deprauantur, mediantibus Dæmonibus et malis hominibus, ita et divina nomina. Apostoli enim et sancti viri secundum illud Marc. ult. In nomine meo Dæmonia eiicient, infirmos visitarumt, et orationes super eos per sacra verba fuderunt, deinde successu temporis sacerdotes devote similia rete peregerunt, propter quod devotissimæ orationes, et sancti exorcismi reperiuntur in antiquis hodie Ecclesiis ad omnia, quæ homines facere aut pati poterant, per devotos viros applicati, olim sine omni superstitione, sicut etiam hodie literati, et sacræ Theologiæ DD. reperiuntur, qui infirmos visitantes similia verba ægrotis applicant, et non solum Dæmoniacis. Sed ut superstitiosi homines a se multa vana et illicita ad instar horum inuenerunt, quibus hodie utuntur circa infirmos et jumenta, nec clerus amplius ex sua desidia licitis utitur verbis visitando infirmos, propter quod Guiliel. dictus Durandi glosator Raymundi dicit, quod talia præfata sacerdos religiosus aut discretus, etiam laicus vir sive mulier excellentis vitæ, probatæ discretionis facere potest, fusa oratione licita super infirmum, non super pomum, aut super cingulum aut similia, sed super infirmamtes, juxta illud Evangelistæ : Super ægros manus imponent, etc. nec sunt hujusmodi personæ prohibendæ a talibus, nisi forte timeatur, quod ad exemplum illorum indiscreti et superstitiosi alii carminationis sibi vsurpent abusum, tuentes se exemplo illorum, hi ergo superstitiosi carminatores reprehenduntur a prædicta virgine, et dixit illos habere debilem fidem, imo malam, qui tales consulerunt. Iterum aut gratia hujus declarationis quæritur, quibus verbis carmina et benedictiones cemsentur licitæ vel superstitiosæ, et de modo, quo debent applicari, et an Dæmon sit conjurandus, et morbus exorcizandus. Ad primum, quod quia hoc dicitur licitum in cultu Christianæ religionis quod non est superstitiosum, et superstitiosum dicitur, ut notatur ex gl. super illo ad Colo. 2. quæ sunt rationem habentia in superstitione, quod super 176modum religionis servatur, unde ibi dicitur : Superstitio est religio supra modum servata, id est, religio modis vel circumstamtiis malis et defectuosis practicata. Etiam superstitiosum est, quicquid traditione humana nomen religionis vsurpat absque superioris autoritate, ut hymnos iungere ad missas defunctorum, præfationem irrumpere symbolum in missa cantandum abbreuiare, aut in organis et non in choro decantare missam, respondentem non habere, et his similia. Sed ad propositum nostrum modo quando sit aliquod opus et virtute religionis Christianæ, ut ubi quisquis vellet infirmo subuenire per aliquam orationem et benedictionem per verba sacra, de qua materia nunc intemdimus, talis habet considerare septem conditiones, quæ si reperiuntur, talis benedictio censetur licita, ac si fiat per modum adjurationis, per virtutem divini nominis, per virtutem operum Christi, quæ ex sua natiuitate, passione, preciosa morte, etc. innotuerunt, per quæ etiam Diabolus victus et ejectus fuit, dicentur illæ benedictiones, carmina et exorcismi liciti, et hi qui practicant, possunt dici exorcistæ, aut incantatores liciti. Juxta Isidor. 8. Ethi. Incantatores dicumtur, qui artem aliquam verbis peragunt, et prima conditio consideranda, ut ex doctrina sancti Tho. 2. 2. q. 39. elicitur, ut verba non contineant aliquid, quod pertineat ad invocationem Dæmonum expressam vel tacitam : quid sit expressa, patet, quid sit tacita, hoc consideratur ex intentione et opere. Intentione, ut ubi operans non curat sive a Deo, sive a Diabolo habeat in suo opere intentum, dummodo finem optatum consequatur opere, ut ubi opus quod facit, non habet aliquam proprietatem ex natura producendum talem effectum, de qua non solum Medici et Astrologi, imo et Theologi habent judicare, per quem modum Nigromantici faciunt imagines, annulos, et lapides artificiales : qui utique nullam habent naturalem inclinationem ad effectus quos ipsi expectant sæpissime, unde et in eorum operibus Diabolus se habet immiscere. Secundo considerandum est, ne benedictiones seu carmina contineant aliqua nomina ignota, quia secundum talia Chrysost. talia metuenda sunt, ne in eis aliquid superstitionis lateat. Tertio, ne materia verborum aliquid falsitatis contineat, quia sic ejus effectus non posset expectari a Deo, cum ipse non sit testis falsitatis, sic quædam vetulæ in suis carminibus utuntur, rigmatizando beata virgo Iordanem transiuit, etc. sanctus Stephanus ei obuiavit, eam interrogavit, et multas alias facultates. Quarto, ne ibi contineantur vana, et characteres inscripti præter signum crucis, unde brevia quæ portantur a Soldatis reprehenduntur. Quinto, ne spes habeatur in modo scribendi aut legendi, aut in quacunque hujusmodi vanitate, quæ ad divinam reuerentiam non pertineat, quia alias omnino judicabitur superstitiosum. Sexto, ut in allegatione, prolatione divinorum verborum, vel scripturæ sacræ respectus solum habeatur ad ipsa sacra verba, et ad intellectum eorum, et ad Dei reuerentiam, seu ad virtutem divinam, a qua expectatur effectus, vel ad sanctorum reliquias, a quibus etiam præfata expectantur secundario, licet a Deo principaliter. Septimo, ut committatur effectus, qui expectatur divini voluntati, qui scit, utrum sanitas vel tribulatio plus prosit invocanti vel minus, vel an obsit, et hanc conditionem ponit Tho. in 1. secun. in materia de gratia, et distin. 15. in 4. Unde concludamus, quod si nulla dictarum conditionum opus infecerit, illud erit licitum, probat Thomas supra illud Mar. ult. Signa eos qui crediderunt : et post, In nomine meo Dæmonia eiicient, etc. serpentes tollent. Ex quo eiicit, quod prædictis servatis conditionibus, per divina verba licitum est asserere serpentes. Item probat præmissa ulterius, non minoris sanctitatis sunt verba Dei, quam sanctorum reliquiæ, dicente August. Non est minus verbum Dei quam corpus Christi, sed secundum œms, licet reliquias sanctorum secum reuerenter portare, ergo qualitercunque nomen Dei invocemus, rite per orationem dominicam, per salutationem Angelicam, per ejus natiuitatem, passionem, quinque vulnera, per septem verba quæ protulit in cruce, per titulum triumphalem, per tres clauos, et aliorum armorum militiæ Christi, contra Diabolum et ejus opera, omnino erunt licita, et spes potest haberi in eis committendo effectum divinæ voluntati. Et hoc quod dictum est de coartatione serpentum, idem intellige 177de aliis animalibus, quando solus respectus habetur ad sacra verba, et ad divinam virtutem, de ipsis tamen caute est agendum, de incantationibus, quia ut dicit Doctor : Tales incantatores sæpe habent illicitas obseruantias, et per Dæmones sortiuntur effectum, præcipue in serpemtibus, quia serpens fuit primum Dæmonis instrumentum ad hominem decipiendum. Nam in civitate Saltzburgensi quidam incantator erat, hic quadam die ad spectaculum aliorum, cunctos serpentes ad quandam foueam incantare voluit, et interimere ex spacio ut fertur, Unius miliaris congregatis, ergo undique serpentibus, dum ipse supra foueam staret, novissime quidam ingens et horribilis serpens, foueam intrare difficultabat, et sæpe quasi ipsum abscedere permitteret, et liber serpere quo vellet, motibus innuebat. Sed cum ille ab incantatione ejus desistere nolebat, aliis omnibus in fouea interemptis, quia statim ibi moriebantur, et necesse erat, ut et ille horribilis intraret, stans serpens ex opposito incantatoris, supra foueam saltum fecit, et in ipsum incantatorem irruit, et ventrem ejus ut cingulum stringens, ipsum incantatorem secum in foueam traxit, et interemit. Qua ex re perpenditur, non nisi pro utilitate ad fugandum videlicet ab hominum inhabitationibus, talia sunt virtute divina practicanda, et cum Dei timore et reueremtia. Quo ad secundum, videlicet, qumo sunt hujusmodi exorcismi vel carmina deferenda, et ad collum suspendenda, vel in vestimentis insuenda ? Videtur quod talia sint illicita, nam Aug. 2. de doctrina Christiana : Ad superstitionem pertinent mille Magicarum artium, et ligaturæ, et remedia quæ Medicorum quoque disciplina condemnat, sive in præcantationibus, sive in quibusdam notis, quas characteres vocant, sive in quibusdam rebus suspendendis atque insignandis. Item Chrysost. super Matthæum : Quidam aliquam partem Evangelii scriptam circa collum portant, sed nonné quotidie Evangelium in Ecclesia legitur et auditur ab omnibus ? cui ergo in auribus Evangelia posita nihil prosunt, quomodo enim possunt circa collum suspensa seruare ? Deinde ubi est virtus Evangelii in figuris literarum, an in intellectu sensuum, si in figuris bene circa collum suspendis, si in intellectu, ergo melius in corda posita prosunt, quam circa collum suspensa. Sed hinc est responsio Doctorum, præcipue sancti Thomæ ubi supra ar. 4. ubi quærit, an suspendere divina verba ad collum sit illicitum, quod in omnibus incantationibus vel scripturis suspensis, duo cauenda videntur. Primo quidem, quid sit quod scribitur, utrum sit ad invocationes Dæmonum pertinens, manifeste tumc non solum superstitiosum imo illicitum, et apostasia a fide judicatur, ut supra tactum fuit sæpe. Similiter etiam cauendum, ne contineat ignota nomina, etc. accipe conditiones supra positas, et tunc sicut licitum est hujusmodi super infirmos ore proferre : ita licitum est secum deferre. Præfati autem Doctores respectum habent, et damnant eum, qui ad figuras et literas scriptas majorem haberet advertentiam et respectum, quam ad intellectum verborum. Et si dicatur, quod laicus non intelligens verba, non potest habere respectum ad intellectum eorum, respondetur, habeat respectum ad virtutem divinam, et illam committat divinæ voluntati, ut faciat quicquid placitum fuerit suæ pietati. Quo ad tertium, an simul Dæmon sit conjurandus et morbus exorcizandus vel e converso, aut Unum sine altero. Responsio. Hîc plura sunt advertenda. Primo, an Dæmon semper sit quamdo maleficiatus affligitur. Secundo, cujusmodi res possunt exorcizari aut adiuuari. Tertio, de modo exorcizandi. Ad primum cum juxta Damasc. Dæmon ibi est, ubi operatur, videtur quod maleficiato semper præsens sit cum eum affligat. Item in legenda Beati Bartholomæi, tumc videtur sanare Dæmon, quando cessat a læsione. Responsio, quod Dæmon præsens sit maleficiato et afflicto, hoc potest intelligi dupliciter, vel quo ad suum esse, vel quo ad suum effectum. Primo modo præsens est in principio, dum maleficium intromittit. Secundo modo per se non dicitur præsens in suo effectu : sicut etiam cum Doctores quærunt, an Diabolus cum qualibet culpa mortali hominem substantialiter inhabitat : dicunt quod non per se, sed per suum effectum, sicut dominus inhabitare dicitur seruum, quantum ad suum dominium, aliud tamem de obsessis. Quo ad secundum, cujusmodi res possunt exorcizari. Notandum est super Doctores 178Thom. in 4. dist. 6. sententiam ubi dicit, quod quia propter peccatum hominis Diabolus accipit potestatem in hominem, et ad omnia quæ in vsum hominis veniunt in ipsius nocumentum. Et cum etiam nulla convenientia est Christi ad Belial. Ideo quandocunque aliquid sanctificandum est ad cultum divinum prius exorcizatur, ut liberatum a potestate Diaboli, qua illud in nocumentum hominis assumere poterat, Deo consecretur. Et hoc patet in benedictione aquæ, et consecratione templi, et in omnibus hujusmodi. Unde cum prima satisfactio, qua homo Deo consecratur, sit in baptismo, oportet quod etiam homo prius exorcizetur quam baptizetur, multo fortiori ratione quam aliæ res, quia in ipso homine est causa, quare Diabolus potestatem accipit in alia quæ sunt propter hominem scilicet peccatum originale, vel actuale, et hæc significant ea quæ in exorcismo dicuntur, ut cum dicitur, recede ab eo Satana et hujus, et similiter ea quæ ibi fiunt. Ad propositum ergo, cum quæritur an morbus sit exorcizandus et Dæmon adjurandus, et quid illorum primo. Respondetur, morbus non exorcizatur, sed ipse homo morbatus et maleficiatus, sicut in puero non exorcizatur infectio fomitis, sed puer infectus. Item sicut prius puer exorcizatur, et post Diabolus adjuratur ut recedat, ita maleficiatus prius exorcizatur, et post Diabolo et ejus facturæ imperat ut recedat. Item sicut sal et aqua exorcizamtur, ita maleficiatio omnia quæ in ipsius vsum converti possunt, ut cibaria et potagia exorcizare et benedicere, plurimum expeditur. Item, licet ritus exorcismi tenet in baptizandis, ut fiat exufflatio versus occidentalem partem, et abrenunciatio. Secundo, manuum ad cœlum erectio, cum sacra fidei confessione Christianæ religionis, et tertio ordo, benedictio, et manus impositio, et quarto denudatio, et oleo sancto Unctio ex post baptismum communio, et candidiore vestis induitio, tamen non est necesse, ut hæc circa maleficiatum exorcizandum fiat, sed quod primo pure et debite sit confessus, candelam accensam si potest teneat, et sacram communionem recipiat, et loco vestis candidæ, candela benedicta in longitudine corporis Christi, aut ligni crucis nudo corpore circumligatus maneat. Dici ergo pont : Exorcizo te Petrum, aut Barbaram infirmum, sed sacrosancto baptismate renatam, per Deum viuum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Deum qi te suo precioso sanguine redemit, ut fias homo exorcizatus, ut effugiat atque discedat a te omnis fantasia et nequitia Diabolicæ fraudis, omnisque spiritus immundus, adjuratus per eum qui venturus est judicare viuos et mortuos, et seculum per ignem, Amen. Oremus : Deus misericordiæ, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum, quos diligis, corrigis, pie ad ememdationem cœrces, te invocamus Domine, ut famulo qui in corpore patitur membrorum debilitatem, gratiam tuam conferre digneris, ut quicquid terrena fragilitate corruptum, quicquid Diabolica fraude violatum est, Unitati corporis Ecclesiæ membrum redemptionis annecte, miserere Domine gemitum, miserere lachrymarum ejus, et non habentem fiduciam nisi in misericordia tua, ad tuæ sacramemtum reconciliationis admitte, per Christum dñm nostrum, Amen. Ergo maledicte Diabole, recognosce sententiam tuam, da honorem Deo vero et viuo, da honorem domino Jesu Christo, ut recedas ab hoc famulo, cum tua factura, quem dominus noster Jesus Christus suo precioso sanguine redemit. Demum secundo et tertio iterum exorcizet, ut supra cum orationibus. Oremus : Deus qui facturæ tuæ semper pie dominaris affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulo tuo ex aduersa valetudine corporis laborantem, placatus respice et visita, et salutari tuo, et cœlestis gratiæ, præsta ei medicinam per Christum dominum nostrum, Amen. Ergo maledicte Diabole, etc. ut supr. Pro tertio exorcismo oratio : Deus infirmitatis humanæ singulare præsidium, auxilii tui super infirmum nostrum ostende virtutem, ut ope misericordiæ tuæ adiutus, vel adiuta, Ecclesiæ tuæ sanctæ incolumis repræsentari mereatur, per Christum Dominum nostrum, Amen. Et semper aspergat cum aqua benedicta. Et nota, quod hic modus præscribitur, non quod omnino ita fieri debeat, aut quod alii exorcismi non sint majoris efficatiæ, 179sed ut modus exorcizandi et adjurandi habeatur, In antiquis enim historiis et Ecclesiarum libris interdum devotiores et efficatiores exorcismi reperiuntur, sed quia in omnibus Dei reuerentia sit præponenda, agat secundum hoc Unusquisque quantum expediens fuerit, conclusive ex præmissis concludendo propter simplices, sit modus iste exorcizandi maleficiatum, ut primo puram faciat confessionem, Juxta ca. alle. sæpe si per sortiarias. Demum fiat diligens inquisitio per singulos angulos, et in lectisterniis culcitris, et sub limine ostii, si fortassis instrumenta maleficii cauta possunt inveniri, jumenta etiam statim sunt ad ignem proiicienda, expediret etiam, ut cuncta renouarentur in lectisterniis et indumentis, habitationem etiam et domum mutaret. In casu vero quo nihil inuentum fuerit, tunc exorcizandus si potest Ecclesiam intrabit mane, et quando dies sanctiores, ut festa Beatæ Virginis, aut vigiliæ existunt, tanto melius sacerdos etiam confessus, et in bono statu, amplius proficiet. teneat itaque exorcizandus candelam in manu benedictam, melius quo poterit, sedendo, aut genua flectendo, et qui assunt devotas orationes pro ejus liberatione fundant, et incipiat lætaniam inchoando : Adiutorium nostrum in nomine Domini, et habeat respondentem, aspergat ipsum aqua benedicta, et stola circundabit collum, et subinferat psalmum, Deus in adiutorium, et prosequitur lætaniam, ut moris est super infirmos, dicendo ad invocationem sanctorum, ora pro eo, vel orate, et propitius esto, libera eum domine, singula prosequendo vsque ad finem, ubi orationes sunt dicendæ, tunc loco orationum incipiat exorcismum, et continuabit modo præscripto, vel alio meliori, ut sibi videbitur. Possent etiam hujusmodi exorcismi continuari ad minus ter in septimana, ut sic multiplicatis intercessionibus gratia, obtineatur sanitas. Verum post omnia communicandus est Eucharistiæ sacramento, licet quidam ante exorcismum hoc faciendum putant, et in confessione attendat confessor, si aliquo vinculo excommunicationis esset inundatus, vel si unquam temere innodatus absolutionem a suo judice non recepisset, tunc enim licet ad cautelam eum absoluat, tamen reddita sospitate a suo judice qui eum ligauerat quærat. Attendendum, quod ubi exorcista non habet ordinem exorcistatus, tunc procedere potest per orationes, et si legere novit scripturas, legat Evangelia quatuor primo Evangelistarum, item Evangelium : Missus est Angelus, et passionem Domini, quæ omnia magnam habent virtutem ad expulsionem operum Diaboli, Item Evangelium S. Ioan. In principio erat Verbum scribatur, et ad collum infirmi suspendatur, et sic gratia sanitatis a Deo expectetur. Verum si quis quæreret de differentia inter aquæ benedictæ aspersionem, et exorcisma, cum utrunque in effectu contra Dæmonis molestiam ordinatur. Respondit S. Thomas ut supra dist. 6. Diabolus impugnat nos ab exteriori et interiori. Aqua ergo benedicta ordinatur contra impugnationem Diaboli, quæ est ab exteriori, sed exorcismus contra impugnationem Diaboli, quæ est ab interiori, unde illi contra quos datur, dicuntur energumini, ab eo, quod est intra, et geron, labor, quasi intus laborantes. In maleficiato ergo exorcizando utrunque adhibetur, cum utrobique molestentur. Verum quo ad secumdum principale, quid agendum, ubi gratia sanitatis per exorcismos non obtineatur ? Responsio. Licet sex ex causis hoc fieri possit, est tamen Una septima, super quam judicium nostrum suspenditur. Nam quod aliquis non liberatur, aut hoc est propter paruitatem fidei circumstantium, aut ipsum ægrotum offerentium, aut propter peccata maleficium sustinentium, aut propter acconmoda remedia adhibere negligentium, aut propter exorcistæ aliquod in fide vitium, aut propter reuerentiam virtutum, in alio existentium, propter purgationem, vel meritum maleficium patientium. De primis quatuor docet Evangelica virtus, Matthæi 17. et Marc. 9. In patris Unice filii sui lunatici, et discipulorum Christi præsentia. Primo enim asserens, ut turba fide carebat, unde pater cum lachrymis oravit : Credo Domine adiuua incredulitatem meam. Et ad turbam Jesus ait : O generatio incredula et peruersa, quousque 180ero vobiscum ? De secundo, videlicet de sustinente Dæmonem, Jesus increpabat eum, scilicet filium, quia B. Hieron. ibi dicit, propter peccata sua a Dæmone fuerat oppressus. De tertio, de neglectu debitorum remediorum, patet, quia non fuerunt præsentes boni et perfecti viri. Unde Chrysost. ibi dicit : Columnæ fidei, videlicet, Petrus, Iacobus, et Ioannes non aderant, sicut in transfiguratione Christi præsentes erant, nec oratio et jejunium aderant, sine quibus Christus ait, hoc genus Dæmoniorum non eiicitur. Unde Origen. ibi dicit : Si aliquando oportuerit circa orationem aliquid patientium remanere, non admiremur, neque interrogamus, neque loquamur, quasi audienti spiritu immundo, sed abigamus jejuniis orationibus nostros spiritus malignos, et glosa dicit : Hoc genus Dæmonii, id est, ista carnalium voluptatum mutabilitas, ad quem, scilicet spiritus ille inclinabat, non vincitur, nisi spiritus oratione confirmetur, et caro per jejunium maceretur. De quarto exorcistæ vitio, præsertim scilicet in fide. Patet ibidem de Christi discipulis præsentibus. Unde postea secreto discipuli quærentes causam suæ impotentiæ : Respondit, propter incredulitatem vestram. Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic tollete, etc. Vbi Hylarius : Crediderunt quidem Apostoli, sed nondum eramt perfecti in fide, nam Domino in monte morante cum aliis tribus, et illis cum turba residentibus, quidam tepor eorum fidem relaxauerat. De quinto patet in vita patrum, ubi legimus, aliquando obsessos non liberatos per Sanctum Antonium, sed per discipulum ejus Paulum fuisse liberatos. De sexto patuit supra, quia non semper cum quis liberatur a culpa, liberatur a pœnis, sed remanet interdum pœna, in vindictam et satisfactionem præcedentis delicti, et adhuc illud remedium, de quo fertur, quod plures fuerint liberati, videlicet, quod maleficiati de novo fuerint baptizati, licet sub conditione, super quo ut præmisi nil determinare debemus. Verissimum tamen existit, quod cum debite quis ante baptismum non fuit exorcizatus, utique divina permissione Diabolus semper majorem recipit in talem potestatem, patet ex præmissis, nec ambiguum est, quia plures negligentiæ, sive a sacerdotibus non bene dispositis, ubi jam quartum impedimentum prænotatum tangitur, videlicet, exorcistæ vitium committunt, sive a vetulis, quæ tempore necessitatis debitum modum baptizandi, non seruant. Nec tamen asserere volo, quin sacramenta a malis conferri non possint, et quod imo quantumcunque malus baptizat et conficit, dummodo debite debita forma et verborum materia in intentione baptizat ordinatus et conficere intendat, sic a simili in exorcizando rite procedat, et non suffusus aut violemtus, unde et sine actuali vel habituali intentione, et utinam non cespitando, et verba necessaria omittendo, hujusmodi sacris officiis se immisceatur : Reuera, sicut ad conficiendum quatuor essentialia deserviunt, scilicet, materia, forma, intemtio, ordo, modis tamen prætactis, et ubi Unum deerit, nec conficere poterit, ita circa exorcismos suo modo asserere oportet. Nec objectio valet, quod sine exorcismis in primitiua Ecclesia baptizabantur, aut etiam quod nunc characterem baptismalem sine eo valeat baptizatus recipere, quia sic Gregorius in vanum exorcismos instituisset, et Ecclesia in suis cærimoniis potius erraret. Quare nec ausus sum omnino reprehendere qui maleficiatos sub conditione vellent rebaptizare, et neglecta fortassis recuperare. Fertur etiam de illis, qui de nocturno tempore in somnis per alta ædificia sine læsione solent incedere, quod utique opus esse maligni spiritus tales sic deferentes plures asserunt, hi cum rebaptizantur melius habere noscuntur, et mirum, quod ubi nominibus propriis annuuntur, subito ad terram colliduntur, ac si fortassis illud nomen non debite in baptismo fuerit impositum. Expedit lectorem esse attentum super sex illa impedimenta, licet enim super energuminos aut possessos, et non super maleficiatos sonant, tamen quia æqua virtus utrobique requiritur, divina, imo dici potest quod majoris sit difficultatis maleficiatum curare, quam energuminum aut possessum, ideo illa impedimemta, si ibi possunt habere locum, et a fortiori super maleficiatos, quod tali ratione 181probatur. Nam ut supra patuit ca. 10. aliqui possidentur interdum pro nullo proprio delicto, sed pro levi alieno, et variis aliis de causis. In maleficio autem quando adulti maleficiuntur, ut plurimum eis contigit, quia in animæ necationem gravissime a Dæmone ab intus possidentur. Unde duplex labor circa maleficiatos, ut simplex circa possessos ab extra requiritur. De hac gravissima possessione Cassia. colla. Abba. Sereni, dicit : Illi sunt veri miseri ac miserabiles judicandi, qui cum se Universis criminibus flagitiisque contaminant, non solum nullum in eis verisimiliter signum Diabolicæ suppletionis ostenditur, sed nec aliqua quidem operibus eorum condigna tentatione, nec ullum flagellum correptionis infertur, non enim merentur celerem temporis istius expeditamque medicinam, quorum duritia et impœnitens cor, pœnam vitæ præsentis excedens, thesaurizant sibiipsis iram et indignationem, in die iræ et reuelationis justi judicii, in quo vermis eorum non extinguetur. Et iterum idem Cassia. comparando corporalem possessionem ad animum per peccatum, paulo ante dicit : Multo gravius, inquit, constat illos vehementiusque vexari, qui cum corporaliter ab ipsis affligi minime videantur, animo tamen perniciosius possidentur, eorum scilicet vitiis et voluptatibus inuoluti, secundum Apostoli namque sententiam, a quo quis superatur, ejus seruus efficitur, nisi quod in hoc isti desperatius ægrotant, et cum sint eorum mancipia, nec impugnari se ab illis, nec dominatum eorum ferre cognoscunt. Ex quibus elicitur, quod a fortiori maleficiati in corpore, non tamen possessi a Dæmone ab extra, sed ab intra, quo ad animæ necationem, gravius propter plura impedimenta sanantur. Quo ad tertium principale, scilicet, quo ad remedia, notandum, quod quia opera illa sunt duplicia : Licita omnino, et non suspecta, aut suspecta et non omnino licita, et de primis supra tactum est immediate, c. 5. circa finem, ubi dubitatio ponitur super herbas aut petras, ut maleficia repellant, quomodo hoc licitum sit. De secundis vero remediis, quæ videntur esse suspecta, non tamen omnino licita, nunc tractandum advertere oportet ea quæ in secundo principali hujus secundæ partis operis tacta sunt de quatuor remediis, quorum tria censentur illicita, quartum autem non omnino licitum, sed vanum, de quo et Canonistæ loquuntur, quod licitum est vana vanis contundere. Sed quia nos Inquisitores hujus opinionis sumus cum sanctis Doctoribus, quod in casu, quo remedia per sacra verba et exorcismos licitos non sufficiunt, et hoc propter impedimenta superius tacta, in numero sex aut septem, quod tunc tales maleficiati hortandi sunt ad patientiam æquanimiter, ad tollerandum mala præsentis vitæ in suorum criminum purgationem, et non ulterius quærere quocunque modo superstitiosa et vana remedia. Ideo si quis præmissis licitis exorcismis non contentus, ad hujusmodi vana ad minus remedia, de quibus supra tactum est se transferre voluerit, sciat hoc non nostra voluntate aut admissione fieri, sed quod polita et enucleata fuerumt ibidem talia remedia factum fuit, ut tantorum DD. ut Scoti et Host. etc. ex parte Una, et aliorum Theologorum ex parte altera, dicta quocunque modo concordarentur. Fatemur ergo cum S. Augu. in quodam sermone contra Sortilegos et divinatores, et intitulatur sermo de Auguriis, ubi dicit : Fratres, nostis me frequemtius supplicasse, ut consuetudines paganorum et Maleficorum minime seruare deberitis, sed hoc proficit apud alios parum. Et quia si vobis non dixero, pro me et pro vobis redditurus sum in die judicii rationem, et vobiscum mihi necesse erit æterna supplicia sustinere. Ergo apud Deum me absoluo, dum iterum atque iterum admoneo et contestor, ut nullus ex vobis divinos aut Sortilegos requirat, nec eos de 182qualibet re aut causa, aut infirmitate interroget, quia quicunque fecerit hoc malum, statim peribit in eo baptismi sacramentum, et continuo sacrilegus et paganus efficitur, et nisi pœnitentia subuenerit, statim in æternum peribit. Et postea subdit : Nullus dies exeundi et redeundi observat, fecit enim Deus omnia bona valde, et qui Unum diem et alterum statuit, sed quoties necessitas vrget faciendi aliquid aut exeundi, signate vos in nomine Christi, et Symbolum, vel Orationem Dominicam fideliter dicentes, securi in Deo adiutorio agatis. His autem quidam superstitiosi, et filii nimirum hujus seculi, non contenti, errores erroribus accumulare volentes, ultra intellectum et intentionem Scoti et Canonistarum, his argumentis se defendere conantur. Quia enim res naturales habent quasdam virtutes occultas, quarum ratio ab homine assignari non potest, sicut et Adamas trahit ferrum. Et multa alia, quæ Augustinus 21. de civitate Dei enumerat, ideo inquirere de hujusmodi rebus pro sanitate inquirenda, ubi exorcismi et naturales medicinæ deficiunt, non erit illicitum, licet videatur vanum. Hoc autem fieret, ubi quis per imagines non Nigromanticas, sed Astrologicas, vel per anulos et hujus sanitatem in se vel in alio procurare vellet. Item arguunt, sicut corpora naturalia subduntur corporibus cœlestibus, ita etiam corpora artificialia, puta imagines sortiuntur quasdam virtutes occultas, speciem consequentes ex impressione corporum cœlestium, ergo etiam corpora artificialia, puta imagines sortiuntur aliquam virtutem occultam, a corporibus cœlestibus ad aliquos effectus causandos, ergo uti eis et aliis hujus non est illicitum. Præterea Dæmones possunt multipliciter corpora transmutare, ut August. 3. de Trinit. dicit, et patet in maleficiatis, ergo licet uti etiam eorum virtute ad tollendum illa, sed reuera in oppositum sunt dicta omnium sanctorum Doctorum, ut satis et sparsim hinc inde patuit. Unde ad primum dicitur, quod si res naturales simpliciter adhibentur ad aliquos effectus producendos, ad quos putantur habere naturalem virtutem, non est illicitum. Si vero adiungantur vel characteres aliqui, vel aliqua quæcunque ignota, et vanæ observationes, quæ manifestum est naturalem non habere super hoc efficatiam, erit superstitiosum et illicitum, unde S. Thom. in 2. q. 96. art. 2. in pede quæstionis tractans hanc materiam, dicit, quod in iis quæ fiunt ad aliquos effectus corporales inducendos, utpote sanitatem, vel aliquid hujus, considerandum est, utrum videantur naturaliter posse tales effectus causare, et quia licet causas naturales adhibere ad suos effectus, ideo non est illicitum. Si autem videantur non posse naturaliter tales effectus causare, consequens est, quod non adhibentur ad hos effectus causandos, tanquam causæ, sed solum quasi signa, et sic pertinent ad pacta significationum cum Dæmonibus inita, unde Augustinus 21. de civitate Dei. alliciuntur Dæmones per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit delectabilibus, pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, per varia genera lapidum, herbarum, lignorum, animalium, carminum, rituum. Ad secundum dicit idem Doctor, virtute naturales corporum naturalium consequuntur eorum formas substantiales, quas sortiuntur ex impressione corporum cœlestium, et ideo et ex eorundem impressione sortiuntur quasdam virtutes actiuas. Sed corporum artificialium formæ procedunt ex conceptione artificis, et cum nihil aliud sint quam compositio, ordo et figura, ut dicitur 1. Phys. non possunt habere naturalem virtutem ad agendum, et inde est, quod ex impressione cœlestium corporum, nullam virtutem sortiuntur, inquantum sunt artificialia, sed solum secundum materiam naturalem. Falsum est ergo quod Porphirio videbatur, ut August. dicit 10. de ciu. Dei. herbis, lapidibus, et animantibus, et sonis certis, quibusdam etiam vocibus et figurationib., ac figmentis quibusdam etiam observatis in cœli auersione, motibus syderum, fabricari in terra ab hominibus potestates idoneas variis effectibus syderum exequemdas, quasi effectus Magicarum artium ex virtute cœlestium corporum prouenirent. Sed sicut Aug. ibi subdit, totum hoc ad Dæmones pertinet, ludifactores animarum sibi subditarum. Unde etiam imagines quas Astronomicas vocant, 183ex operatione Dæmonum habent, cujus signum est, eis inscribi quosdam characteres, quæ naturaliter nihil operantur, non enim est figura principium actionis naturalis, sed in hoc distant Astronomicæ imagines a Nigromanticis, quod in Nigromanticis fiunt expressæ invocationes, unde et ad expressa pacta cum Dæmonibus inita pertinent. Astronomicæ ad tacita pacta propter figurarum et characterum signa. Ad tertium non est hujusmodi potestas super Dæmones commissa, ut eis licite uti possit ad quodcunque voluerit, sed est ei contra Dæmones bellum indictum, unde nullo modo licet homini Dæmonum auxilio uti, per pacta tacita vel expressa. Hæc Thomas. Ad propositum, quia dicit nullo modo, nec etiam quibuscunque vanis, quibus videlicet se Dæmon quocunque modo possit immiscere. Si tamen sunt adeo vana, ut et fragilitas humana pro recuperanda sanitate illa aggreditur, doleat de præteritis, caueat de futuris, orat ut sibi debitum dimittatur, et in tentationem non amplius inducatur, inquit Augustinus in fine regulæ.
Remedia contra grandines, et super jumenta maleficiata, capitulum VII.
Qualiter denique jumenta maleficiata possint remediari, similiter et tempestates aëris : Notanda sunt primo quædam remedia illicita, quæ a quibusdam practicantur. Nam quibusdam verbis aut factis superstitiosis, ut qui vermes in digitis aut membris, per quædam verba et carmina illicita curant, de quibus carminibus qualiter cognoscuntur ut sint licita vel non, in præcedenti capite tactum est. Alii sunt, qui super jumenta maleficiata non aquam benedictam spargunt, sed ori infundunt. Primum remedium verborum esse illicitum ultra præmissa Guilielmus sæpe allegatus demonstrat : Si enim verbis inesset virtus, et dicamus verbis, ut verbis, tunc ex quinque modis esset Unus, vel ex parte materiæ, id est aëris, aut ex parte formæ, hoc est soni, aut ex modo significandi, aut ex parte omnium simul, nam primum, quia aër non interficit nisi sit venenosus, sonus etiam non, quia excellens objectum corrumpit potentiam, nec tertium, quia tunc hoc nomen Diabolus vel mors inferius illa nocerent semper, et sanitas bonitas semper prodessent, item nec omnia simul, quia totum aggregatum ex partibus inualidis, etiam totum est inualidum. Nec valet si obiicitur, Deus contulit vim verbis, sicut herbis et lapidibus, quia si quæ virtutes insunt quibusdam verbis, aut sacramentalibus, aut aliis benedictionibus et carminibus licitis, has habent in se, non ut verba, sed ex institutione et ordinatione divina, et ex pacto Dei, sicut si Dominus diceret, quicunque hoc fecerit, faciam ei hanc gratiam, et sic verba in sacramentis efficiumt, quod signant, quamuis secundum alios etiam habent virtutem intrinsecam, sed prima opinio quia jam deservit, ideo amplectitur. De aliis autem verbis et carminibus, patet ex præmissis, quod ut verba sunt verba composita, vel prolata, aut figurata nihil efficiunt, sed invocatio nominis divini et obsecratio, quæ est per sacra quædam protestatio committendum effectum divinæ voluntati prosunt. Remedia etiam operum quæ illicita videntur, ut supra tactum est. Et etiam ubi in partibus Sueuiæ plurimum practicatur, quod prima die Maii ante ortum Solis, mulieres villanæ exeunt, et ex syluis vel arboribus deferunt ramos de salicibus, aut alios frondes, et ad modum circuli plectentes, in introitu stabuli suspendunt, asserentes, quod per integrum annum jumenta cuncta illæsa a Maleficis remanent et præseruantur, hoc quidem remedium secundum opinionem illorum, qui dicumt vana vanis contundere posse, non esset illicitum, sicut nec etiam qui per carmina ignota morbos expellerent. Sed sine offensone procedendo dicamus, quod si prima die vel secunda, mulier vel quicunque egrediatur, non habens respectum ad Solis occasum vel ortum, colligit herbas, frondes, aut ramos cum oratione dominica, aut symbolo fidei, suspendit illa super ostium stabuli, bona fide committens effectum custodiæ divinæ voluntati, non erit irreprehensibilis, ut supra in præcedenti capitulo ex verbis Hieronimi. et habetur 18426. q. ulti. licet herbas et petras habere etiam sustinenti Dæmonium sine incantatione. Ad idem sunt, qui intra vinetas aut segetes, signum crucis, frondes, aut flores benedictos in die palmarum continent, erigunt, et asserunt, quod undique frugibus per grandines læsis, segetes in eorum campis illæsi remanserunt. De quibus juxta distinctionem tactam discernendum videtur. Ad idem, sunt quæ pro conservatione lactis, ne videlicet vaccæ per maleficia priuentur, integrum liquorem lactis quem die sabbati colligunt, pauperibus gratis pro Deo distribuunt, et per hujusmodi Eleemosynam asserunt vaccas etiam sub ubertate ampliori lactis a maleficiis præseruari. In quo opere nihil superstitiosum judicatur, dummodo pietatis causam, quam pauperibus exhibent, etiam divinam pietatem implorare pro conservatione jumentorum taliter proponunt, ut tamen affectum custodiæ divinæ prouidentiæ, pro suo beneplacito relinquunt. Præterea Nider in suo præceptorio præcepto primo c. dicit, quod etiam per carmina scripta, et verba sacra licet jumenta sicut homines infirmos benedicere, et per ea quæ incantationis speciem habere videntur, dummodo septem præmissæ conditiones seruantur. Dicit enim, quod a devotis personis et virginibus experientiam habuerit, quod adhibito signo crucis super vaccam, et dominica oratione cum salutatione Angelica trinies, vel circiter, cessat opus Dæmonis, et si est per maleficium. et in suo Formicario constat, quod malefici de ritibus Ecclesiæ veneratis et servatis sua maleficia præpediri fatentur, ut per aquæ benedictæ aspersionem, per salis consecrati sumptionem, per candelarum in die purificationis et palmarum, in die palmarum consecratarum vsum licitum, et similia, quia ad hoc talia Ecclesia exorcizat, ut vires Dæmonis imminuant. Præterea, quia Maleficæ quando volunt jumentum priuare liquore lactis, solent ex illa domo in qua jumentum moratur, modicum lactis, vel butyri, ex illo jumento coagulatum petere, ut sic consequenter valeant per suam artem jumentum maleficiare, ideo sint cautæ mulieres, a quibus suspectæ hujusmodi petunt, ne eis in minimo mutent aut donent. Præterea, sunt certæ mulieres, quæ dum sentiunt quod in coagulando butyrum nihil proficiunt, sicut in vasis oblongis ad hoc aptis laborare, solent, tunc si subito ex suspectæ Maleficæ domo modicum butyri habere possunt tria frusta seu bolos ex illo butyro faciunt, et sub sanctissimæ Trinitatis invocatione, Patris et Filii, et Spiritus sancti, illa frusta in vasculum proiiciunt, et sic omne maleficium fugatur, ubi iterum incidit, vanum vanis contundere, tantummodo ex eo, quod butyrum a Malefica suspecta habet mutare, quod si absque hoc sub invocatione sanctissimæ Trinitatis, orationem dominicam adiungendo, etiamsi de proprio butyro, sive alieno, si proprium non haberet tres pecias immitteret, effectum divinæ voluntati committens irreprehensibilis maneret, licet commendanda non esset propter tres videlicet pecias butyri immissas, commendanda autem si per aspersionem aquæ benedictæ, salis exorcizati immissionem, cum oratione, ut supra maleficium fugaret. Præterea, quia sæpe omnia jumenta maleficiis interficiuntur, advertere debent quibus talia accidunt, et sub limine ostii stabuli, aut præsepe, vel ubi adæquantur terra amoueatur, et alia terra cum aspersione aquæ benedictæ ad illa loca reponatur, quia sæpe Maleficæ fassæ sunt, maleficii aliqua instrumemta ad illa loca occultasse, fassæ quod ad instantiam Dæmonum tantummodo foueam facere habeant. Dæmon autem maleficium reposuisse, quod quidem maleficium res vilissima erat, ut lapis, lignum, vel mus aut serpens aliquis. Constat enim quod Diabolus maleficia operatur per se, nec in illis rebus indiget consensu, aut et perditionem Maleficæ quærit, unde et ipsam aliquo modo cooperari cogit. Contra grandines et tempestates ultra ea quæ supra signo crucis erecto hoc remedium practicatur. Lapilli enim tres ex grandine in ignem, sub invocatione sanctissimæ Trinitatis, subiiciuntur oratio dominica, cum Angelica salutatione bis aut ter, adiungitur Evangelium Ioannis, 185In principio erat Verbum, cum signo crucis undique contra tempestatem, ante et retro, et ex omni parte terræ subinfertur. Et tunc cum in fine replicat trinies, Verbum caro factum est, et trinies ex post dixerit per Euamgelica dicta, fugiat tempestas ista, subito siquidem tempestas ex maleficio fuit procurata cessabit. Hæc verissima experimemto nec suspecta judicantur, hoc ipsum enim quod lapilli in ignem proiiciuntur, si absque invocatione divini nominis fieret, superstitiosum cemseretur. Quod si dicatur, nunquid sine illis lapillis sedari possit tempestas ? Respondetur, utique per alia sacra verba. Proiiciens autem intendit Diabolum molestare, dum ejus facturam per invocationem sanctissimæ Trinitatis destruere conatur. Ad ignem potius quam ad aquam proiicit, quia citius dum resoluuntur, eo etiam citius ejus factura destruitur, effectum tamen custodiæ divinæ voluntati conmittit. Est ad hoc quod Malefica quædam a judice interrogata, an per aliquem modum tempestates a maleficiis concitatæ sedari possent ? Respondit, possunt, per hoc videlicet : Adjuro vos grandines. et ventos, per quinque vulnera Christi, et per tres clauos, qui ejus manus et pedes perforarunt, et per quatuor Evangelistas sanctos, Matthæum, Marcum, Lucam, et Ioannem, ut in aquam resoluti descendatis. Fatentur etiam multæ, licet quædam sponte, quædam in torturis et difficulter, quod quinque sunt, per quæ multum impediuntur aliquando in toto, aliquamdo in parte, aliquando ne in personam hominis fiant, aliquando ne in suis amicis, et fidem integram, vel Dei præcepta seruantibus, se signo crucis, et orationibus munientibus. Ritus et cærimonias Ecclesiæ colentibus, publicam justitiam bene exequentibus, et Christi passionem verbo vel mente ruminantibus. Unde et Nider, ubi supra, ea de causa Universaliter vel communiter in Ecclesia Campanæ contra auram pulsantur, tum ut tanquam tubas Deo consecratas Dæmones recedant a suis maleficiis, tum etiam, ut populus excitatus Deum contra tempestates invocet, et eandem ob causam cum altaris sacramento et sacris verbis ad auram sedandam proceditur communiter, ex antiquissima consuetudine Ecclesiarum, in Gallia, et in Germania. Sed quia hic modus circa deportationem sacramenti ad auram sedandam, videtur multis quiddam superstitiosum, non intelligentes regulas, per quas agnoscitur aliquid superstitiosum vel non. Ideo considerandum est, quod quinque dantur regulæ seu considerationes, per quas quilibet agnoscere potest, an opus Deo exhibitum sit superstitiosum, id est, supra modum Christianæ religionis observatum, vel sit ad debitum cultum et honorem Deo exhibendum, tam in cordis quam corporis actibus, ex vera virtute religionis progrediens. Ista enim eliciuntur ex glosa super illud Apostoli ad Coloss. 2. quæ sunt rationem habentia sapientiæ in superstitione, quæ dicit : Superstitio est religio supra modum servata, ut etiam supra tactum est. Prima est, quod in omnibus operibus nostris cum gloria Dei debeat esse principalis finis noster, juxta illud : Siue manducatis, sive bibitis, sive aliud quid faciatis, omnia in gloriam Dei facite, ideo in omni opere ad religionem pertinens Christianam attendatur, an opus sit ad gloriam Dei, et homo in opere det principaliter gloriam Deo, ita quod per ipsum opus et mens hominis Deo subiiciatur. Et quidem licet propter hanc regulam cæremonialia, vel etiam judicialia veteris Testamenti, jam in novo non exercentur, cum sciamus illa sub figura, hæc autem in veritate jam esse propalata, tamen deportatio sacramenti vel reliquiarum ad auram sedandam, non videntur contra hanc regulam militare. Item cum secunda regula sit, quod attendatur, an opus quod fit, sit ad exercitium vel refrenatiuum concupiscentiæ, vel abstinentiæ corporali, modo tamen virtute debitæ, hoc est, secundum ritum Ecclesiæ, vel secundum moralem doctrinam, quia Apostolus dicit Roma. 12. Rationabile sit obsequium vestrum. et propter hanc secundam regulam, fatue faciunt vouentes non pectinare caput sabbato, vel jejunare die dominico tanquam meliori die, et similia, non videtur iterum quod deportatis sacramentis, etc. sit superstitiosum. Item cum tertia regula sit, quod attendatur, an opus sit secundum statutum Universalis 186Ecclesiæ, vel secundum sacræ scripturæ testimonium, vel saltem secundum particularem Ecclesiæ ritum, aut de consuetudine generali, quæ secundum Augustinum pro lege habenda est. Unde et Beatus Gregorius scribit Anglorum Episcopo, conquærenti, quod sunt diversæ Ecclesiæ consuetudines in missarum celebratione. Respondit Gregorius, ut sive in Romana, sive in Galliarum, sive in quacunque Ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, diversæ enim consuetudines Ecclesiæ in cultu divino, in nullo veritati repugnant, et ideo seruandæ. et eas præterire illicitum est. Ideo ut in principio tactum est, antiquissimæ consuetudines Ecclesiarum Galliæ, et quarundam Germaniæ, cum decreverint Eucharistiam ad auram deportare, non poterit hoc esse illicitum, verum quod non in patulo, sed in sacrario abscondito et incluso. Item cum quarta regula sit, quod inspiciatur, quod opus quod sit, habeat naturalem proprietatem ad effectum qui expectatur : alias enim si hoc non habet, censetur superstitiosum, ex qua consideratione characteres ignoti, et nomina suspecta, etiam imagines Astronomicæ et Nigromanticæ refutantur omnia tanquam suspecta, ideo et ex hac consideratione non possumus dicere, quod deportatio reliquiarum, aut Eucharistiæ contra Diabolicas infestationes sit superstitiosum, imo religiosissimum, cum ibi tota salus nostra contra aduersarium contineatur. Item cum quinta regula sit, ut attendatur, quod opus quod fit non præbet occasionem scandali vel ruinæ, quia tunc licet non esset superstitiosum, tamen propter scandalum esset dimittendum, vel differendum, vel occulte sine scandalo faciendum, ideo si deportatio talis sine scandalo fieri potest, vel saltem occulte, tunc non est omittendum. Ex ista enim regula sæpe omittuntur benedictiones per verba devota, sive super infirmos, sive ut ad collum alligentur, et hæc a secularibus omittuntur, dico quod saltem non publice fiunt, ubi occasione ruinæ in aliis simplicibus præstare possent. Hæc sufficiant quo ad remedia contra grandines, per verba et opera licita.
Remedia quædam contra quasdam occultas Dæmonum infestationes, capitulum VIII.
Sed jam iterum suspenditur judicium ad scribendum remedia contra quædam terræ frugum nocumenta, quæ per vermes interdum et cinifes, per turmas ad longissimas terrarum spacia in ære volantes, ita ut superficiem terræ cooperire videantur, radicitus, cuncta virentia, tam in vinetis quam segetibus, et graminibus consummatis immittuntur. Item remedia contra pueros, opere Dæmonum subtractos. Ad primum tamen dicendum juxta S. Thomam. 2. 2. q. 90. ubi petit, An liceat adjurare irrationalem creaturam ? Respondit quod sic, per modum tamen compulsionis, quæ referri tunc debet ad Diabolum, qui in nocumentum nostrum utitur irrationabilibus creaturis, et talis est modus adjurandis in Ecclesiæ exorcismis, per quos Dæmonum potestas excluditur ab irrationabilibus creaturis. Si enim intentio refertur, quo ad irrationalem creaturam, quo ad se quæ nihil intelligit, vana esset, ex quo datur intelligi, quod per exorcismos licitos, et adjurationes possunt depelli, divina tamem assistente clementia, taliter ut prius populo jejunia, processiones, et aliæ devotiones injungamtur, propter adulteria enim et multiplicationem criminum, hujusmodi mala immittuntur, unde et ad confessiones homines inducendi sunt. In nonnullis etiam prouinciis excommunicationes fulminantur, sed tunc vim adjurationis super Dæmones sortiuntur. Est et alia horribilis Dei permissio super homines, ubi interdum mulieribus subtractis propriis filiis, et pueris alieni a Dæmonibus supponuntur, et hi quidem pueri vulgariter campsores, in Alemanico, et Wechselkind nuncupati sunt in triplici differentia. Nam aliqui sunt semper macilenti eiulantes, cum tamen quatuor mulieres nulla ubertate lactis Unum 187lactare sufficerent. Aliqui vero sunt incuborum Dæmonum opere producti, quorum tamen filii non sunt, sed proprie illius hominis et viri cujus semen receperunt, ut succubi, vel in somnis viros polluentes, hos enim interdum pueros divina permissione supponumt, subtractis propriis filiis. Est et tertium genus, ubi interdum Dæmones in speciem paruulorum apparentes, nutricibus se conjungunt. Conmune in omnibus tribus, quod multum ponderosi, macilentes non crescunt, et nulla ubertate lactis ut præmissum est, lactamtur, et sæpius dicuntur euanuisse. Quare autem divina pietas talia permittit, dici potest quod ex duplici causa. Primo, quia parentes pueros nimis diligunt, unde propter eorum utilitatem talia permittuntur. Secundo, quia præsumendum est, quod hujusmodi mulieres quibus talia accidunt. ut plurimum sunt superstitiosæ, et in multis aliis a Dæmonibus seducuntur, unde et Dominus verus zelotes, secundum rectum zelum, qui est vehemens amor in propriam sponsam, ex quo alium non solum accedere non patitur, sed nec signa adulterii vel suspitionis, ut maritus zelosus super animam quam precioso sanguine emit et per fidem desponsavit, sustinere potest in tactu, colloquio, appropinquatione, quocumque modo cum inimico Diabolo et aduersario salutis, et si signa adulterii maritus zelosus non patitur, quantum tunc turbatur quando adulterium committit ? unde non mirum, si proprii subtrahuntur filii, et adulterini supponuntur. Et quidem ut fortius ista imprimantur, et quantum Deus animam zelatur, et non vult nec signa suspitionem causantia pati. Patet ex antiqua lege, ubi ut populum suum funditus elongaret ab Idololatria, prohibuit non solum Idololatriam, sed multa alia quæ occasionem possent præbere ad Idololatriam, et quæ etiam in se non videntur habere utilitatem, quam tamen in suo mystico sensu mirabiliter retinent, unde non solum dixit, Exo. 22. Maleficos non patieris viuere super terram, sed et hoc adiunxit, non habitet in terra tua, ne forte peccare te faciat, sicut copulatrix occiditur, et peruagari inter homines non permittitur. Nota zelum Dei, Deuterono. 22. Deus præcepit : Nidum cum ouis, aut pullis desuper cubantem matrem, non deberent simul seruare, sed matrem permittere auolare, quia hoc gentiles ad sterilitatem vertebant. Zelotes Dominus in suo populo noluit tale signum adulterii pati, sic jam vetulæ inuentionem denarii, signum magni fortunii, et per oppositum ubi thesaurum somniarent, judicant. Item præcepit omnia vasa cooperiri, et vasculum non habens operculum immundum censeri. Error erat, ut venientibus de nocte Dæmonibus, aut ut vetulæ dicunt, die Seeligen/ sed sunt Maleficæ, vel Dæmones in earum effigiebus debemt omnia consumere, ut post abundantius tribuant. Colorant quidam, et dicunt, schrettellunt contra determinationem Doctorum, quod præter homines et Angelos, non sunt aliæ creaturæ rationales, unde non sunt nisi Dæmones. Item Leuit. decimonono : Ne in rotundam attondetis comam, ne radetis barbam, illi enim faciebamt ydolatrice in venerationem Idolorum. Item Deuter. vicesimosecundo, ut viri non induerentur vestibus mulierum, nec econverso, quod illæ in venerationem Deæ Veneris, et alii in venerationem Martis, et Deæ Priapis. Item ea de causa jussit destrui aras Idolorum, et Ezechias destruxit serpentem æneum, quando populus ei voluit offerre, dicens cuprum est. Et ea de causa inhibuit somnia non obseruari et auguria, et præcepit, ut vir aut mulier, in quo Pythonicus spiritus esset, occideretur, sicut jam sunt Warsagerin nuncupati, quæ omnia quia suspitionem generant, ad adulterium spirituale, ideo ut dictum est, ex zelo quem Deus habet ad animas sibi desponsatas, sicut sponsus ad sponsam inhibuit. Sic etiam et nos Prædicatores advertere debemus, quod nullum sacrificium Deo magis acceptum, quam zelus animarum, ut Hieronymus super Ezechielem testatur. Unde et consequenter in tertia parte operis, de exterminio Maleficarum, quo 188ad ultima remedia tractandum erit, hoc ipsum enim ultimum Ecclesiæ refugium, ad quod etiam ex divino obligatur, ut dictum est præcepto : Maleficos ne patiaris viuere super terram, ubi et remedia contra Maleficos sagittarios includuntur, cum et hoc ipsum genus nisi per seculare brachium poterit exterminari. Remedium dum quis intuitu commodi temporalis se ex toto Dæmoni deuouit, sicut experientia sæpe docuit, per veram confessionem licet a Diaboli potestate liberantur, tamen diu et post gravissime molestati, et præcipue nocturnis temporibus fuerunt, et hoc in eorum pœnam Deus permisit, signum autem quod liberati erant, ex illo agnoscebatur, quia pecuniam in bursis aut capsulis, post confessionem deficiebat, super quæ plurima gesta deduci possent, sed brevitatis causa omittuntur.