Jakob Sprenger, Heinrich Kramer  : Malleus Maleficarum (1436)

Partie III

[Tertia pars.]

Sequitur tertia pars totius operis super modos exterminandi vel ad minus puniendi per debitam justitiam in foro ecclesiastico et civili, et habebit questiones XXXV. Generalis tamen et introductioria præmittitur.

Utrum Maleficæ et earum fautores, receptatores et defensores, ita subiiciuntur judicio Ecclesiastico diocesanorum, et civili, quod ab earum inquisitione valeant Hæreticæ pravitatis Inquisitores esse exonerati ? Et arguitur quod sic. Nam in c. accusatus. §. sane. lib. 6. dicitur : Sane cum negocium fidei quod summe priuilegiatum existit, per occupationes alias non debeat impediri pestis Inquisitores Hæretìcæ a sede Apostolica deputati, de divinationibus aut sortilegiis, nisi Hæresim saperent, manifeste intromittere se non deberent, nec punire talia exercentes, sed relinquere suis judicibus puniendos. Nec videtur obstare, quod Hæresis Maleficarum hinc non exprimitur, tum quia eisdem pœnis in foro Conscientiæ puniuntur, de conse. distin. 1. pro dilectione. Si divinatorum et Maleficorum peccatum occultum sit, interponitur pœnitentia quadraginta dierum, si notorium Eucharistia denegatur, et quorum in eadem pœna etiam idem judicium decernitur, tum etiam, quia eadem utrobique videtur esse culpa, cum sicut Sortilegi judicium sortiunt, ita Maleficæ nocumenta creaturarum a Dæmonibus expectant et exigunt utrobique, quod a solo Deo quærendum est, a creaturis illicite requirentes, unde utrobique peccatum Idololatriæ, ad quem sensum Esaiæ 21. notatur, quod Rex Babylonis stetit in bivio, in capite duarum viarum commiscens sagittas, interrogavit Idola. Præterea si dicatur, quod ca. restringit divinatores et Sortilegos super crimen Hæresis, in quo subesse debent judicio Inquisitorum, cum dicit, nisi Hæresim saperemt manifeste, ita quod ad minus divinatores et Sortilegi hæreticales sint eis subjecti. Contra, quia tunc essent dandi divinatores artificiales, de quibus nullibi in scripturis fit mentio. Præterea si Maleficæ sunt Inquisitorum judicio subjectæ, hoc erit propter crimen Hæresis, sed quia facta Maleficarum sine hæresi possunt fieri, probatur. Nam sicut conculcare Christi corpus in luto, quod valde horremdum esset peccatum, potest fieri sine errore in intellectu, et per consequens, emt sine Hæresi, quia stat, firmiter aliquem credere ibi esse corpus, proiiceret tamen in lutum ad complacendum Dæmoni, ex aliquo pacto, ideo ut optatum finem, puta thesauri inuentionem, vel simile obtineret, ita et facta Maleficarum sine errore fidei, licet non absque grandi peccato fieri possunt, unde in illo casu utique judicium Inquisitorum subterfugiunt, et suis judicibus relinquuntur. Præterea sicut Salomon Diis suarum uxorum reuerentiam exhibuit propter complacentiam, nec tamen propterea Apostasiam perfidiæ incurrebat, quia mente fidelis, et veram fidem semper retinuit : ita et Maleficæ propter reuerentiam quam exhibent Diabolo, propter pactum initum, mente fidem retinentes, non sunt propterea Hæreticæ numcupandæ. Præterea, si dicatur, quod omnes Maleficæ fidem habent abnegare, unde et Hæreticæ judicandæ. Contra, quia in casu quo etiam mente et corde abnegarent, adhuc non Hæreticæ, sed Apostatæ nuncupantur, et cum sit differentia 189inter Hæreticum et Apostatam, et Hæretici Inquisitorum judicio subiiciuntur, utique Maleficæ eorum judicium subterfugere habent. Præterea 26. quæst. 5. dicitur : Episcopi eorumque ministri, omnibus modis elaborare studeant, ut perniciosam et a Zabulo inuentam Sortilegam et Magicam artem, ex parrochiis suis penitus eradicare studeant, et si aliquem virum aut mulierem hujus sceleris sectatorem inuenerint, turpiter dehonestatum de parochiis suis eiiciant, unde cum c. 348. in fine dicat, suis judicibus relinquant, et quia loquitur in plurali, tam de Ecclesiastico quam civili jure, ideo ad minus per ca. allegatum subduntur diocesanorum judicio. Quod si diocesani etiam seipsos exonerare vellent, prout Inquisitores præfatis jam tactis argumentis rationabiliter facere videntur, vellentque Maleficarum punitionem ad temporales judices retorquere, his argumemtis probabiliter hoc facere possent, habetur in c. ut inquisitionis. §. prohibemus quoque districtius præfatis dominis temporalibus et rectoribus, ipsorumque Officialibus, ne ipsi de hoc crimine cum sit mere Ecclesiasticum quoquo modo cognoscant vel judicent, et loquitur de crimine Hæresis, sequitur ergo, quod ubi crimen non est mere Ecclesiasticum, sicut est crimem in hujusmodi Maleficis, qui propter damna temporalia quæ ab eis inferuntur, a Civili et non ab Ecclesiastico debent puniri. Præterea C. de Iudæis. l. ul. in fi. dicitur : Cernat præterea bona sua proscripta, et mos sanguinis pœna destinandus, qui fidem Christi repugnabat peruersa doctrina, quod si dicatur, quod lex loquitur de Iudæis conversis, et post redeuntib. ad ritum Iudæorum, instantia non valet, imo argumentum amplius per hoc fortificatur, eo quod cum tales propter Apostasiam a fide judex civilis habet punire, ergo emt Maleficas fidem abnegamtes, cum abnegatio fidei in toto vel in parte sit fundamentum Maleficarum. Præterea, licet in solutione dicatur, quod pro eodem Apostasia et Hæresis sit capienda, adhuc tamen Ecclesiasticus judex non se habet de eis intromittere, sed civilis, nam occasione quæstiones hæresum nullus debet populum commouere. Sed Præses demt per se prouidere. In Auth. de mamd. Prin. id est, de mandatis Principum. colla. §. neque occasione. ubi dicitur, neque occasione religionum hæresumque quæstiones permittas alicui prouinciam commouere, aut aliter quadam præceptione injungi prouinciam cui Præsides, sed ipse prouidebis competenti utilitate fiscalibus, et quæ alia sunt perscrutari et non permittere aliquid fieri citra nostras præceptiones occasione religionum. Patet ex his, quod de expugnante fidem nullus debet se intromittere, nisi Præses. Præterea si cognitio judicum, et punitio talium Maleficarum non spectaret totaliter ad civilem judicem, quo modo leges de his tribus se intromittere possent. Nam C. de Maleficis. l. nemo. l. culpa. l. nullus, omnes illos quos vulgus Maleficos vocat, capitali pœnæ subiicit, et e. l. militi. bestiis obiicere decernit, qui Magica arte vitæ innocentum insidiantur. Item, quod quæstionibus et tormentis ad interrogandum subiici debeant, et quod nullus fidelium sub pœna exilii, et etiam amissione omnium bonorum, cum eis participat, cum multis aliis pœnis annexis, quæ eligenti illas leges occurrunt. Econtrario vero et pro Veritate, legum Doctores talium Maleficarum punitionem in Ecclesiasticum judicem possunt retorquere, ut simul copulatiue habeant cognoscere et judicare, et hoc sic probatur. In crimine Canonico Præses cum Metropolitano habet discernere, et non Metropolitanus per se, sed adiuncto Præside, patet in Authen. de manda. prin. §. Si vero Canonicum sit quod quæritur, Una cum Metropolitano prouinciæ hoc disponere et decernere prouidebis, sive alii quidam dubitant, glo. id est, in fide, quo casu solus cognoscet, sive alii quidam glosa. tunc Episcopus cum Præside scilicet cognoscet et causæ Deo dare amabilem, et decibilem 190terminum, qui et decenter orthodoxam custodiat fidem et identitatem procuret fiscalibus, et nostros subjectus seruet inuiolatos, glo. id est, eos non corrumpat in fide. Præterea, princeps secularis licet puniat pœna sanguinis, non tamen per hoc judicium Ecclesiæ excludit, cujus est cognoscere et diffinire, imo necessario præsupponit, ut patet C. de summa Tri. et fi. ca. 51. in fine, et extra, de hære. c. ad abolendam. et c. vergentis. et c. excommunicamus. 1. et 2. imo eadem pœna est et secundum leges, et secundum Cano. ut patet C. de hære. l. Manichæos. et l. Arriani. Unde et ad eos pertinet, præcipue insimul, et non diuisim talium punitio. Præterea, sicut leges decernunt clericos a propriis judicibus emendari, et non a temporalibus seu secularibus, eo quod crimen Ecclesiasticum in eis censetur : ita et Maleficarum crimen, cum sit partim civile et partim Ecclesiasticum, propter damna temporalia, et fidem quam violant. Ideo ad utriusque partis judices pertinet ad cognoscendum, judicandum et puniendum. Et fortificatur ratio in Auth. ut cler. apud proprios judices. §. si vero. colla. 6. ubi dicitur : Si vero Ecclesiasticum sit delictum egens castigatione Ecclesiastica et mulcta, Deo amabilis Episcopus discernit nihil communicantibus clarissimis prouinciæ judicibus. Neque enim voluimus talia negotia omnino scire civiles judices, cum oporteat talia Ecclesiastica examinari et emendari animas delinquentium, per Ecclesiasticam mulctam, secundum sacras et divinas regulas, quas et nostræ sequi non dedignantur leges. Hæc ibi. Unde et per oppositum crimen mixtum ab utrisque est puniendum. Responsio, cum principalis intentio nostra in hoc opere sit ab inquisitione Maleficarum quantum cum Deo fieri possit, nos Inquisitores partium superioris Alemaniæ exonerare suis judicibus ad puniendum relinquendo, et hoc propter negotii arduitatem, dum tamen identitate fidei et saluti animarum non eo minus prouideretur, quare et præsens opus aggressi sumus ipsi judicibus modos cognoscendi, diffiniendi, et sententiandi relinquendo. Ideo ad ostendendum, quod Episcopi contra Maleficas in multis procedere possint, etiam seclusis Inquisitoribus, licet ipsi Episcopi sine temporali et civili judicio, ubi punitio transit vindictam sanguinis, non ita procedere valeant, expedit certas opiniones aliorum Inquisitorum, in diversis regnis Hispaniæ in medium deducere, et illas (salua eorum semper reuerentia,) cum sub ordine Uno prædicatorum militamus infringere, ut eo clarior in singulis habeatur intellectus. Est itaque eorum opinio, quod omnes Malefici, Sortilegi, divinatores, Nigromantici, et breviter sub quocunque genere divinationum existant, et qui fidem sacram semel susceperunt, et professi sunt, judicio Inquisitorum subjaceat, taliter ut in tribus quæ notantur in capitulo, multorum querela, in principio de hære. in Clement. nec Inquisitor sine Episcopo, nec Episcopus sine Inquisitore procedere habeant. Licet in quinque aliis Unus sine altero procedere valeat, si cui placet capitulum legat et inveniet, Unum autem e tribus est sententia diffinitiua, ad quam Unus sine altero non debet procedere, et hoc ubi præfati hæretici sunt habendi. Addunt insuper blasphemos, et quocunque modo Dæmones invocantes, et excommunicatos, qui in excommunicatione stetissent per annum animo contumaci, in causa fidei, vel etiam in non causa fidei, sub certis casibus et plura alia includunt per quæ auctoritas ordinariorum nimis eneruatur, et nobis Inquisitoribus ampliora onera imponuntur, minus secure coram tremendo judice, qui utique districtam a nobis super commissi officii exiget rationem et quia eorum opinio non infringitur, nisi eorum fundamentum sit annullatum, ideo notamdum, quod principale fundamentum per glosatores Canonum, et præcipue super ca. accusatus. et §. Sane. et super verba, Hæresim sapiant, manifeste accipitur, fundant insuper se super dicta Theologorum, Thomæ, Alberti, Bonaventuræ, in 2. senten. dist. 7. Ex his specialiter aliqua expedit recitare. 191Nam ubi cap. dicit, ut in augmento primo deductum est, quod Inquisitores hæreticæ pravitatis, de Sortilegiis et divinationibus se non debeant intromittere, nisi Hæresim sapiant, manifeste dicunt, quod Sortilegi vel divinatores, sunt duplices, scilicet artificiales, et hæreticales et primi dicumtur meri divinatores, quia videlicet mare ex arte agunt, de quibus emt loquitur Canon ex tenore, extra de sortilegiis, ubi dicit, quod Vdalricus Presbyter cum quodam infami, hoc est divinatore, dicit glosa ad secretum locum perrexit, non ea intentione, ut Dæmonem invocaret, quasi dicat : quia hoc fuisset hæreticum, sed ut cum inspectione Astrolabii furtum quoddam inveniret, quasi dicat : quod est mera divinatio, vel Sortilegium. Secundi vero Hæreticales dicumtur divinatores, qui in eorum arte Dæmonibus aliquem honorem latriæ vel duliæ impendunt, qui divinando futura prædicere conantur, vel aliquid simile quod Hæresim sapiat, manifeste exercent, et tales judicio Inquisitorum, sicut et alii Hæretici subjacent. Et quod hæc sit mens Canonis, probant per Canonistas glosantes verbum saperent. Nam Io. super allegatum Canonem, accusatus, et verbum saperent : dicit ita saperent, sicut est circa aras Idolorum nepharias preces emittere, sacrificia offerre, Dæmones consulere, eorumque responsa suscipere, vel associant sibi propter sortes exercendas Hæreticos, vel faciunt prædicta cum sanguine, vel cum corpore Christi, vel in sortibus, ut possint habere responsa, puerum rebaptizant, vel his similia. Ad eundem sensum allegant Archid. super eodem capit. et §. Sane, et super eodem verba saperent.

Item allegant Ioannem, modo Raymundum, Guilielmum de monte Laudu. Item probant per determinationem Ecclesiæ, ex Concilio Acquirensi. 26. quæstio. 5. Episcopi. ubi hujusmodi mulieres superstitiosæ infideles nominamtur, cum dicitur : utinam hæ solæ in sua perfidia perissent, et Perfidia in Christiano dicitur Hæresis, unde et Inquisitorum Hæreticorum judicio sunt subjecti. Probatur insuper per Theologos. Primo per sanctum Thomam, in 2. senten. dist. 7. ubi quærit, utrum uti auxilio Dæmonis sit peccatum, ubi inter alia hæc verba dicit super illud Esaiæ octauo : Nunquid non populus a Deo suo requiret visionem ? In omnibus in quibus complementum operis ex virtute Dæmonis expectatur, est Apostasia a fide, propter pactum initum cum Dæmone, vel verbotenus si invocatio intersit, vel facto aliquo, etiamsi sacrificia desint. Ad idem allegant Albertum in eodem suo scripto et distin. item Petrum de Tharentasia, item Petrum de Bonaventura, noviter canonizatum, qui tamen non Petrus nominatur, cum fuerit verum nomen suum, item Alexandrum de Ales, et Guidonem ordinis Carmelitarum, qui omnes dicunt, quod Dæmones invocantes sunt Apostatæ, et per consequens Hæretici, unde Inquisitorum Hæreticorum judicio subjecti. Sed quod præfati Inquisitores per hæc et per quæcunque ab eis allegata, non possunt sufficienter probare, quin etiam præfati sortilegi, et cætera judicio Ordinariorum, seu Episcoporum, seclusis Inquisitoribus possunt subjacere, et quod Inquisitores a talium divinatorum, Nigromanticorum, seu etiam Maleficorum, se possunt exonerare, non quod illi Inquisitores male faciunt inquirendo super tales, ubi Episcopi non inquirunt, in quo casu potius Inquisitores illi sunt commendandi, sic probatur. Inquisitores non habent se intromittere, nisi super crimen Hæresis, et cum hoc oportet, quod illud crimen sit manifestum. Patet per frequenter allegatum Canonem, accusatus, et in §. Sane. Quo stante, tunc iterum arguitur, cum quis aliqua committit, quæ absque vitio Hæresis committere potest, quantumcunque illa sint gravia et enormia, adhuc non est ut Hæreticus judicandus, licet sit puniendus, ex quo sequitur, quod ubi quis non est judicandus ut Hæreticus, sed ut Malefactor puniendus, Inquisitor non se debet intromittere, sed debet talem juxta tenorem Canonis suis judicibus ad puniendum relinquere. Quo iterum stante, sequitur, quod omnia inducta per glosatores, Canonistas et Theologos, ut Dæmones invocare, eis sacrificare, et cetera 192ut supra tactum est, nisi ex vitio Hæresis processerint, Inquisitores se non debent intromittere, sed suis judicibus, ut supra, relinquere. Quo iterum stante, cum præfata sæpissime sine vitio Hæresis fieri possunt, in quo casu talia facientes non sunt ut hæretici habendi, aut condemnandi, subscriptis probatur auctoritatibus et rationibus. Nam ad hoc, quod aliquis sit proprie Hæreticus, quinque requiruntur. Primum est, ut sit error in ratione. Secundum est, quod error ille sit circa ea quæ sunt fidei, vel contra Veritatem determinationis Ecclesiæ, in iis quæ pertinent ad fidem, vel bonos mores, et necessario ad consequutionem vitæ æternæ. Tertium est, quod error talis fit in illo, qui Catholicam fidem professus est, alias enim esset Iudæus, vel paganus, non Hæreticus. Quartum est, quod talis error in eo qui fidem suscepit, sit taliter, quod aliquam veritatem de Christo confiteatur pertinentem ad divinitatem vel humanitatem, alias si totum discederet, esset Apostata. Quintum est, ut talem errorem pertinaci voluntate et obstinata eligat, et sequatur : et quod de hæresi et hæretico sit sumpto. ca. alle. accusatus. et verbum saperent intelligatur, glosam tamen Canonistarum non reprobando, sed saluando sic probatur. Nam quod primum requiratur scilicet error in intellectu, hoc notum est omnibus per communem regulam : Duo requiruntur ut quis dicatur Hæreticus, Unum materiale, scilicet, error in ratione, alterum formale, scilicet, pertinacia in Voluntate. Patet et per August. Hæreticus est, qui novas et falsas opiniones aut gignit, aut sequitur. Ratio etiam adest, quia Hæresis est species Infidelitatis, et Infidelitas est in intellectu subjectiue, sicut et Fides sibi contraria et opposita habent fieri circa idem. Quo stante, factum vel opus quodcunque sine errore non facit Hæreticum, utputa, si quis fornicatur aut mœchatur, licet agat contra Veritatem, qui dicit : Non mœchaberis, ex hoc non est Hæreticus, nisi cadat, vel opinetur fornicari esse licitum. Et ratio est, quia quandocunque aliqua duo necessario requiruntur ad constitutionem alicujus, deficiente altero illorum, impossibile est illud esse, quia dato opposito quod sine illo possit esse, jam non necessario requireretur ad constitutionem illius, sicut ad constitutionem domus necessario requiritur fundamentum, paries, tectum, ideo altero deficiente, non habetur domus. Sic ergo, quia ad Hæresim constituendam requiritur error in intellectu, necessario, nullum factum absolute sine errore in intellectu facit Hæreticum. Et propter hoc nos Inquisitores Germaniæ dicimus cum B. Antoni. in 2. par. sum. suæ, hanc materiam pertractantis, quod baptizare imagines, adorare Dæmones, eis thurificare, conculcare corpus Christi in luto, et omnia hujusmodi, quæ sunt valde horrenda peccata, nisi fit error intellectu, non faciunt hominem Hæreticum, et ideo si quis faceret ista, utputa baptizaret imaginem, non male sentiens de sacramemto Baptismi, nec de ejus effectu, nec credens istum Baptismum esse aliquid, nec habere effectum ex vi sua, sed fecit hoc propter aliquem finem, facilius assequendum a Dæmone, cui quærit propter hoc complacere, ita quod aliquo pacto implicito, vel expresso illud agat, ut Dæmon sibi vel alicui faciat quod petit, secundum quod characteribus et figuris secundum artes Magicas, ab hominib. Dæmones pacto expresso, vel tacito invocantur, ad desideria eorum explenda, dummodo non petant a Dæmone quod sit supra facultatem ejus, nec quantum ad potentiam, nec quantum ad cognitionem, sic. s. quod non male sentiat de potestate, aut cognitione Dæmonis, sicut essent illi, qui crederent, quod Dæmon possit necessitate liberum arbitrium hominis, vel illi qui crederent, quod Dæmon omnino ex tali pacto, et in omnem euentum, quantumcunque a Deo non permissus, posset facere quod petunt, vel qui crederent, quod posset scire alteram partem futuri contingentis, vel effectum aliquem facere, qui est proprius soli Deo : tales enim, non est dubium, quod haberent errorem in intellectu, et male de potestate Dæmonis sentirent, et per consequens, suppositis aliis conditionibus quæ requiruntur ad Hæresim, essent Hæretici, et Ordinariorum simul et Inquisitorum judicio subjecti. Sed si ex causis prædictis faceremt, non male sentientes de Baptismo 193et aliis prædictis, prout communiter fit, eo quod ipso facto Malefici, et Nigromantici, cum sciunt ipsum Diabolum esse inimicum fidei, et aduersarium salutis, jam coguntur in eorum cordibus sentire magnam vim esse in fide, et quod nulli falsitati subjacere potest, cui pater mendacii non præesse noscitur. Ideo licet talia facientes peccarent gravissime, non tamen essent Hæretici, et ratio est, quia non male sentiunt de sacramento, licet eo male et sacrilege utantur, unde sunt magis Sortilegi quam Hæretici, et de numero illorum de quibus alleg. ca. accusatus. prætendit non subjacere judicio Inquisitorum, cum non manifeste sapiant Hæresim, imo vix occulte et quasi nullo modo. Et eodem modo de adorantibus Dæmonem, et sacrificantibus ei, quia si hoc faciunt, credentes divinitatem esse in Dæmonibus, vel credentes, quod cultus latriæ sit ei exhibendus, vel quod omnino ex exhibitione talis cultus, assequantur quod requirunt a Diabolo, non obstante Dei prohibitione, seu etiam permissione, tales essent Hæretici. Sed si ista faciunt, non ita sentientes de Dæmone, sed ut aliquo pacto cum Dæmone facilius per ista exequantur ab ipso quod intendunt, tales non sunt Hæretici ex natura rei, licet gravissime peccent. Et quidem pro majori declaratione sunt aliquæ objectiones mouendæ. Nam obstare videtur, quod secundum jura simoniacus non est hæreticus, ut 1. q. 1. quisquis per pecuniam, et tamen non habent errorem in intellectu, nam simoniacus non est Hæreticus proprie, sed large propter quamdam similitudinem, quia ex quo vendit vel emit sacra, ita agit, ac si æstimaret donum gratiæ pecunia posse possideri, secundum Thomam. Sed non hoc æstimando, sicut communiter accidit, non est Hæreticus, quia hoc non credit, sed bene verum esset, si hoc crederet, scilicet, donum gratiæ posse pecunia possideri. Item obstare videtur quod dicitur de Hæreticis, quicunque. et alle. c. accusatus, quod adorans Hæreticum, est Hæreticus. Sed gravius peccat, qui adorat Dæmonem, quam qui adorat Hæreticum, ergo, etc. Item qui judicandus est ut Hæreticus, videtur esse Hæreticus, nam Ecclesia non potest judicare nisi de iis quæ patent, occultorum enim cognitor est Deus et judex, distin. 33. erubescant. Sed ea quæ sunt in intellectu, non possunt patere nisi ex factis intrinsecis, visis vel probatis, ergo talis faciens talia, est judicandus Hæreticus. Præterea, impossibile videtur quod aliquis faciens talia, scilicet, conculcando corpus Christi, et hujusmodi, licet male sentiat de corpore Christi, probatur hoc, quia impossibile est malitiam esse in Voluntate, quin sit error in intellectu, cum et secundum Philosophum, omnis malus est ignorans seu errans, cum ergo talia facientes habeamt malitiam in Voluntate, ergo habent errorem in intellectu. Respondetur ad ista, et primo super primum et tertium, quia coincidunt. Duplex judicium. s. Dei, qui, videt interiorem, et hominum, qui non possunt judicare de interioribus, nisi per exteriora, ut argumemtum fatetur tertium, modo ille qui judicatur ut Hæreticus, judicio Dei est vere Hæreticus, ex natura rei. Deus enim nullum judicat Hæreticum, nisi habemtem errorem fidei in intellectu. Sed ille qui judicatur Hæreticus judicio hominum, non oportet quod sit Hæreticus ex natura rei, sed quod fecerit tale pactum, per quod apparet, ipsum male sentire de fide, et per consequems, juris præsumptione Hæreticus reputatur. Et si quæratur, an Ecclesia habet statim judicare tales, qui sic adorant Dæmones, vel baptizant imagines, Hæreticos ? Responsiones nota. Primo, quod ad discernendum istud magis pertinet ad Canonistas scilicet, quam Theologos, Canonistæ dicent, juris præsumptione Hæreticus reputatur, et ut Hæreticus est puniemdus. Theologus dicit, primo judicio sub correctione sedis Apostolicæ, non quantum est ex natura rei, quicquid sit juris præsumptione. Et ratio pont esse ista, quia quandocunque aliquis effectus dependere pont ex duplici causa, nunquam ex natura rei, ex illo in effectu pont judicare præcise altera causa. Cum igitur iste effectus, qui est adorare Dæmonem, vel ejus auxilium, ad maleficamdum postulare, imaginem baptizando, vel infantem viuum offerendo, vel occidemdo, vel aliud hujus, possunt procedere ex duplici causa, scilicet, vel credendo Dæmonem 194adorandum, et sibi sacrificandum, et imagines capere sacramentales effectus, vel quia aliquo pacto facto cum Dæmone, facio ut facilius obtineam quod volo a Dæmone, in iis quæ non sunt supra facultatem suam, ut supra tactum est, non debeo statim judicari ex tali effectu præcise alteram causam, scilicet, quod hoc faciat ut male sentiens de fide. Unde quando constat de hujusmodi effectu, ulterius inquirendum est de causa, et si ex errore et peruersitate fidei hoc fecerit, judicandus est Hæreticus, et judicio Inquisitorum cum ordinarii subjacebit. Sed si ex alia causa, judicandus ut Sortilegus, et vilissimus peccator. Alia responsio ad nostrum propositum, quicquid sit ex omnibus dictis et allegatis, constat quod omnes divinatores et Malefici, qui judicantur Hæretici juris præsumptione, et non ex natura rei, Ordinariorum judicio, et non Inquisitorum subjacent, nec præfati Inquisitores aliorum regnorum, per allegationes Canonum et glosatorum, se tueri possunt, eo quod tales Dæmonibus sacrificantibus et adorantibus, judicant Hæreticos, juris præsumptione, et non ex natura rei. Textus autem dicit, quod debeamt sapere Hæresim manifeste, id est, sapere intrinsece, et ex natura rei, et sufficit nobis Inquisitoribus de Hæreticis ex natura rei infectis se intromittere, alios suis judicibus relinquendo. Et quia dictum est, quod inquiremdum est de cam, utrum ex errore fidei hoc fecerit vel non : utique hoc facile erit. Nam sicut habitus fidei cognoscitur per actum fidei, qui est, credere et confiteri quæ sunt fidei, et habitus castitatis per caste viuere : ita Ecclesia pont judicare aliquem Hæreticum, inquirendo, si habet actum discernendi de aliquo articulo fidei. Sic etiam et Malefica, quæ fidem in toto vel in parte abnegavit, vel corpus Christi vilissime tractavit, omagium præstitit, utrum hujusmodi ad complacendum Dæmoni tantum fecerit, imo si in toto abnegavit, etiam corde, jam judicabitur ut Apostata, et deficiet quarta conditio, quæ habet concurrere ad hoc, ut quis proprie dicatur Hæreticus. Quod si huic determinationi obiicitur Bulla, et Commissio nobis ab Innocentio VIII. facta : ut Maleficæ judicio Inquisitorum subiiciuntur. Respondetur, per illa non excluditur, quin et diocesani etiam vsque ad sententiam diffinitiuam contra eos procedere possint, per illa antiqua jura (ut dictum est,) cum hæc bulla potius in partem sollicitudinis nobis Inquisitoribus tradita sit, quam et opere quantum possumus cum Dei adiutorio exhibemus. Unde et primum argumentum non suffragatur Inquisitoribus illis, sed potius contrarium concludit, cum tales simoniaci tamtummodo juris præsumptione censentur Hæretici, de quibus ordinarii per se judicare possunt, irrequisitis Inquisitoribus, imo nec Inquisitores de simoniacis variis se intromittere habent, et pari ratione de aliis, qui tamtum juris præsumptione Hæretici judicantur. Nam contra Episcopos schismaticos procedere non possunt, et Prælatos alios superiores, ut patet in capitulo inquisitionis, de Hære. libr. 6. ubi sic dicitur : Inquisitores Hæreticæ pravitatis ab Apostolica sede, seu aliis quibuslibet deputatis de hujusmodi crimine inquirere contra eos ut nequeunt, aut ejus prætextu procedere contra eos in literis commissionis sedis Apostolicæ, quod hoc possint contineatur expresse. Si tamen Inquisitores ipsi Episcopos vel alios superiores Prælatos sciuerint, vel inuenerint circa crimen Hæreseos commisisse, aut eos de hujusmodi diffamatos existere vel suspectos, id tenebantur sedi Apostolicæ nunciare. Ad secundum similiter patet ex præhabitis responsio. Nam adorans Hæreticum est tumc Hæreticus, si adoret ipsum, credens esse adorandum seu honorandum propter suam doctrinam et opinionem. Si autem honorat ipsum propter aliquid temporale, sine aliquo errore fidei in intellectu, non est proprie Hæreticus, sed juris fictione vel præsumptione, seu similitudinarie, quia agit sicut male sentiret de fide, sicut ille quem adorat, unde nec Inquisitorum judicio subjacebit. Ad tertium patet ex præmissis, 195quia licet judicatur ab Ecclesia ut Hæreticus propter facta extrinseca, visa, et probata, non tamen sequitur quod semper sit Hæreticus ex natura rei, sed juris præsumptione sic reputatur, unde et in illo casu Inquisitorum judicium subterfugit, quia non sapit Hæresim manifestam. Ad quartum dicendum, quod falsum præsupponit, quia non est possibile, quod aliquis conculcet corpus Christi, absque hoc quod male sentiat, vel peruersitatem fidei habeat de corpore Christi, quia potest hoc facere sciens se peccare, et credens firmiter ibi esse corpus Christi. Facit tamen hoc ut placeat Dæmoni, et facilius obtineat quod vult ab eo. Et licet omnis malus erret, non tamen errore intellectus, qui est hæresis, seu errans, male sentiens de his quæ sunt fidei, sed de his quæ sunt virtutis alicujus, contrarium in vitiis operatur. Et tantum de primo principali quod ad Hæresim proprie sumptum requiritur, et secundum quod judicio Inquisitorum debet Hæreticus proprie subjacere. Nec obstat si dicatur, tamen etiam contra diffamatos aut suspectos leviter, vehementer de Hæresi, et qui non videntur sapere Hæresim manifeste Inquisitor potest procedere. Respondetur, inquirere potest et procedere super tales, in quantum sunt suspecti, aut diffamati de Hæresi proprie dicta, de qua etiam nunc loquimur (ut sæpe tactum est) quæ habet errorem in intellectu, et alia quatuor sequentia annexa, quorum secundum est, ut talis error sit circa ea quæ sunt fidei, vel contra Veritatem determinationis Ecclesiæ, in his, quæ pertinent ad fidem et bonos mores, et necessaria ad consecutionem vitæ æternæ. Si enim error sit de his quæ non pertinent ad fidem, puta quod credat quis Solem non majorem terra, et hujusmodi, non est periculosus error. Error autem contra sacram Scripturam, contra articulos fidei, contra determinationem Ecclesiæ, ut supra tactum est Hæresis. ar. 24. q. 1. hæc est fides. Item quia determinatio dubiorum circa fidem pertinet principaliter ad Ecclesiam, et præcipue ad Pontificem summum Christi vicarium ac Petri successorem, ut expresse dicitur 24. q. 1. quotiens. Et contra determinationem Ecclesiæ, nullus Doctor vel Sanctus suam sententiam defendit, ut dicit Tho. 2. 2. Nec Hiero. nec Aug. nec alius. Sicut ergo asserens pertinaciter contra fidem est hæreticus, ita et contra determinationem Ecclesiæ, in his quæ pertinent ad fidem et necessaria ad salutem pertinaciter asserens est Hæreticus. Ipsa enim Ecclesia nunquam errasse in fide probatur, ut dicit 24. q. 1. a recta, et aliis. c. Signanter autem dicitur, quia asserens contra determinationem Ecclesiæ non simpliciter, sed in his duntaxat quæ pertinemt ad fidem et salutem, est Hæreticus. Nam in aliis contrarium sentiens, non est Hæreticus, sicut quod jus non potest separari ab vsu, in rebus vsu consumptibus, quod declaravit et determinavit Ioan. 22. in extrauag. ad conditorem. Vbi dicit, contradicentes huic sententiæ esse contumaces et rebelles Ecclesiæ, non Hæreticos. Tertium quod requiritur, est quod error sit in illo qui catholicam Veritatem est professus. Si quis enim nunquam esset professus fidem Christianam, non esset proprie Hæreticus, sed simpliciter infidelis, ut Iudæus et Gentilis qui foris sunt. Unde Aug. de ci. Dei. Videms Diabolus genus humanum a cultura Idolorum et Dæmonum liberari, Hæreticos novit, qui sub vocabulo Christiano, doctrinæ resisterent Christianæ. Oportet ergo, quod error sit in illo qui in baptismo suscepit fidem Christianam, ad hoc ut sit Hæreticus. Quartum quod requiritur est, quod talis error sit in eo, qui fidem suscepit taliter, quod aliquam Veritatem de Christo confiteatur, pertinentem ad divinitatem vel humanitatem. Si enim nullam Veritatem penitus confiteretur, magis proprie Apostata quam Hæreticus cemseretur. Sic Iulianus Apostata, et distinguitur Unum ab altero, licet aliquando Unum sumatur pro alio. Sub hac conditione reperiumtur certi, qui interdum egestate et molestiis variis afflicti, corpus et animam tradunt Diabolo, et fidem abnegamt, dummodo in eorum necessitatibus et ad possidendum diuitias et honores Diabolus eis assistat. Nouimus certos nos Inquisitores et post aliquos pœnitentes, qui utique absque errore fidei in intellectu, quia tantummodo propter commoda 196temporalia talia commiserunt, unde nec Hæretici proprie, nec iterum Apostatæ ex corde, ut Iulianus, licet magis Apostatæ censentur. Ex corde vero Apostatæ, si nolunt resilire, ut Hæretici impœnitentes, tradentur curiæ seculari. Si autem velint, recipiuntur, prout Hæretici pœnitentes, Juxta c. ad abolendam. §. præsenti, de hæreti. li. 6. Concordat Raymundus ti. de apostolica. reuertentes. ubi dicit : Quod reuertentes ab Apostasiæ Perfidia cum fuerint Hæretici tanquam reuertentes ab hæresi sunt recipiendi, et hinc sumitur Unum pro alio, ut prius tactum est, et subdit : Illi vero qui metu mortis fidem abnegant, hoc tu accipe, qui propter commodum temporale Diabolo fidem abnegant, et erroribus non credunt, licet jure Hæretici non sint. Nota hîc, quod non sunt proprie Hæretici. Subdit, postquam non habent in mente errorem, judicio Ecclesiæ, quæ habet per exteriora de interioribus judicare, Hæretici habendi sunt, nota hoc juris fictione, et reuertantur, ut pœnitentes Hæretici recipiendi sunt. Non enim metus mortis est metus cadens in constantem virum ad fidem Christi abnegandam, sic et tu accipe propter commoda temporalia, unde concludit, sanctius est mori quam abnegare vel vesci Idolaticis, ut dicit Augustin. et recitatur. 22. q. 4. Simile judicium de Maleficis fidem abnegantibus esset, ut ubi resilire vellent, reciperentur ut pœnitentes, absque hoc quod curiæ seculari relinquerentur, omnibus tamen modis ad gremium Ecclesiæ recipiuntur, ubi petunt, et curiæ seculari si nolunt reuerti relinquuntur, et hoc propter damna temporalia illata, prout in modis sententiandi patebit, et omnia præfatus ordinarius exequitur, ita quod etiam Inquisitor suas vices illi committere potest, in hoc duntaxat casu Apostasiæ, secus est in aliis casibus Sortilegorum. Quintum, quod requiritur ad hoc ut quis proprie sit Hæreticus, ut talem errorem firmata Voluntate et obstinata eligat et pertinaciter sequatur opiniones. Unde secundum Hieronymum, Hæresis ab electione est dicta. Et ideo secundum August. non qui falsas opiniones gignit vel sequitur, sed qui pertinaciter defendit Hæreticus est censendus. Unde si quis non pertinaci malitia sentiret aliquid contra fidem, sed ignorantia paratus corrigi, si quis sentit falsum ostenderetur sibi esse contra fidem, vel sacram scripturam, vel determinationem Ecclesiæ. 24. q. 3. dixit Apostolus. Et ideo ipse Augustinus dicebat : Errare potero, Hæreticus non ero, quia scilicet paratus corrigi, cum sibi fuerit ostensus error, et constat quod quotidie inter Doctores circa divina sunt variæ opiniones, et aliquando contradictoriæ, ita quod necesse est alteram esse falsam, et tamen nulla earum reputatur falsa, donec per Ecclesiam fuerit determinata, articulo 24. q. 3. qui in Ecclesia. Ex quibus omnibus concluditur, quod probare Maleficos subjacere judicio Inquisitorum, vel etiam alios quocunque modo Dæmones invocantes per dicta Canonistarum super alle. verbum saperent, manifeste in c. accusatur. comprehensum, non sufficienter probatur, cum tales ab eis Hæretici judicantur quædam juris fictione, nec etiam per dicta Theologorum, cum et ipsi tales nominant Apostatas verbo, vel opere, non autem corde et mente, de quo errore verbum saperent prætendit. Et licet judicantur ut Hæretici, non tamen propter hoc sequitur, quod Episcopus sine Inquisitore non possit sententia diffinitiua contra eos procedere, aut carceri ad pœnam deputare, aut tormentis exponere. Imo in casu, quo hæc decisio non videatur sufficere ad hoc, ut nos Inquisitores simus a Maleficarum inquisitione exonerati, nolumus tamen hoc via juris exigere, cum vices nostras in his dumtaxat super sententiam ferendam ipsis diocesanis committere possumus. Hoc enim habetur in ca. multorum. in prin. de hæreti. in Clemen. Vbi sic dicitur, Multorum quærela et infra, ut negotium inquisitionis hujusmodi prosperetur felicius, quo deinceps ejusdem labis indago solertius, 197diligentius, et cautius peragetur, ipsum tam diocesanos Episcopos, quam per Inquisitores a sede Apostolica deputatos, omni carnali odio vel timores, aut cujusmodi commodi temporalis affectione semotis decernimus exerceri, sic quod quilibet de prædictis sine alio citare, et arrestare, seu capere tutæ custodiæ, mancipare, ponendo in conpedibus, et manicis ferreis, si ei visum fuerit, super quibus faciendum ipsius conscientiam oneramus, nec non inquirere contra illos, de quibus pro hujusmodi negotio, secundum Deum et justitiam viderit expédire, duro tamen tradere carceri, qui potius ad pœnam quam ad custodiam videatur, vel tormemtis exponere illos, aut ad sententiam procedere contra eos. Episcopus sine Inquisitore, aut Inquisitor sine diocesano aut ejus ut Episcopali sede vacante capituli super hoc delegato, si sui ad inuicem copiam habere valeant, infra octo dierum spacio, postquam inuicem se inquisiverunt non valebit, et si secus præsumptum fuerit, nullum sit et irritum ipso jure, post sequitur ad nostrum propositum. Verum si hoc Episcopus vel ejus seu capituli sede vacante delegato cum Inquisitore, aut Inquisitor cum altero eorundem propter præmissa nequeant aut noluerint personaliter convenire, potest Episcopus vel ejus seu capituli sede vacante delegatus Inquisitor, et Inquisitor Episcopo vel ejus delegato, seu sede vacante, ille qui ad hoc fuerit per capitulum deputatus, super illis committere vices suas, vel suas significare per literas consilium et consensum. Ex quo patet, quod licet in quinque casibus, Unus sine altero, in tribus vero minime procedere possit, quia tamen Unus alteri vices suas committere potest, præsertim quo ad sententiam ferendam, ideo et nos hoc per præsentes facere decreuimus, aliis Inquisitoribus in suis limitis remanentibus. Ad argumenta ergo respondendo patet ex præmissis, ad sex prima argumenta pro Inquisitoribus militantia decisio, quod eorum inquisitioni Malefici et Sortilegi non videntur subiici. Ad alia autem argumenta pro diocesanis, in casu, quo et ipsi a Maleficarum inquisitione se exonerare vellent, et civili judicio relinquere, Patet quod non possunt hoc eadem facilitate quo Inquisitores facere, quia in crimine Hæresis juxta ca. ad abolendam. et ca. vergentis. et ca. excommunicamus utrunque. extra de hære. Judicis Ecclesiastici est cognoscere et judicare. et judicis secularis exequi et punire, ubi sententia transit in vindictam sanguinis, secus ubi ad alias pœnas pœnitentiales. Videtur etiam, quod in Hæresi Maleficarum, licet non in aliis Hæresibus, etiam ipsi diocesani suas vices ad cognoscendum et judicandum in foro civili committere valeamt, tum ut in argumentis tangitur, hoc crimen Maleficarum non est mere Ecclesiasticum, imo potius civile propter damna quæ inferuntur temporalia, tum etiam, quia leges speciales in punitionem Maleficorum, quo ad omnem viam punitionis editæ cernuntur. Videtur denique, quod hæc via plurimum in exterminium Maleficarum deseruiret, et in maximum iuuamen Ordinariorum coram tremendo judice super districtum examen quod exigetur cum teste, scriptura judicium durissimum iis qui præsunt, imminet, et secundum hanc differentiam procedemus, videlicet, quod judex secularis cognoscere et judicare potest, vsque ad sententiam diffinitiuam, ad pœnitentiam quam ab ordinariis recipiet, secus super sanguinem quam per se ferre potest.

Ut ergo judices tam in foro Ecclesiastico, quam civili, modos cognoscendi, judicandi, et sententiandi, semper in promptu habere valeant, consequenter circa tria principaliter procedendum erit. Primo, quis modus inchoandi processum fidei. Secundo, quis modus continuandi. Tertio, quis modus terminandi et sententiandi in hac materia Maleficarum. Circa primum quinque difficultates. Primo, quis inter tres modos procedendi, qui in jure tanguntur, sit magis competens. Secundo, de numero testium. Tertio, an possint compelli ad jurandum. Quarto, de conditione testium. Quinto, an inimici capitales ad testificandum admittuntur. 198Secunda pars continet quæstiones undecim. Prima qualiter testes sunt examinandi, et quod semper quinque personæ debent esse præsentes. Item qualiter Maleficæ sunt interrogandæ generaliter et particulariter, et erit sexta in ordine li. quia cum numerus mutatur eo ut lector facilius reperiet materiam optatam. Secunda, varia dubia declarat super responsiones negatiuas, et quando sit incarceranda, et quando pro manifeste deprehensa in Hæresi Maleficarum. Tertia de modo capiendi Maleficas. Quarta de duobus, quæ post captionem facienda sunt judici, et an deponentium nomina sint ei manifestanda, et defensiones cum deputatione advocati sint concedendæ. Sexta, quid faciet Advocatus sibi testium nomina non publicantur, et ubi inimicitiam capitalem allegat coram judice. Septima, qualiter judex inimicitiam capitalem inuestigare habet. Octaua, de his quæ judex habet advertere antequam delatam tormemtis exponat. Nona, de modo sententiandi ad quæstiones et tormenta. Decima, super tormenta continuanda, et qualiter sint tormentandæ, et de cautelis et signis contra maleficium taciturnitatis. Undecima, super finales interrogationes et cautelas a judice obseruandas. Tertia pars continet primo quæstiones tres, quas judex debet advertere, et ex quibus omnis sententia diffinitiua debet procedere. Prima, an super examen candentis ferri possit sententiari. Secunda, de modo quo omnis sententia est ferenda. Tertia, ex quibus suspitionibus potest judicari, et qualiter super Unamquamque suspitionem debet sententiare. Demum super ultimam partem, de viginti modis sententiandi, quarum tredecim sunt communes super omnem Hæresim, reliqui specialiter super Hæresim Maleficarum, et quia locis suis patebunt, causa brevitatis hinc non assignantur.

[Primo, quis modus inchoandi processum fidei.]

Quæstio prima super modum inchoandi processum.

Quæritur ergo primo, quis sit modus competens ad inchoandum processum fidei contra Maleficas ? Respondetur. Cum inter tres modos qui tanguntur extra de accusa. denun. et inquisitio. et primus est, quando aliquis accusat aliquem de crimine Hæresis, vel fautoria coram judice, offerendo illud se probaturum, et inscribit se ad pœnam talionis, nisi probet. Et secundus modus, quando aliquis denunciet aliquem, ita tamen, quod non offert se probaturum, nec vult facere partem, sed dicit quod denunciat zelo fidei, vel ratione sententiæ excommunicationis, latæ per ordinarium vel ejus vicarium, aut ratione pœnæ temporalis, quam secularis judex contra non denunciantes. Et tertius modus per inquisitionem, hoc est, quando non est aliquis accusator vel denunciator, sed fama laborat in aliqua civitate vel loco quod sint Maleficæ, et tunc judex habet non ad instantiam partis, sed etiam ex officio procedere. Ideo advertendum, quod primum modum procedendi judex non libenter admittat. Tum quia non est in causa fidei vsitatus, nec etiam in causa Maleficarum, quæ sua maleficia occulte exercent. Tum etiam, quia est accusanti multum periculosus propter pœnam talionis, qua plecteretur ubi in probatione deficeret. Tum etiam, quia est multum litigiosus. Incipiat processum per citationem generalem, affigendo illam ad valua ad Ecclesiæ parochialia vel Prætorii per modum qui sequitur. Cum nos Vicarius talis Ordinarii, aut judex talis domini totis nostris affectibus inhiantes, ac ex omnibus nostris præcordiis affectantes populum Christianum nobis commissum in Unitate, et serenitate catholicæ fidei confoueri, ac ab omni peste pravitatis Hæreticæ, visceraliter elongari. Idcirco nos judex præfatus, cui ex iuncto officio hæc incumbunt, ad gloriam et honorem recolendi nominis Jesu Christi, et ad exaltationem sanctæ fidei orthodoxæ, atque ad depressionem Hæreticæ pravitatis, præcipue in Maleficis Universis et singulis, cujuscunque conditionis, status. Hîc nota. 199Si Ecclesiasticus judex inquirit, addat ordinis, religionis, aut dignitatis existant, qui sunt infra terminos hujus civitatis, aut circa illam, aut oppidi ad duo miliaria, ad quorum notitiam peruenerint, hæc mandata Ecclesiasticus judex adiumgat. Autoritate qua fungimur in hac parte, in virtute sanctæ Obedientiæ, ac sub pœna excommunicationis præcipimus et mandamus, ac mandando requirimus, et monemus, quatenus infra duodecim dies proxime computamdos. Hoc seculari judex modo suo mandabit, et pœnis ejus consuetis, quorum primos quatuor pro primo, et reliquos quatuor primis quatuor immediatos pro secundo, et ultimos quatuor pro tertio termino peremptis. Ac trina monitione Canonica assignamus nobis reuelant, si quis scit, vidit, vel audiuit aliquam esse personam Hæreticam et Maleficam, diffamatam, vel suspectam, et in speciali talia practicantem, quæ in nocumentum hominum, jumentorum, aut terræ frugum, et damnum Reipublicæ cælare valeamt, quod si nostris antefatis monitis et mandatis non paruerit, cum effectu præmissa infra taxatum terminum non reuelando, sciat, si judex Ecclesiasticus addat excommunicationes, mucrone percussum : Secularis judex addat pœnas temporales. Quam excommunicationis sententiam in omnes et singulos taliter, ut prædicitur contumaces, præfata nostra monitione Canonica præeunte, et eorum Obedientia requirente, nunc ut ex tumc, et tunc ut ex nunc ferimus in his scriptis, Absolutionem harum sententiarum nobis tantummodo reseruamdum. Concludit judex secularis modo suo. Datum, etc. Nota insuper super secundum modum, quod cum ut dictum est, secundus modus procedendi, et processum fidei incipiendi est per modum denunciationis, ubi denuncians non offert se probaturum, nec vult facere partem, sed dicit, quod denunciat ratione sententiæ excommunicationis latæ, vel zelo fidei, et propter bonum Reipublicæ, ideo secularis judex hoc debet in sua citatione generali, aut præmissa monitione specificare, quod nemo æstimet se pœnalem fieri, etiamsi in probatione defecerit, quia offert se, non ut accusans, sed ut denumcians. Et tunc, quia plures comparebunt ad denunciandum judici, notare debet judex ut procedat modo qui sequitur : Primo haberet Notarium, et duas honestas personas, sive sint clerici, sive laici, vel si Notarius non posset haberi, tunc loco Notarii sint duo viri idonei. Hoc enim tangitur in c. ut officium. §. verum. libr. 6. ubi dicitur : Verum, quia in causa gravi criminis cum multa oportet cautela procedi, ut in reos sine ullo proferatur errore dure ac digne seueritas ultionis. Volumus et mandamus, ut in examinatione testium quos recipi super hoc crimine prædicto, ipsumque contingentibus oportuerit adhibeatis duas religiosas et discretas personas. Hîc Archidiac. in glo. possunt intelligi personæ honestæ, sive sint clerici, sive laici. Sequitur, in quarum præsentia per publicam si commode habere potestis personam, aut per duos viros idoneos, fideliter eorum depositiones testium describantur. Nota ergo quod his personis adhibitis mandet denuncianti judex quod det in scriptis, vel saltem dicat verbo. Et tunc Notarius seu judex incipiat processum per modum qui sequitur.

In nomine Domini, Amen. Anno a natiuitate Domini, etc. Tali die, talis mensis, in præsentia mei Notarii, et testium infra scriptorum, talis de tali loco, et talis diocesis, ut supra, comparuit personaliter in tali loco, coram Honorabili judice, et obtulit eidem schedulam tenoris sequentis, inseratur tota. Si autem non per schedulam, sed verbo, ponatur sic : Comparuit, etc. et denunciavit eidem, quod talis de tali loco, diocesis talis, asservit et dixit, quod sciret hoc, vel quod fecerit talia nocumenta sibi vel aliis personis. Quo facto incontinenti faciet jurare ipsum denunciantem modo consueto, vel ad quatuor Dei Evangelia, vel super crucem, erectis digitis tribus, et duobus depressis in testimonium 200sanctæ Trinitatis et damnationem animæ et corporis, de dicemda Veritate super denunciatis, et præstito juramento, interrogabit eum. Unde scit esse vera quæ denumciavit, et si vidit vel audiuit. Si dicat se vidisse aliqua, utputa, quia ibi repertus tali hora tempestatis, vel quia tetigit iumemtum, vel quia intravit stabulum. Interrogabit judex, ubi eum vidit, et quando, et quotiens, et per quem modum, et qui erant præsentes. Si dicat quod non vidit, sed quod audiuit. Interrogabit eum a quibus audiuit, et ubi, et quando et quotiens, et quibus præsentibus audiuit, formando articulos de quolibet prædictorum singulariter et diuisim, et Notarius seu scriptor ponat totum in actis seu in processum immediate post prædictam denunciationem continuando sic. Qua quidem denunciatione ut præmittitur facta, ipse Inquisitor incontinenti fecit intrare ad quatuor Dei Evangelia, etc. ut supra ipsum denunciantem de dicenda Veritate super denunciatis, et interrogavit eundem, unde et quomodo ea quæ denunciauerat, noverat, vel suspitionem habeat esse vera. Respondit, quia vidit, vel audiuit, interrogavit, ubi vidit, vel ubi audiuit, et dixit : quod tali die, talis mensis, talis anni, in tali loco. Interrogavit quotiens vidit, vel audiuit, etc. et formentur articuli, ut dictum est, et totum ponatur in processu, et specialiter interrogatur, qui sciunt cum eo in tali causa, et qui possunt scire. Quibus omnibus peractis ultimo interrogabitur, si denunciat mala voluntate, odio, vel rancore, vel omittat aliquid fauore et amore, vel alias denunciat rogatus vel subordinatus. Et postremo injungetur ei virtute juramenti præstiti tenere secretum, quicquid ibi dixit, vel per judicem sibi dictum fuit, et ponetur totum in processu et in actis, et in omnibus expletis ponatur paulo infra. Acta sunt hæc in tali loco, tali die, talis mensis, et tali anno, in præsentia mei Notarii vel scriptoris, adiuncto mihi tali in vigorem officii Tabellionatus, et talium testium ad hoc vocatorum et erogatorum.

Tertius modus processum incipiendi, qui etiam est communis et vsitatus modus, et cum hoc secretus esset ubi nullus accusator vel denunciator se offerret, sed fama laboraret in aliqua civitate, vel loco, de aliqua Malefica, et etiam tali et propter famam judex absque citatione generali de qua supra, seu monitione ex officio procedere vellet, eo quod talis clamor frequens perueniret ad aures ejus, tunc iterum inchoare potest processum, in præsentia personarum, ut supra. In nomine Domini, Amen. Anno a natiuitate Domini. Tali die, mense tali, seu mensibus talibus. Ad aures talis Officialis aut judicis talis loci peruenit, pluries fama publica referente ac clamosa insinuationi producente, quod talis de tali loco dixit vel fecit talia ad maleficia pertinentia, contra fidem ac communem utilitatem Reipublicæ, et ponatur tota prout fama laborat et paulo infra. Acta sunt hæc die tali, mensis talis, de anno tali, in præsentia testium talium vocatorum, rogatorum, et mei Notarii talis auctoritate seu scriptoris vigore tali. Sed antequam secunda pars inchœtur, videlicet qualiter hujusmodi processus est continuandus, præmittenda sunt aliqua super testes examinandos, quot in numero esse debeant, et cujus conditionis.

Quæstio secunda, de numero testium.

Quia dictum est in secundo modo de dictis testium, qualiter inscribi debeant, scire numerum et conditionem illorum opus est. Quæritur utrum judex duorum testium legitimorum non singularium, possit licite aliquem de Hæresi Maleficarum condemnare, vel plures quam duo necessario requirantur, et dicuntur testes singulares, quamdo in dictis sunt partiales, concordamt tamen in substantia seu effectu rei, ut si diceret, maleficiavit mihi vaccam, alter puerum, concordarent in maleficio. Hîc autem quæritur, ubi testes non sunt partiales, sed omnino concordant. Et respondetur, quod quamuis videantur sufficere 201duo testes de juris rigore, quia regula est, quod in ore duorum vel trium stat omne verbum, tamen de juris æquitate non videntur in hoc crimine duo sufficere, tum propter criminis immanitatem. In criminibus. n. probationes debent esse luce clariores. ff. de proba. si autem. Et Hæresis, præcipue talis, inter majora crimina numeratur. Et si dicatur, quod in hoc crimine sufficiunt leviores probationes, quia levi argumento quis detegitur. C. de hære. lib. 2. Leui argumento recedendo a judicio Catholicæ religionis et tramite Hæreticum se facit. Respondetur, verum est ad præsumendum, non autem ad condemnandum, tum propter juris ordinis in hoc crimine detruncationem. In hoc enim ordo judiciarius in fauorem fidei detruncatur, quia nec delatus videt testes jurare, nec etiam sibi publicantur, ut posset eis graue periculum imminere, ut in c. statuta. de hæret. libr. 6. propter quod delatus non posset divinare, sed tenetur ipse judex per se et ex officio de testium inimicitia perquirere, quia excluduntur, ut infra patebit, et etiamsi deposuerunt confuse de causa Conscientiæ eos iterum interrogare, quod potest facere, extra de testib. per tuas. et ff. de quæstionib. repet. nam quanto magis via defendendi delato subtrahitur, tanto magis incumbit judici sollicitudo diligentius inquirendi. Vbi ergo invenirentur duo testes concordes et legitimi contra quenquam, nec ex hoc vellem eum de tanto crimine condemnare, sed purgationem, si esset diffamatus indicere, vel propter vehementem suspitionem, quæ oritur ex dictis duorum testium, facere eum abjurare, vel quæstionare, seu sententiam differre, non enim videtur tutum ad vocem duorum testium hominem bonæ famæ, de tanto crimine condemnare, secus si fuerit malæ famæ. De hoc Archidiaco. plenius in capit. ut officium. §. verum. in princip. de hæret. libro 6. super verbo testi. et in cap. fidei. In fine glosæ illius capituli. Et Ioan. And. ibidem. In cap. etiam excommunicamus itaque. extra de hære. §. addicimus. dicitur, quod faciat Episcopus jurare tres, vel plures boni testimonii viros de dicenda Veritate, si sciuerint in parrochia tales Hæreticos ibi esse.

Ad idem quod si quæritur : Vtrum judex per testes singulares solum, vel saltem cum infamia posset juste de tali Hæresi aliquem condemnare ? Respondetur, quod non, nec per testes singulares solum, nec etiam cum infamia, extra de testi. cum literis. præsertim cum in criminibus probationes debent esse luce clariores, ut supra patuit. et in hoc crimine nemo sit ex præsumptione damnandus, extra de præsump. literas. ergo tali indicitur purgatio ratione infamiæ, et abjuratio ratione suspitionis vehementis, quæ consurgit ex dictis testium, tamen ubi testes sunt singulares, concordant tamen in substantia facti, et euidemtia facti concurrunt, tunc judicis conscientia ibi oneratur ex indirectorio, habetur quæstio quotiens possint testes examinari.

Quæstio tertia.

Quod si quæritur. Vtrum judex testes possit compellere ad jurandum de dicenda eidem in causa fidei seu Maleficarum Veritate, Et etiam pluries eos examinare ? Respondetur quod sic, præsertim Ecclesiasticus judex, ut supra patuit in c. ut officium. §. verum. Et quod testes cogendi sunt in causis Ecclesiasticis, Veritatem deponere medio juramento, extra de test. cogen. c. peruenit. alias testimonium non valebit. Et extra de hære. c. excommunicamus itaque. §. adiicimus. dicitur, quod Archiepiscopus vel Episcopus parochiam in qua fama fuerit Hæreticos habere, circumeat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros, vel etiam si expedire videbitur, totam viciniam jurare compellat, et sequitur infra : Si qui vero ex his juramentis religionem obstinatione damnabili respuentes, jurare forte noluerint, ex hoc ipso tamquam Hæretici reputentur. Quod autem pluries possit examinari. Item dicit Archid. in c. ut officium. § verum. super verb. testium, ubi dicitur sic : Inquisitor hic autem judex debet 202esse sollicitus, ut si testes confuse deposuerunt, et de causa scientiæ minus plene requisiti fuerunt, quod iterato cum eis inquirat. Nam hoc de jure fieri posset, extra de testib. cogendis, ut supra tactum est. ff. de quæstio. repet.

Quæstio quarta, de conditionibus testium.

Quæstio super conditiones testium. Nota quod excommunicati, Item participes et socii criminis, Item infames, et criminosi serui contra dominos admittuntur ad agendum, et testificandum in causa fidei quacumque. Item sicut Hæreticus contra Hæreticum ad testificandum admittitur, ita Maleficus contra Maleficum, in defectum tamen aliarum probationum, et semper contra, et non pro. uxor etiam et filii, et familiares contra et non pro, arg. per c. filii de hær. lib. 6. et hoc ideo, quia eorum testimonium est magis efficax ad probandum. De primis patet in c. in fidei debere ibidem. In fidei fauorem concedimus, ut in negotio inquisitionis Hæreticæ pravitatis excommunicati, et particeps vel socii criminis ad testimonium admittantur, in defectu aliarum probationum contra Hæreticos, credentes receptatores, fautores et defensores eorum, si ex verisimilibus conjecturis, et ex numero testium aut personarum, tam deponentium, quam eorum contra quos agitur et deponitur, qualitate aut aliis circumstantiis sic testificantes, non falsa dicere præsumamt. De perjuris quando præsumitur quod deponunt zelo fidei, patet in ca. accusatus. §. licet ubi supra. ubi dicitur : Licet vero perjuri et post pœnitentiam, repellantur, si tamen hi qui coram et infra, si ex manifestis judicii apparuerit tales non animi levitate, aut odii fomite, seu corruptione pecuniæ, sed zelo fidei orthodoxæ, dictum suum vellent corrigere, ac modo quæ prius tacuerant reuelare in fauorem fidei, nisi aliud obstiterit, stari debet tum contra se quam reliquos, attestationibus eorundem. Et quod infames et criminosi et serui contra dominos admittuntur, Archi. in c. alle. accusatus. in §. licet. super verbo, exceptum. dicit ita : Tanta est labes criminis Hæresis, quod ad ejus actionem etiam serui aduersus dominos suos, et quilibet criminosus, etiam infames aduersus quemlibet admittuntur, ut 2. q. 7. huic opponitur.

Quæstio quinta, an inimici capitales ad testificandum admittantur ?

Si vero quæritur, utrum judex inimicos capitales alicujus delati, possint in tali casu ad testificandum seu agendum admittere contra illum ? Respondemus quod non, unde Archid. ubi supra. Non tamen intelligas, quod in hoc crimine inimicus capitalis admittitur ad actionem. 3. quæsti. 5. cap. 2. et de simo. licet heli. in fine. de hoc etiam satis notat Hostiensis in sum. de accu. §. quis possit, sed dicuntur inimici capitales. Nota quod quia solum ratione inimicitiæ quis repellitur, et non quæcunque repellit, sed capitalis intelligitur, quia mors inter eos est de facto illata, vel fuit intentata, seu ea quæ sunt ad mortem inductiua, aut quia vel vulnera gravia et letalia sunt sequuta, et similia quæ ad peruersitatem et malignitatem agentis contra passum judicant manifeste, propter quod præsumitur, quod sicut intentavit contra istum mortem temporalem per illum modum, scilicet vulnerando, intentaret etiam per istum crimen Hæresis imponendo, et sicut voluit ei auferre vitam, vellet auferre famam, quare tales inimici capitales a testimonio legitime expelluntur. Aliæ vero inimicitiæ præsertim graues, et prout etiam faciliter mulieres ad inimicitias commouentur, etsi non repellunt totaliter, tamen dictum eorum dubitant aliqualiter, ut non sit plena fides eorum attestationibus adhibenda, sed cum aliis adminiculis et aliorum testium dictis possunt plenam facere probationem, præsertim ubi judex delatum interrogat : An ne putet se habere inimicum, quod tale crimen ad mortem sibi ex inimicitia imponere auderet, si dicet ita, interrogabit, quæ illa sit persona, et tunc judex advertet si illam personam 203de qua suspitio est, quod ex inimicitia deposuerit, denotavit. Ita tali enim casu, ubi judex etiam de causa inimicitiæ per alios honestos informatur, et alia adminicula non occurrunt, et aliorum testium dicta, poterit secure talem testem repellere. Si vero delata persona dicet, non spero aliquem talem habere inimicum, licet interdum rixas cum mulieribus habuerim, vel si dicet, habeo inimicum, et non expressit debite, sed quendam alium, qui fortassis non deposuit, tumc dicta talis testis etiamsi alii dicerent quod causa inimicitiæ deposuisset, judex tamen non debet repellere, sed ad plenam probationem cum aliis adminiculis conseruare. Reperiuntur quamplures minus prouidi et circumspecti, qui hujusmodi dispositiones mulierum refutare et annihilare quærunt, dicentes, illis standum non esse in eo, quod sæpissime cum rixosæ sint, ex inuidia deponere solent, Hi qui ignorant astutias et cautelas judicum loquuntur et judicant ut cæci de coloribus, de quibus astutiis in 11. et 12. quæst. patebit.

[Secundo, quis modus continuandi.]

Secunda pars, qualiter processus est continuandus, quæst. 6. Et qualiter testes sunt examinandi in præsentia quatuor aliarum personarum, et qualiter delata est interroganda dupliciter.

Nam nunc sexto quæritur, Qualiter processus hujusmodi aduersus Maleficas in causa fidei sit continuandus ? Considerandum est primo, quod quia in causa Fidei proceditur summarie simpliciter et de plano, absque Advocatorum et judiciorum strepitu et figura, ut patet c. statuta. lib. 6. qualiter emt ista verba intelligantur, patet extra de verb. sig. c. sæpe contingit, quod causas committimus et in eorum aliquibus simpliciter, et de plano, ac sine strepitu et figura judicii procedi mandamus, de quorum significatione verborum multis contenditur, et qualiter procedi debeat, dubitatur. Nos autem dubitationem hujusmodi, quantum est nobis possibile, decidere cupientes, hac in perpetuum valitura constitutione sancimus, ut judex, cui taliter causam committimus necessario libellum non exigat, litis contestationem non postulet tempore feriarum, ob necessitates hominum indultarum a jure procedere valeat, amputet dilationem materiam litis, quantum poterit faciat breviorem, exceptiones, appellationes, et dilationes frustratorias repellendo partium, Advocatorum et Procuratorum contentiones et jurgia testiumque superfluam multitudinem refrenando, non sic tamen judex litem obruat, quin probationes necessariæ admittentur, citationem vero ac protestationem juramenti de calumnia. sive de dicenda Veritate, ne Veritas occultetur : per commissionem hujus intelligimus non excludi, hæc ibi. Et quia processus (ut visum est supra,) est simpliciter incipiendus, quia vel propter instantiam accusatoris, vel propter zelum denunciatoris, vel propter clamorem famæ laborantis, et processus qui sit ad instantiam partis accusantis, judex in hac materia non debet acceptare, cum Maleficarum facta opere Dæmonum occultantur, nec accusator per euidentiam facti, sicut in aliis criminalibus procedere, et se defendere potest, imo consulere debeat accusatori, quod amoueat verbum accusationis, et ponat denunciationis, et hoc propter accusatoris graue periculum, ideo super secundum modum qui et vsitatus, et similiter super tertium, in quibus proceditur, et non ad instantiam partis. Notandum, quod quia dictum est in præcedentibus, quod judex specialiter debet interrogare denunciantem, qui sciunt cum eo in tali causa, et qui possunt scire. Ideo judex faciet citari illos testes, quos denuncians intimavit, et qui magis videntur scire in facto, et scriptor continuabit processum scribendo sic. Post quæ attemdens ipse judex, denunciata sibi hæreticalia ante dicta fore ex sui natura esse talia, et tam gravia, quæ non possunt nec debent conniuentibus oculis tollerari, cum cædamt eo in opprobrium divinæ Maiestatis, et tam fidei Catholicæ quam Reipublicæ detrimentum descemdit ad se informandum, et ad testes examinamdum, per modum qui sequitur.

Interrogatoria super testes.

204Talis testis, de tali loco, citatus, juratus, et interrogatus, si cognoscit talem, exprimendo nomen delati, et dixit quod sic. Item interrogatus de causa cognitionis, et dixit, quod pro eo quod vidit et locutus est sibi pluries, vel sic vel alias, quia fuerunt socii, et exprimentur causæ cognitionis.

Item interrogatus de cognitionis tempore, et dicit quod sunt decem anni vel tot.

Item interrogatus de fama illius, et præsertim ad ea quæ sunt fidei, et dixit, quod quo ad moralia est homo bonæ famæ vel malæ, quantum autem ad ea quæ sunt fidei, dixit, quod est fama in tali loco, quod practicat aliqua contra fidem, ut Maleficus.

Item interrogatus, quid est fama, et dixit.

Item interrogatus, si vidit vel audiuit talem talia facientem, et dixit.

Item interrogatus ubi audiuit dici supradicta, et dixit quod in tali loco.

Item interrogatus, in quorum præsentia, et dixit quod illorum. Item interrogatus, si ex sua consanguinitate aliqui propter maleficia fuissent dudum incinerati, vel suspecti habiti, et dixit. Item interrogatus, an cum suspectis Maleficis habuit familiaritatem, et dixit.

Item interrogatus de modo et causa quo dicta fuerunt, et dixit, quod ea de causa et tali modo.

Item interrogatus, si videtur sibi, quod talis dixit seu fecerit transitorie vel lapsu linguæ, seu recitatorie, seu animo indeliberato, vel potius assertiue, et animo deliberato, et dixit quod fecerit supradicta iocose et trufatorie, seu recitatiue, et non animo sic credendi vel assertiue.

Item interrogatus de causa credentiæ hujus, et dixit quod credit pro eo sic, quia ille qui dicebat, ridemdo dixit. Et de istis est multum diligenter inquirendum, quia nonnunquam dicunt aliqui recitando aliorum verba, vel trufando, vel conferendo, ut alios alliciant vel incitent, licet etiam interdum asserendo vel affirmando.

Item interrogatus si hæc deponit odio, vel rancore, seu dimittit se amore vel fauore et dicit quod, etc. Et sequitur, iniunctum est sibi tenere secretum : Acta sunt hæc in tali loco, die tali, et in præsentia talium testium, vocatorum et rogatorum, et mei Notarii seu scriptoris. Vbi semper advertendum, quod in tali examine, ad minus personæ quinque debent præsentes esse, scilicet judex inquirens, testis vel denuncians, respondens, vel ipse delatus postea conparens, tertius est Notarius seu scriptor, ubi deest Notarius, et tunc adiungat sibi alium honestum, qui duo supplebunt vices Notarii, ut supra tactum est, et hoc Apostolica auctoritate, qua tunc in illo actu funguntur, ut supra in c. ut officium. de hære. libr. 6. et duo honesti viri tanquam testes eorum quæ deponuntur. Item advertendum, quod testis citatus debet emt esse juratus, id est, ut præstet juramemtum modo quo supra de dicenda Veritate, alias false inscriberetur citatus et juratus.

Consimiliter examinentur alii testes, quib. examinatis, si judex videat factum esse probatum plene, vel si non plene, tamen esse maxima judicia et suspitiones vehememtes, et nota, quod loquimur non de levi suspitione, quæ ex levibus conjecturis oritur, sed quod multum diffamata est super maleficia puerorum, jumentorum, etc. Tunc judex, si timet de fuga delati, vel delatæ, faciat eum capi, si autem non timet de fuga, faciat eum citari, et sive capiatur sive non, prius faciat judex ejus domum improuise scrutari. et cuncta scrinia aperiri, et in angulis pixides, et omnia instrumenta tolli quæ reperiuntur, et sic constituto, judex collectis his de quibus est delatus, et his de quibus est per testes conuictus vel habitus suspectus, formet interrogatoria super illis, ac inquirat habito secum Notario, etc. ut supra, præstito prius corporali juramento ad quatuor Dei Evangelia, de dicenda Veritate tam de se, quam de aliis, et hoc per modum qui sequitur conscribantur etiam singula.

Interrogatoria generalia super Maleficam aut Maleficum, et est primus actus.

Talis de tali loco, delatus, juratus super quatuor Dei Evangelia corporaliter tacta, tam de se quam de aliis dicere Veritatem, et inde interrogatus, unde est, seu unde originem traxit. Et perpendit quod tali loco 205talis diocesis.

Item interrogatus, qui sunt ejus parentes, si sunt viui vel mortui. Et respondit quod viui in tali loco, vel mortui in tali loco.

Item interrogatus, utrum naturali morte vel incinerati, et dixit quod tali. Vbi nota, quod hoc fit, quia ut plurimum, ut in secunda parte operis patuit, Maleficæ proprios infantes Dæmonibus offerunt, aut eos instituunt, et communiter tota progenies existit infecta, et ubi deponentes affirmassent, et ipsa negat, et jam esset suspecta.

Item interrogatus, ubi fuit nutritus, et ut in pluribus conversatus, et dixit quod in tali loco, vel tali, et si videat, quod mutavit locum proprium, quia forte mater non fuit suspecta, nec aliquis ex parentela, et tamem conversatus in alieno, et præsertim in locis in quibus consueuerunt Maleficæ vigere, interrogabitur sic.

Item interrogatus, quare mutavit suæ natiuitatis locum, et se transtulit ad commorandum in tali loco, vel talibus, dixit quod ex tali causa. Item interrogatus, si in dictis locis vel alibi, audiuit loqui de materia Maleficarum, puta quod tempestates concitare, vel jumenta maleficiare, et vaccas liquore lactis priuare, etc. de tali materia de qua est delata, et si dicit quod sic interrogatus.

Item interrogatus, quid audiuit loqui, et scribantur singula quæ dicet. Si autem negat et dicit se nihil audivisse, tunc sic.

Item interrogatus, si credit Maleficas esse, et quod talia possint fieri quæ referuntur, ut tempestates concitare, jumenta inficere, et homines, et dixit. Et nota, quod Maleficæ ut plurimum negant prima fronte, unde suspitio oritur magis, quam si responderent si sint aut non sint, committo superioribus, unde si negant tunc interrogentur.

Item interrogatus, quid ergo ubi comburuntur, tunc innocenter condemnantur, et dixit.

Interrogatoria particularia super eosdem.

Advertat judex, quod non procrastinet subsequentes interrogationes, sed indelate proponat. Item interrogetur, cur communis populus eam timeret, et dixit. Item interrogetur, an sciret se esse diffamatam, et quod odio haberetur, et dixit. Item interrogetur, cur illi personæ obiecit dicendo : tu non transibis impune, et dixit.

Item interrogetur, quid mali sibi fecisset illa persona, quod talia verba in ejus damnum protulisset, et dixit. Et nota, quod hæc interrogatio est necessaria, ut deueniatur ad fundamentum inimicitiæ, quia in fine delata allegabit inimicitiam, sed ubi non est capitalis, sed modo muliebri concitata, non impedit. Hoc enim est Maleficarum proprium, concitare aduersus se, vel verbis inutilibus aut factis, puta petit sibi præstari aliquid, aut infert ei damnum aliquod in horto et similia, adhoc, ut occasionem recipiant, et se manifestant in verbo vel in opere, quam manifestationem habent facere ad instantiam Dæmonum, ut sic peccata aggrauentur judicum, dum manent impunita. Nota enim, quod talia faciunt non in aliorum præsentia, ut si deponens vellet testes producere non haberet. Non etiam quod incitamtur a Dæmonibus, ut a multis Maleficis et post incineratis, experti sumus, ita quod contra ipsarum voluntatem habent incitare et maleficare.

Item interrogatus, quomodo effectus potuit consequi super minas, ut puer aut jumentum tam cito maleficaretur, et dixit. Item interrogatus iterum, et quare dixisti, quod numquam deberet habere sanum diem, et ita factum est, et dixit. Item si omnia negat, interrogetur de aliis maleficiis, aliis testibus illatis, puta in jumentis, vel pueris. Item interrogata, cur visa fuerit in campis, vel in stabulo, cum iumemtis tangendo, prout interdum solent facere, et dixit. Item interrogata cur tetigit puerum, et quod postea male habuit, et dixit. Item interrogata, quid egit in campis tempore tempestatis, et sic de multis aliis. Item unde quod cum habeat Unam vaccam aut duas, quod plus abundat in lacte quam vicinæ habemtes quatuor aut sex. Item manet in statu adulterii aut concubina, licet non seruiant ad propositum, tamem suspitionem generant amplius quam super probas et honestas delatas. Et nota, quod sæpius super articulos contra eam delatos interroganda est, utrum maneat in eodem proposito aut non. Qua confessione peracta et scripta, sive ad partem negatiuam, sive affirmatiuam, sive sub ambiguo scribatur postea : Acta sunt hæc in tali loco, etc. ut supra.

206Quæstio septima, in qua varia dubia declarantur super præmissa interrogatoria et responsiones negatiuas, an delata sit incarceranda, et quando pro manifeste deprehensa in hæresi Maleficarum sit habenda, et est actus secundus.

Quæritur primo, quid agendum sit, ut plurimum contingit, si persona delata omnia negat ? Respondetur, judex habet circa tria attendere, scilicet, super infamiam, super indicia facti, et super dicta testium, si videlicet omnia insimul concurrunt, aut si non omnia insimul, ut plurimum etiam contingit, eo quod Maleficæ statim propter facta in aliqua villa aut civitate infamantur, indicia etiam facti sunt præ oculis, puta in pueris maleficiatis, aut in jumentis quæ sæpius inficiuntur, aut lacte priuantur, numerus etiam testium est in scriptis, qui licet sint singulares, puta quia Unus deposuit quod puerum sibi maleficauerit, alius vero jumentum, tertius vero super infamiam, et sic de aliis. Tamen in substantia facti concordant, puta in maleficiis, et quod ut Malefica sit suspecta, et isti testes licet non sufficiant ad condemnandum absque infamia, vel etiam cum infamia, ut supra tactum est. quæst. 3.374. in fi. tamen cum indiciis facti posset ex his tribus insimul reputari, non ut suspecta, vehementer aut violenter, de quibus suspitionibus inferius declarabitur, sed reputari ut manifeste deprehensa in Hæresi Maleficarum, ubi videlicet testes idonei, id est, non ex inimicitia, et sufficientes in numero, puta sex, octo, vel decem jurati concurrerent, et consequenter deberet pœnis in capitulo ad abolendam. §. præsenti. de hære. subjacere. et ca. excommunicamus 2. et hoc sive crimen sit fassa, sive non, et hæc sic probantur. Nam quod dictum est, quod ubi omnia tria præfata concurrunt, tunc pro manifeste deprehensa in Hæresi debet reputari, non est intelligendum, quod necessario omnia tria incurrere, sed probatur sic per argumentum a fortiori, nam Unumquodque per se inter illa duo, quæ sunt indicium facti, et testium productio legitima, potest reddere aliquem ut pro deprehenso in Hæretica pravitate habeatur, quanto magis, ubi ambæ probationes pariter concurrunt ? nam Iuristæ ubi quærumt, quot modis de Iure aliquis habetur pro manifeste deprehenso in Hæretica pravitate, Respondetur quod tribus, ut notat Bernardus in glos. ordinar. in c. ad abolendam. 401. in fin. magis explicatur. §. præsenti. et verbo deprehensi. extra de hære. et tactum est supr. in quæstione prima, in principio operis, s. facti euidentia, puta quia publice prædicavit Hæresim, hinc autem ponimus indicium facti propter publicas minas, quas intulit, dicendo, nunquam annos, dies, habilis, vel simile, et effectus fuit subsequutus, sequitur vel legitima probatione per testes, vel tertio ex propria confessione, unde si Unumquodque illorum per se facit et reddit aliquem tanquam manifeste suspectum, quanto magis insimul iungendo infamiam, et indicia facti, cum testium depositione, licet ibi dicatur euidens factum, et hoc indicium facti, et hoc est, quia Diabolus non manifeste operatur, sed occulte, damna autem et instrumenta maleficii quæ reperiumtur, dant indicium facti, unde ubi euidens factum in alia Hæresi solum sufficeret, hinc adiungimus tria. De secumdo vero, quod talis deprehensus, licet negaret, tamen juxta illa capitula esset puniendus, sic probatur. Nam deprehensus facti euidentia, vel per testes, aut fatur crimen vel non. Si fatetur et est impœnitens, tradendus est brachio seculari ultimo supplicio feriendus, juxta capitulum ad abolendam (ut supra) vel est carceri perpetuo detrudendus, juxta capitulum excommunicamus secundo. Si autem non fatetur, sed stat in negatiua, est ut impœnitens tradendus potestati Curiæ secularis animaduersione debita puniendus, ut notat Hostiensis in summo titulo de hære. qualiter deprehendantur. Sic ergo concluditur, quod sic judex isto modo procederet super interrogatoria, et testium depositiones, cum ut dictum est, in causis fidei summarie simpliciter et de plano procedi potest, et ipsam delatam carceri deputaret, ad tempus vel ad annos plures, si forte post annum squaloribus carceris depressa, crimina fateretur, non iniuste sed juste procederet. Attamem, ne videatur snĩam præcipitare, imo secundum omnem æquitatem procedere, quæritur quid consequenter agendum sit.

207Quæstio octava, et præcedenti annexa, an sit incarceranda, et de modo capiendi. Et est actus tertius judicis.

An vero super negatiuas responsiones Malefica sit carceri ad custodiam mancipanda, ubi præfata tria concurrunt, scilicet fama, indicia facti, et productiones testium, aut sub cautione fideiussorum dimittenda, ut denuo citata respondeat. Responderi potest ex tribus opinionibus. Primo enim, aliquorum sententia est, quod carceribus sit mancipanda, et nullo modo sub cautione dimittenda, et hi innituntur rationi tactæ in præcedenti quæstione, quia videlicet habetur pro manifeste deprehensa, ubi illa tria concurrumt. Alii vero, quod ante incarcerationem potest cautioni fideiussorum relinqui, ita quod si fugam caperet, quod tunc pro conuicta haberetur, licet post incarcerationem super negatiuas responsiones non sit cautioni, vel manulente relinquenda, quando videlicet illa tria concurrunt supra notata, eo quod tunc non posset sententiari et plecti ad mortem, et hinc innititur consuetudini. Tertii sunt qui dicunt, quod non sit danda infallibilis regula, sed judici sit relinquendum, ut secundum dicta testium et infamiam personæ, et si inditia facti concurrunt, tanto gravius discernatur per modum patriæ seruando et consuetudinem, concludentes, quod si non posset habere fideiussores notabiles, et fortassis suspecta de fuga, quod tunc carceri mancipetur, et hæc tertia videtur rationabilior, sic tamen, quod debitus seruetur modus qui stat in tribus. Primo, ut domus ejus quantum possibile est, perlustretur, sub et supra in omnibus angulis, fossis, et scriniis, et siquidem famosa Malefica existit, tunc absque dubio, nisi prius sint sub ea occulta varia instrumenta reperiuntur, sicut supra tactum est. Secundo, ut si habet ancillam, aut consodales, quod et ille vel illa seorsum includumtur, etiam si non sint delatæ, præsumitur eas non latere secreta aliqua illius delatæ. Tertio, quod in capiendo, si in domo propria capitur, quod non detur ei spacium intramdi cameram, eo quod tunc solent certa maleficia accipere, et secum deferre pro taciturnitate procuranda. Ratione cujus incidit dubium, an modus capiendi Maleficas, qui ab aliquibus observatur uti a famulis, subito a terra eleuatur, et in sporta sive in spatulis, ne terram ultra tamgat defertur, sit licitus ? Responderi potest ex Canonistarum et quorundam Theologorum sentemtia, quod licitum sit hoc triplici respectu. Primo, quia ut in quæstio, introductoria hujus tertiæ partis patuit plurimorum sententia, imo talium DD. quorum dicta reprobare nemo audet, ut idem sentit Scot. Host. Goffr. et quod licitum est vana vanis contundere. Experientia denique, imo et Maleficarum fassiones demonstrant, quod sæpius per talem modum captæ, taciturnitatis maleficium amiserumt, imo quamplures incinerandæ petentes, ut saltem pede Uno terram tangere permitterentur, dum eis fuisset denegatum, et in fine sciscitatum, cur tamen terram tangere optassent, responsum, quod si tetigissent, seipsas liberassent, multis aliis fulminibus interemptis. Alia causa, nam hoc ipsum manifestum existit, ut in secunda parte operis patuit, quod in publica justitia omnes vires maleficii franguntur quo ad præterita, sed quo ad futura, nisi de novo ei a Diabolo succurratur in maleficio taciturnitatis omnia crimina fatetur. Dicamus ergo juxta Apostolum : Quæcunque verbo vel opere agimus, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi fiant, siquidem innocens fueris, hæc captio non tibi nocebit. Tertio respectu, quia si secundum DD. licitum est per vana opera maleficia tollere, quia in hoc concordant œms, licet discrepant in illo, quod illa vana non debeant esse illicita, unde dictum Hosti. ubi dicit, quod licitum sit vana vanis contumdere, glosator ab aliis, nota quod dicit vanis, non autem illicitis, a fortiori, illicitum est maleficia impedire, ad quod impedimentum hinc respectus habetur, et non ad aliquid illicitum exercendum. Notet insuper judex, quod est duplex incarceratio, Una ad pœnam, ubi criminosi ponumtur, altera ad custodiam tantum, et hæc in præfatorio fit, et hæ duæ custodiæ notamtur in c. multorum querela, 208ut supra. Unde ad minus ad custodiam est incarcreamda. Si autem levia essent, pro quib. esset accusata, ita quod non esset infamata, ne essent indicia facti in pueris et jumentis, tunc remittatur ad domum, sed quia familiaritatem habuit forte cum Maleficis, et novit eorum secreta, det fideiussores, quos si habere non potest, juramentis et pœnis astricta, domum non exeat nisi vocata, ancillæ autem et domesticæ de quibus supra, ad custodiam, et non ad pœnam detineantur.

Quæstio nona, quid agendum post captionem, et an deponentium nomina sint ei manifestanda, et est actus quartus.

Duo autem post captionem fiunt, sed primum inter illa judici relinquitur, scilicet, defensionum concessio, et in loco torturæ, non tamen propter torturam examinatio. Primum non datur nisi petierit. Secundum non fit, nisi prius ancillæ seu consodales, si habuit, in domo examinentur. Procedamus tamen ordine posito. Si delata dicat se innocentem, et quod false sit delata, et quod libenter velit tales accusatores inspicere, et eos audire, tunc signum est, quod petit defensiones. Sed an judex teneatur ei deponentes manifestare, et ad conspectum ejus præsentare. Hîc advertat judex, quod nullum eorum tenetur facere, nec nomina manifestare, nec ad conspectum præsentare, nisi deponentes per se, et sponte ad hoc se offerunt, ut videlicet eorum aspectibus præsententur, et ea quæ deposuerunt eis in faciem obiicere. Quod autem non tenetur judex, et hoc propter periculum deponentium, probatur, nam licet diversi summi Pontifices diversa senserint, nullus tamen unquam sensit, quod judex teneretur in tali cam delata, nomina deponemtium manifestare, nec etiam accusatorum, licet hinc non procedimus per modum accusationis, sed potius aliqui senserunt, quod in nullo casu liceret, aliqui vero quod in aliquo. Tandem autem Bonifacius VIII. statuit, ut patet in c. statuta. §. inhibemus. libr. 6. ubi sic dicitur : Inhibemus tamen, quod si accusatoribus vel testibus in causa Hæresis interuenientibus, seu deponentibus propter potentiam personarum, contra quas inquiritur, videat Episcopus et Inquisitor. Nota tu pro Inquisitore et Episcopo judicem quemcunque, contra Maleficas procedemtem ex consensu Episcopi et Inquisitoris. Quare iidem vices suas conmittere possunt, ut in quæstione introductoria patuit, unde et talis judex quicunque etiam secularis procedit Apostolica auctoritate, et non solum Imperatoria, sequitur graue periculum imminere, si contingat fieri publicationem eorundem, ipsorum nomina non publicent, etc. Et sequitur infra, cessante vero periculo supradicto, accusatorum vel testium nomina, prout in aliis fit judiciis, publicentur. Attendat etiam circumspectus judex de potentia personarum, quia illa est triplex, scilicet, potentia generis et familiæ, potentia pecuniæ, et potentia malitiæ, quæ magis timenda est, quam aliæ duæ, quod ex illa testibus gravia pericula possent imminere, si eis contra quos deposuerunt eorum nomina publicarentur, et ratio est, maius enim est periculum nomina testium publicare alicui delato pauperi, habenti mali complices, rebelles et homicidas, qui nihil habent nisi personam perdere, quam generoso vel diuiti, abundanti in temporalibus. Quod autem sit graue periculum, et quale, declarat Ioan. super prædicto verbo periculum, dicens ita periculum, quia timetur mors vel detruncatio ipsorum, vel filiorum, vel parentum suorum, vel deuastatio substantiæ, vel his similia. Advertat insuper judex, quod cum Apostolica auctoritate ex beneplacito Ordinarii in his procedit, quod ad illud secretum, scilicet, de non reuelando testificantium nomina, tam ipse quam omnes alii assertores qui depositioni testium interfuerunt, aut in futurum circa sententiam ferendam interesse poterunt, tenentur sub pœna excommunicationis, quam contra eos, si oppositum fecerint, Episcopus fulminare poterit, et ita nec reuelat a principio processus, ad minus implicite fulminabit. Unde in alle. ca. statuta. in §. et ut eorundem ita dicitur : Et ut eorundem accusatorum et testium periculis efficacius occurratur, et cautius Inquisitionis negotio procedatur, præsentis constitutionis auctoritate permittimus, quod Episcopus et Inquisitores, tu intellige sicut supra possint indicere illis, quibus ut præmissum est, processum hujusmodi applicabunt, et in eos 209arcana consilii seu processus sibi sub secreto ab eisdem Episcopo et Inquisitoribus patefacta, præter ipsorum licentiam aliis patefacerent excommunicationis sententiam, quam ex secreti violatione ipso facto incurrant, si eis videbitur, promulgare. Notandum ulterius, quod sicut pœna annexa est, ubi nomina testium indebite publicarentur, ita pœna est annexa, ubi indebite occultarentur, scilicet illis, quibus merito sunt manifestanda, scilicet peritis et assessoribus, de quorum consilio est ad sententiam procedendum, vel ubi non publicarent, ubi sine periculo testium publicari possent, ut in di. c. statu. circa fin. sequitur. Cæterum in omnibus præcipimus, tam Episcopos quam Inquisitores puram et prouidam intentionem habere, ne accusatorum vel testium nomina supprimendo, ubi est securitas periculum esse dicant, nec in eorum discrimine securitatem asserant, ubi tale periculum immineret, super hoc conscientias eorum onerantes, ubi Archid. ita dicit : O tu quicunque judex, in tali casu bene adverte verba ista, nam non dicit leue periculum si graue, noli igitur reum priuare juris ordine, sine magna causa, quoniam hoc fieri non potest sine offensione Dei. Et notandum lectori, quod quia omnia præcedentia et etiam sequentia vsque quo puniatur ad modos sententiandi absque pœna sanguinis in quibus Ecclesiasticus judex judicare habet, fieri possunt cum consensu diocesorum per secularem judicem, ideo non impediat lectorem, si in ca. allegatur judex Ecclesiasticus et non secularis, qui modos sententiandi super sanguinem capiet ex modis sententiandi et pœnitentiandi Ordinariorum.

Quæstio decima, qualiter sunt defensiones concedendæ cum deputatione Advocati, et est actus quintus.

Si igitur defensiones petit, quomodo concedi possunt, ubi nomina testium omnino occultantur ? Dicendum, quod defensio stat in tribus. Primo, ut ei Advocatus deputetur. Secumdo, illi Advocato nomina testium non publicentur, nec ad secretum etiam tenendum sub præstito juramento, sed informetur de singulis contentis in processu. Tertio, delati causa quantum potest in meliorem partem interpretetur, scilicet, ne tamen scandalo fidei, et damno justitiæ ut patebit, et procurator pari forma, cui processus totius copia, suppressis tamen testium et deponentium nominibus, et si idem Advocatus esset procuratorio nomine procedere poterit. Quo ad primum, notatur, quod Advocatus non deputatur ad beneplacitum delati, puta, quia vellet habere Unum ad suum placitum, de illo omnino caueat judex non concedere hominem litigiosum, maleuolum, qui faciliter pecuniis possit corrumpi, (prout sæpe tales inveniumtur,) sed concedat sibi virum probum, et de legalitate non suspectum. Et notare debet judex quatuor in Advocato, quæ si observata fuerint ab Advocato, permittat eum aduocare, alias habet eum refutare, nam Advocatus primo debet examinare qualitatem causæ, et si viderit eam justam, tumc si voluerit assumat eam, si vero iniustam, teneat, et diligenter cauere debet, ne causam assumat iniustam et desperatam. Verum, quod si ignoranter ab inimico acceptavit causam, et cum hoc pecuniam, in processu tamen cognouit causam desperatam, tunc si clientulo suo, id est delato, pro quo causam assumpsit, non consuluit, ei reddere salarium receptum tenetur, secundum Goffre. quod probare videtur per C. de iudi. rem non novam. Licet Hostiensis dicat, oppositum scilicet, de salario restituendo nisi industriose fecisset. Unde si neque Advocatus clientulum suum scienter inducat ad defendendum causam iniquam, ad damna et ad expensas, tenetur C. de admi. tu. non tamen est ignotum, secundum quod obseruare debet, ut seruet in aduocando tria. Primo modestiam, ut non procaciter nec conuincando, nec vociferando proponat. C. e. quoniam. Secundo Veritatem, scilicet, ut non ememtiatur falsas rationes vel probationes inducendo, nec falsos testes aut jura si peritus esset, nec dilationes petat, præsertim in hac causa, ubi summarie simpliciter, et de plano, ut supra in q. 6. tactum est, et tangitur 3. q. 7. hæc tria. Et tertium quod observatur, est ex parte 210salarii. quod moderatur secundum consuetudinem regionis, de qua materia tractatur in q. 7. §. arcentur. et §. tria. Sed ad nostrum propositum redeundo, judex ita præscriptas conditiones Advocato proponat, et in fine adiungat, ne fautoriam Hæresis incurrat, quia tunc excommunicatus esset, juxta ca. extra excommunicamus. 1. §. credentes. Nec valet, si dicat judici, quod non defendit errorem, sed personam, quia non debet defendere quouis modo, ut non procedatur summarie, simpliciter et de plano, quod faceret, si petere vellet omnino dilationes, vel immiscere appellationes, quæ omnia refutantur, ut ibi in q. ultima recitantur, quia licet errorem non defendat, cum sic damnabilior ipsis Maleficis esset, et potius Hæresiarcha quam Hæreticus Maleficus, ut patet 24. q. 3. qui illorum. Tum quia indebite defendit jam suspectum de Hæresi, tanquam fautorem se facit, et non solum leviter sed vehementer, secundum defensionem quam fecit, et debet abjurare publice coram Episcopo, juxta ca. accusatus frequenter allegatum. Hæc ad longum posita sunt, nec parui pendat ista judex, quia ex Advocato seu Procuratore, ubi false procedere nititur, plurima pericula euenire solent, unde judex debet omnino eum refutare, et procedere secundum acta et probata, ubi irreprehensibilis Advocatus fuerit. Veruntamen si judex habuerit Advocatum irreprehensibilem pro delato virum zelosum, et justitiæ amatorem, nomina testium ei indicare poterit, ad secretum tamen tenendum sub præstito juramento.

Quæstio undecima, quid faciet Advocatus cum sibi nomina testium non publicantur. Actus sextus.

Quod si quæritur, Quid ergo Advocatus etiam procuratorio nomine pro delato faciet, ubi nec sibi, nec clientulo suo nomina testium publicantur, quam tamen publicationem delatus summe affectaret ? Responsio. Informationem capiat a judice de singulis in processu contentis, et siquidem copiam habere velit, suppressis tamen nominibus testium, tradatur sibi, et sic informatus accedat delatum, et singula sibi proponat, et si materia postulat, utpote, quia multum onerosa delato, tum ad patientiam, quantum potest hortetur. Et delatus ubi iterum atque iterum instat, ut sibi testes publicentur, respondere potest, ex factis quæ contra te delata sunt, conjecturare testes poteris, nam tali maleficiatus est puer, aut jumentum, aut tali mulieri seu viro dixisti, eo quod talem rem quam petebas tibi compræstare nolebamt, tu senties quod melius fuisset ut mihi rem accommodasses, post quæ verba talis infirmatus subito, facta tua ut testimonia clamant, quæ plus ponderantur quam testimonia verborum, vel etiam tu scis te infamatam et a longo tempore suspectam de multis maleficiis et damnis hominibus illatis, et sic replicando finaliter ad hoc deueniet, quod ipsa aut inimicitias allegabit, asserens, sibi ex inimicitia objecta, aut dicet : Fateor me dixisse hæc verba, sed non animo nocendi. Quare Advocatus tunc judici et Assessoribus, de primo, videlicet de inimicitia habet proponere, et judex inquirere. Et siquidem illa capitalis inveniretur, utpote, quia inter maritos vel consanguineos fuisset mors intentata, vel sequuta, vel alicujus criminis inculpatio, ut quis foret plectendus per publicam justitiam, vel fuerunt vulnera gravia ex controuersiis et brigis illata, tunc prouidus judex cum suis Assessoribus discutiet, an ex parte delatæ inimicitia aggrauatur, vel ex parte deponentis : puta, quia maritus aut amici delatæ alios ex parte deponentis iniuste oppresserunt, tumc quidem, si non adsunt indicia facti in pueris seu jumentis, sive hominibus maleficiatis, nec etiam adsunt alii testes, aut etiam quod publica infamia non laborat, tunc præsumitur, quod ratione vindictæ contra eum deposuerit, et est delata omnino absoluenda, et libere dimittenda sub debita cautione de non vindicando, etc. ut moris judicum est. Sed quæritur, Katharina habet puerum maleficiatum, seu ipsa per se est maleficiata, seu in jumentis percepit plurima damna, et suspicatur super illam, cujus maritus aut consanguinei per prius iniuste suum maritum, aut consanguineum oppresserunt in publico judicio, unde cum hic duplex sit inimicitia ex parte deponentis, quia inimicatur ratione maleficii illati, et ratione infamiæ iniustæ objectæ suo marito subito, aut consanguineo, est ne ejus depositio repellenda aut non ? Et quidem ex Una 211parte videtur quod sic, quia inimicitia ibi est, ex altera quod non, quia profert indicia facti. Respondet, quod in casu quo non adsunt alii deponentes, nec etiam publica laborat infamia contra delatam, tunc non statur ejus depositioni tantum, sed repellitur, et delata tamen redditur suspecta, si et in quantum morbus est maleficiosus, et non ex naturali defectu, et qualiter hoc cognoscitur inferius patebit, quod canonice est purganda. Sed si iterum quæritur, an alii deponemtes etiam habent super indicia facti primum deponere quæ ipsis aut aliis contigerunt, aut solum super infamiam ? Respondetur, quod si super alio indicia facti deponunt, bene quidem, si autem tantum super infamiam, et ita in re existit, tunc judex licet repulerit deponentem propter inimicitiam, tamen indicium facti quod protulit, et ostendit judex ex aliis testibus, quæ super infamiam deposuerunt, capiet pro intersigno super suspitionem vehementem, ex qua ipsa delata detenta judicare poterit a judice super triplicem pœnam, scilicet, canonicæ purgationis propter infamiam, juxta ca. inter sollicitudines. extra de pur. ca. Item sub abjuratione propter suspitionem, juxta ca. accusatus in prin. et secundum varias suspitiones ad varias abjurationes, ut patebit in quarto modo sententiandi. Et propter indicia facti, si crimen fatetur et pœnitet, non relinquitur brachio seculari ad punitionem sanguinis, sed per Ecclesiasticum judicem ad perpetuos carceres judicatur, per secularem tamen judicem, non obstante quod ad perpetuos carceres sit per Ecclesiasticum judicem judicatus, potest tamen ipsum propter damna temporalia tradere igni, Juxta c. ad abolendam. §. præsenti. et juxta ca. excommunicamus. 2. de hære. quæ omnia patebunt inferius circa sextum modum sententiandi. Epilogando. Attendat judex primo, quod non sit facilis ad credendum Advocato, ubi pro delato allegat inimicitiam capitalem, eo quod rarissime in tali crimine quis deponit sine inimicitia, cum Maleficæ semper exosæ omnibus habeamtur. Secundo attendat, quod cum quatuor modis Malefica pont conuinci, scilicet, per testes, per euidentiam facti, per indicia facti, et per confessionem propriam, et hoc vel super infamiam tantum, quod tantum fieret hoc per testes, vel super suspitionem, tunc pro euidentia facti, aut indicia facti fieret, ex quibus suspitio pont judicari levis vel vehemems, vel violenta, et hæc oĩa absque confessione propria, quæ sibi concurreret, tunc ut dictum est procederetur. Tertio applicet præmissa ad suum propositum super personam detentam, ad obuiandum Advocato, sed videlicet sit tantummodo super infamiam delatam, aut quod ibi concurrant aliqua indicia, unde redditur suspecta vehementer, vel leviter, et tunc Advocato super inimicitiam allegatam respondere poterit. Et hæc quamtum ad illam partem, ubi Advocatus pro delato in inimicitiam deponentium allegavit. Sed ubi allegat secundum, videlicet, quod illa verba quæ protulit contra deponentem, tu senties in brevi quæ tibi euenient, aut, tu non habebis plures dies sanos, aut, veniet in brevi, quod tu velles mihi talem rem accommodasse aut vendidisse, et similia. Tunc Advocatus adiungat, licet malum aliquod fuerit subsecutum deponenti, in rebus vel corporibus, non tamen propter hoc sequitur, quod illa delata hujus mali sit causa tanquam Malefica, eo quod infirmitates variis modis accidere possunt. Item allegat, quod commune est mulierum, verbis hujusmodi mutuo contendere, etc. Super istas allegationes judex debet obuiare per hunc modum : siquidem infirmitas ex defectu naturæ accidit, tunc excusatio locum habere poterit. Sed quia ex signis et experimentis oppositum constat, utpote, quia nullo remedio naturali curari poterit. Item quia judicio Medicorum judicatur ut morbus maleficialis, vulgariter, Nachtschaden. Item, judicio fortassis Incantatricarum aliarum, quæ asserunt, seu asseruerunt, morbum esse maleficialem. Item, quia subito superueniet absque aliqua præuia debilitatione, cum tamen naturales infirmitates successive solent debilitare. Item, quia fortassis curata fuit, ideo quia reperit certa instrumenta sub lecto, aut indumentis, seu aliis locis, et illis amotis subito sanitati restituta fuit, prout sæpissime contigit, ut supra in secunda 212parte operis patuit, ubi de remediis tractatur. Et per hæc seu similia judex facilime potest obuiare, quod talis infirmitas potius ex maleficio quam naturali defectu contingit, et per minas objectas suspicatur de tali maleficio. Sicut a simili, si quis diceret, volo tibi comburere horreum, et effectus subsequitur, utique violentam causat suspitionem, quod ille qui minas protulit, horreum succenderit, licet fortassis alius, et non ipse combusserit.

Sequitur ad idem quæstio duodecima, magis declarans qualiter inimicitia capitalis inuestiganda. Actus septimus.

Attento quod a testimonio ferendo tantummodo inimici capitales repelluntur, ut supra quinta quæstione tactum fuit. Inimicitiam autem talem declarare ex iis, quæ in capitulo præcedenti tacta sunt, judici fortassis nimis obscurum et difficile videatur, attento, quod delatus vel ejus Procurator nollemt faciliter ejus acquiescere decisioni super materiam tactam, quæ dicatur inimicitia capitalis, et quæ non. Ideo exprimendi sunt alii modi, quibus in noticiam talis inimicitiæ judex deueniret, ut insontem sic minime damnaret, quod tamen reum per debitam justitiam puniret. Et hi modi licet sint cautelosi, seu etiam dolosi, tamem judex illos practicare potest in bonum fidei et Reipublicæ, cum et Apostolus dicat : Cum essem astutus dolo eos cœpi. Specialiter etiam hi modi practicantur super delatos, non diffamatos publice, seu etiam non notatos per aliquod indicium facti, licet etiam judex super quoscunque delatos, ubi inimicitias contra deponentes allegarent, et nomina testium omnino scire vellent. Primus modus est, nam datur delatio, seu Advocato copia processus, ad partem suam, scilicet, deorsum et nomina deponentium seu deferentium, ad partem aliam, non tamen eo ordine quo deponumt, sed isto modo, ut nomen testis qui est primus in copia, sit sextus vel septimus schedula, et qui secundus, sit penultimus, vel ultimus, et sic delatus, qia hoc deportat, vel illud, et quis sit primus vel secundus in sua copia, quo stante, aut dabit omnes inimicos aut non. Si omnes, eo citius deprehendetur delatus de mendacio, ubi causa inimicitiæ per judicem scrutabitur. Si quosdam vero, tumc facilius causa inimicitiæ inuestigabitur. Secundus modus esset a simili, ubi daretur Advocato processus copia ad partem Unam, et deponemtium nomina ad partem aliam, et adiunctis aliis extraneis quæ alibi a Maleficis fuerunt perpetrata, et non a deponentibus seu testibus inscriptis deposita, sic delatus non poterit assertiue dicere illum vel istum inimicum capitalem, quia nescit quæ sint ab illis contra eum deposita. Tertius modus, qui et supra tactus capit. 5. nam quando delatus examinatur in fine secundi examinis, antequam petit defensiones, et antequam Advocatus sibi deputatur, interrogetur, an reputet se habere inimicos capitales, qui omni divino timore postposito, falso imponerent sibi labem Hæresis Maleficarum. Et tunc forte impræmeditatus ac improuisus, et non visis deponentium attestationibus, respondet, quod non reputet se habere tales inimicos, vel si dicit, puto me habere, tunc nominat, et illi inscribantur, et causa etiam inimicitiæ, ut postmodum judex valeat eo certius inuestigare, postquam copia processus et nomina seorsum fuerint tradita modis quibus supra. Est et quartus modus, ut iterum in fine secundi examinis aut confessionis, de qua in sexta quæstione circa secumda interrogatoria antequam dentur sibi defensiones, interrogatur de testibus, qui gravius deposuerunt contra eum, per hunc modum : Cognoscis tu talem, Unum nominando de testibus, qui graviora deposuit, et tunc dicet quod sic, vel quod non. Si dicit quod non, tunc non poterit ex post dando sibi defensiones et Advocatum, ponere illum capitalem inimicum, cum dixerit medio juramento prius oppositum, scilicet, non cognoscere illum. Si autem dicit quod sic, tunc interrogetur, si scit vel audiuit quod ipsa, vel ipse, egerint aliquid contra fidem Christianam, sicut Maleficæ facere solent. Si dicit quod sic, talia 213et talia fecit. Interrogetur quoque, si est ejus amicus, vel inimicus, statim respondebit, quod amicus, et hoc ideo, ut ejus testimonio stetur, et ex tunc in illa causa non potest dare illum inimicum capitalem per suum Advocatum, cum medio juramento quod per antea dixit eum amicum. Si autem respondeat, quod nihil scit de eo, tunc interrogatur, an sit ejus amicus vel inimicus, et ipse statim respondebit quod amicus, quia allegare inimicum de quo nihil mali novit, non facit, dicet ergo sum suus amicus, attamen si scirem aliqua, non omitterem quin illa reuelarem. In tali ergo causa non poterit eum ponere ex post inimicum, vel ad minus allegabit causas inimicitiæ capitalis a principio, et tunc Advocato adhibetur fides. Quintus modus est, nam datur delato seu Advocato copia processus, suppressis nominibus deponentium, et ubi Advocatus informabit eum de singulis, conjecturatur quis vel qui deposuerunt talia contra eum, et frequenter venit in cognitionem, et tunc si dicet talis est inimicus capitalis, et volo probare per testes, tunc judex habet considerare concorditer juxta processum nominavit, et tunc quia dixit velle probare per testes, illos examinabit, et causas inimicitiæ examinabit, secrete convocato ad hoc bono consilio peritorum vel antiquorum, in quibus latet prudentia, et si ita inuenerit causas inimicitiæ capitalis sufficientes, tunc repellat primo testes, et illi dimittentur si non adsunt alia grauamina aliorum testium. Et hic modus quintus et communis observatur, et de facto Maleficæ cito ex copia processus eliciunt, qui vel quæ aduersus eam deposuerunt, et quia rarissime in tali causa invenitur inimicitia capitalis, quia nisi ea quæ ex earum malis operibus oritur : Ideo judex de facili se habet per præfatos modos resoluere, attento etiam, quod sæpe deponentes affectant se personaliter Maleficis præsentare, et in faciem obiicere ea, quæ per maleficia eis sunt illata. Est et alius et ultimus, ad quem finaliter judex recurrere pont, ubi prædicti modi fortassis judicarentur ab aliquibus dolosi, et per astutiam practicati, præsertim quatuor primi, ideo omnino ad satisfaciendum, et quietandum scrupulosas mentes, et ne judici quicquam obiiciatur, advertat, quod postquam per præcedentes modos expertus est non esse aliunde inter delatum et deponentem, capitalem inimicitiam, vult tamem hoc idem consilio aliorum Assessorum concludere in finem, ne sibi quicquam obiiciatur, faciat hoc, det delato seu ejus Advocato copiam processus, deponentium tamen et deferentium nominibus suppressis, et quia defendendo dicit se habere inimicos capitales, et fortassis causas inimicitiarum varias allegat, sive in re ita sint, sive non, congregat tamen judex consilium peritorum cujuscunque facultatis, si commode haberi potest vel ad minus ex prouidis et honestis personis quibuscunque, quia ad hoc tenetur juxta cap. statuta. frequenter allegatum, et illis totum processum integraliter et perfecte, per Notarium seu scriptorem legi faciat, et cum testium seu deponentium nomina publice exponant, ita tamen, quod ad tenemdum secretum sub præstito juramento omnes astringat, et de illo, an hoc facere velint, prius habet inquirere, quia alias omnino non sunt eis nomina illa exponenda. Ex post dicat, qualiter per talem et talem modum inquirendo de inimicitia, nullam potuerit perpendere. Attamen subinferat, si videbitur fiat e duobus Unum, aut per consilium discernatur, qui sint ex deponentibus repellendi, tanquam inimici capitales, et quomodo eligamtur, tres, quatuor, aut quinque, qui amplius noverint in villa aut oppido, amicitiam vel inimicitiam delati, et testium, et qui non sunt præsentes in consilio, et publicentur illis tantummodo nomina delati, et testium, non autem articuli processus, et stabitur judicio eorumdem, ex primo non poterunt bene testes repellere, attemto quod judex suos modos inquirendi practicavit, ex secundo vero totaliter se immunem faciet, et omnem a se sinistram suspitionem excutiet, tenetur etiam hunc ultimum modum seruare, ubi delatus in alieno loco et patria esset captus, et hæc sufficiant ad discernendum super inimicitiam.

Quæstio decimaquarta, super ea quæ ante interrogatoria in loco carceris, et torturæ proponenda habet judex advertere, et est actus nonus [octavus].

Quid denique judici [judicæ] agendum sit, clare patuit. Si enim ut communis exigit justitia, ad pœnam sanguinis non judicatur, nisi propria confessione conuincatur, quamuis ex aliis duobus habetur pro manifeste deprehensa in hæretica pravitate, scilicet ex euidentia seu indicia facti, et ex testium productione legitima, ut supra q. 1. tactum fuit, et de tali etiam delata ad præsens agitur, tunc utique quæstionibus et tormentis pro criminum fassione exponetur. Et ut quæstio clara sit, ponatur casus qui et Spiræ contigit, et ad multorum notitiam peruenit. Quidam honestus, dum quandam mulierem pertranseundo non ei ad nutum in venditione cujusdam rei venalis complacere voluisset, illa indignata post tergum clamavit, in brevi optasses et annuisses, et est vsitatus sic modus loquendi Maleficarum, vel a simili, quamdo maleficium per auisamenta volunt inferre, tunc ille indignatus et non immerito super eam vultum post tergum vertit, ut eam quo animo verba protulisset inspiceret, et ecce subito maleficio percussus, os suum in obliquum horribili deformitate vsque ad aures extenditur, nec retrahere potuit, sed multo tempore in illa deformitate perstitit. Hoc euidens factum judici proponitur, casum ponimus, et an pro manifesta deprehensa in Hæresi Maleficarum sit habenda quæritur ? Respondere oportet ex verbis Bernhard. in glos. ordinaria. et in cap. ad abolendam. ut supra quæstione notata tangitur quod sic, eo quod tribus modis, ut ibi tangitur, quis ut taliter deprehensus judicatur : et illa etiam tria non copulatiue, id est, quod omnia tria habent insimul concurrere, sed Unumquodque per se, scilicet, euidentia facti, testium legitima productio, et propria confessio, reddit Maleficam, videtur manifeste deprehensam reputari. Indicium autem facti differt ab euidentia, quia cum minus sit quam euidentia, tamen capitur etiam ex verbis et operibus Maleficorum, ut in illa quæstione septima tangitur, et judicatur ex maleficiis non ita subito. Sed processu temporis illatis per minas tamen etiam præcedentes, sicque concludamus, quod de similibus Maleficis delatis, et quæ sub defensionibus ut præmissum est, defecerunt etiam vel non defecerunt, eo quod non fuerunt concessæ, non concessæ autem quin non fuerunt petitæ, jam nostra quæstio versatur, quid judici agendum, et qualiter ad quæstiones sit procedendum pro dicenda Veritate in punitionem sanguinis. Vbi plura sunt judici propter ingentes labores contra maleficium taciturnitatis advertemda, quæ etiam successive per capitula deducentur. Et primum est, quod ad Maleficam quæstionandam non sit pronus, habeat tamen ad certa signa quæ sequentur advertentiam. Quare autem non debet esse facilis, causa est, quia nisi divina coactio per sanctum Angelum, ut maleficium Diaboli abscedat, concurrat, ita insensibilis in illis doloribus efficitur, ut membratim citius discerperetur, quam aliquid Veritatis fateri valeat. Nec propter hoc omittendum, tum quia non æqualiter omnes sunt hujusmodi maleficiis irretitæ, tum etiam, quia Diabolus sponte interdum non coactus sancto Angelo Maleficam fateri crimina permittit. Pro cujus intellectu ea quæ sup. in secumda parte operis, de modo præstandi homagium Diabolo tacta sunt, advertenda. Sunt namque quæ sub certis annis prius Diabolo militant, ut sex, octo aut decem annis, antequam sibi homagium præstat, scilicet, in corpore et anima se eis deuouendo, ubi tamen aliæ a principio sibi profitemdo fidei abnegationem etiam subito homagium præstant. Cur autem Diabolus hoc spacium temporis postulatum acceptat, utique ea de causa, ut illo intermedio Maleficam experiatur, an ore tantum et non corde fidem abnegando, simili modo etiam homagium sibi præstaret. Nam cum Diabolus intima cordis non nisi per exteriora, et conjecturaliter cognoscere habet, ut in prima parte operis sub difficultate, an Dæmones ad odium vel amorem mentes hominum immutare possunt, plures etiam reperiantur, quæ necessitate aliqua, aut egestate inductæ per alias Maleficas, et sub spe confessionis et euasionis 215a fide in toto vel in parte apostatant, tales utique etiam non coactus a sancto Angelo relinquit, unde et faciliter sua crimina fatentur, cum tamen aliæ quæ sicut ore, imo et corde sibi adhæserunt, pro viribus ab eo defendantur, et indurantur ad taciturnitatis maleficium. Et per hæc patet solutio ad quæstionem, unde prouenit, quod certæ Maleficæ de facili fatentur, aliæ vero minime, quia ubi divinitus Diabolus non repellitur, adhuc tamen sponte illas relinquit, ut per temporalem confusionem et horribilem mortem ad desperationem inducat, quos corde allicere nunquam poterat. Patent hæc etiam ex sacramentalibus earum confessionibus, in quibus asserunt, se nunquam voluntarie adhæsisse, et plura maleficia coacte a Dæmonibus intulisse. Est et alia differentia, quod cernuntur aliquæ post fassionem criminum sibiipsis mortem intentare, ut laqueo vel suspendio vitam sibiipsis auferant. Quod utique inimicus ille operatur, ne per sacramentalem confessionem veniam a Deo consequantur, et hoc præcipue illis, quæ non voluntarie sibi adhæserunt, licet et aliis, quæ sibi voluntarie adhæserunt post criminum fassionem intentat. Sed tunc cernitur, quod Diabolus coacte Maleficam habuit relinquere. Concludamus, quod tantus vel etiam major præsupponitur labor ad quæstionandum pro dicenda Veritate Maleficam, quantus ad exorcizandum a Dæmone possessum. Ideo judex nec voluntarius nec facilis ad hæc esse debet, nisi ut dictum est, in punitionem sanguinis. Sed et in hac causa faciat diligentiam, prout sequitur primo ferendo sententiam.

Quæstio XIV [XV], super de modo sententiandi delatam ad quæstiones, et quomodo prima die sit quæstionanda, an possit conservationem vitæ compromittere. Actus X.

Quid denique secundo loco judex habet advertere, stat post actus in eo quod refert sententiam suam, per modum qui sequitur : Nos judex et Assessores attendentes meritis, seu considerantes merita processus facti per nos, contra te talem, talis loci, talis diocesis, et diligenter omnibus examinatis, invenimus, quod tu es varius in tuis confessionibus, utpote quia dicis tales minas protulisse, non autem in eo nocendi animo, et tamen nihilominus sunt indicia varia, quæ sunt sufficientia, te ad exponendum quæstionibus et tormentis : Quapropter, ut veritas ab ore tuo proprio habeatur, et ut deinceps aures judicum non offendas interloquendo, declaramus, indicamus, et sententiamus, die præsenti, et hora tali, te supponendum quæstionibus, et tormemtis. Lata fuit hæc sententia etc. Secundo, stat actus in eo, quod et præmissum est, adhuc non sic voluntarius ad quæstionandum, sed carceribus ad pœnam mancipatus, et non jam ad custodiam tantum ut prius, et adhibitis ejus amicis, ut pœnas subterfugiat, et quod fortassis morti non tradetur, licet alias punietur, ubi Veritatem fateretur, illis proponat, et quod ad hoc ipsum delatum inducere velint, hortatur. Nam meditatio frequens, et carceris calamitas, ac replicata informatio proborum virorum disponunt ad Veritatem erudiendam, et a nobis expertum est, quod per hujusmodi informationes Maleficæ taliter confortatæ fuerunt, ut in signum resistentiæ in terram spuentes, quasi in faciem Diaboli, dicebant, exeas maledicte Diabole, faciam quod justum erit, et consequenter crimina sua fatebantur. Si vero convenienter delato expectato, et tempore congruenter prorogato, et multipliciter informato, Credat judex, bona fide ipsum delatum negare Veritatem, quæstionem eum moderare, utpote sine sanguinis effusione, scientes, quod quæstiones sunt fallaces, et sæpius, ut tactum est, inefficaces. Est autem modus incipiendi talis, ut dum ministri se disponunt ad quæstionandum, post expolient eum, vel si est mulier, prius antequam ad carceres pœnosos ducetur, ab aliis mulieribus honestis et bonæ famæ expolietur, ea de causa, ut si maleficium aliquod insutum esset vestimentis, prout sæpe ex informatione Dæmonum practicant, et membris pueri non baptizati, in finem, ut pueri, visione beatifica priuentur. Et dum instrumenta disponumtur, judex per se et alios bonos 216viros fidei zelatores, inducant quæstionandum, ad fatendum Veritatem libere, et si fateri noluerit, mandet ministris, quod ad cordas ligetur, vel ad alia instrumenta applicetur, et ibi statim obtemperent non læti, sed quasi turbati, Post iterum soluatur ad petitionem aliquorum, et ad partem trahatur, et iterum inducatur, et inducendo informetur quod non tradetur morti. Vbi quæritur. An hic judex super delatum infamatum, et per testes, et indicia facti legitime conuictum, cum nihil desit nisi ut ore proprio crimen fateatur, possit licite conservationem vitæ compromittere, cum tamen si crimen fatetur ultimo supplicio punietur ? RESPONDETVR, a variis varia sentiuntur. Nam quidam ita sentiunt, quod si delata est plurimum infamata, et super indicia facti violenter suspecta, et quod ipsa in magnum nocumentum sit, tanquam aliarum Maleficarum Magistra, etiam tunc securari posset de vita, sub his circumstantiis, ut perpetuis carceribus in pane et aqua adiudicaretur, dummodo alias Maleficas sub certis et verissimis signis manifestaret, nec tamen illa præsentia carceris, ut ponitur, ei manifestanda esset, sed duntaxat securitas vitæ promittenda, et aliquali pœnitentia punienda, per exilium, vel alio modo puniemda. Et sine dubio pro Maleficis famosis, et præsertim, quæ Maleficis medicaminibus insistunt, et maleficiatos superstitiosis actibus curant, taliter seruandæ essent, ut aut maleficiatis subuenirent, aut Maleficas proderent, nec tamen eorum proditioni staretur, eo quod Diabolus mendax, nisi pariter et alia indicia facti cum testibus occurrerent. Aliis videtur ad idem, in casu quo sic carceribus deputata esset ad tempus promissio seruanda, et post spacium temporis incineranda. Tertii sunt, qui dicunt, judicem secure posse in conservationem vitæ compromittere, ita tamem, quod ex post a sententia ferenda se exoneraret, et in suum locum alium substitueret. Inter quos modos primus licet videretur utilis, propter maleficiatorum curationem, tamen quia non est licitum, maleficia seu illicita opera tollere, licet ut in quæstione prima et introductoria hujus tertiæ partis patuit, plurimum opinio sit, quod licitum sit maleficia per opera vana superstitiosa tollere. Sed quia in his magis docet judices Experientia atque vsus, et negociorum varietas, quam Ars alicujus, seu Doctrina, Ideo relinquitur hoc judicibus. Certum est autem, ut Experientia pluries docuit, multi faterentur Veritatem, nisi quod metu mortis retrahuntur. Quod si nec minis nec talibus promissis fateri voluerit Veritatem, tunc ministri sententiam latam exequantur, et quæstionetur consuetis modis, et non novis nec exquisitis, levius vel fortius, sed quod crimen exigit delinquentis, et dum quæstionatur de certis articulis super quibus quæstionatur, et hoc sæpe et frequenter a levioribus incipiendo, quia citius concedet levia quam graviora. Et dum hæc fiunt, Notarius totum scribat in processu, et quomodo quæstionatur, et de quibus interrogatur, et quomodo respondetur. Et nota, quod si fatetur per tormenta, ducatur postea ad alium locum, ut denuo recognoscat, et quod non tantummodo vi tormentorum cognouerit. Quarto, stat actus in isto, quod si quæstionatus decenter noluerit fateri Veritatem, ponantur alia tormentorum genera coram eo, dicendo, quod oporteat eum sustinere, ni fateatur veritatem. Quod si nec poterit ad terrorem vel etiam ad Veritatem induci, tumc pro secunda aut tertia die quæstionandum ad continuandum tormenta, non ad iterandum, quia iterari non debent, nisi nova superuenissent indicia, feretur coram eo sentemtia in modum qui sequitur. Et nos præfati judex, ut supra. Assignamus tibi tali, diem talem, ad quæstiones continuandum, ut a tuo ore proprio Veritas audiatur, et totum ponatur in processu a Notario. Et infra illud tempus assignatum judex per se, aut per alios probos viros, inducet eam ad fatendum Veritatem, modo præmisso, cum securitate vitæ, si ita videbitur expedire. Advertat etiam judex, ut infra illud tempus continue apud eam sint custodes, ut videlicet sola non relinquatur, quia a Dæmone frequentabitur, ut sibi ipsi mortem inferat, si et quantum Diabolus 217ipsam deserere intendit, aut ad deserendum ipsam divinitus arcetur, hoc ipsum enim Diabolus melius noscere potest quam aliquis scriptis reserare.

Quæstio XV, super tormenta continuanda, et de cautelis et signis, quibus cognoscere potest judex Maleficas, et quomodo se ab earum maleficiis debet præmunire, et quomodo sunt apprehendendæ, et ubi sua habent maleficia abscondita, cum declarationibus variis, ad obuiandum maleficio taciturnitatis, et est actus XI.

Quid autem consequenter restat judici super tormemta continuanda ? Est advertendum primo, quod sicut non omnium membrorum est eadem medicina, sed potius diversorum et singulorum, sunt diversæ et singulares medicinæ, sic nec ad omnes Hæreticos, seu de Hæresi delatos, idem modus interrogandi, inquirendi, et examinandi, quo ad articulos, et seruandos, sed secundum Veritatem sectarum, et personarum, varius et diversus modus examinandi. Idcirco ipse prudems judex et Medicus, qui putrida membra, et scabiosas oues resecare, et sequestrare ab innoxiis nititur, jam æstimare potest delatam maleficio taciturnitatis infectam, quam taciturnitatem euellere non potest, Una et infallibili depingi regula, seu modus, imo etiam dare non esset tutum, eo quod cum illum modum consequenter assuetum, ac regulam generalem, dum tenebrarum filii præuiderent ipsum tamquam laqueum suæ perditionis, facilius euitarent seu etiam præcauerent. Curet igitur prudens ac industrius judex occasionem et modum interrogamdi accipere, sive ex testium responsis seu attestationibus, sive ex iis quæ alias Experientia eum docuit, sive ex iis quæ proprii ingenii acumen aperit, subscriptis cautelis utendo. Nam si inuestigare affectat, an maleficio taciturnitatis sit inuoluta, advertat, an lachrymare coram eo stando queat, aut tormentis exponendo, hoc ipsum enim pro certissimo signo ex fide dignorum antiqua relatione ac propria Experientia docente, adeo repertum est, quod etiamsi ad lachrymandum conjurationibus hortetur, et compellatur, si Malefica existit, hoc ipsum, scilicet, lachrymas emittere non potest, dabit quidem flebiles voces, et ex sputo genas et oculos linire, ac si fleret attentabit, super quo a circumstantibus caute advertendum erit. Modus autem conjurandi ad lachrymas veras, si innoxia fuerit, et cohibere lachrymas falsas, talis vel consimilis in sententia practicari potest a judice seu presbytero, manum super caput delati seu delatæ ponendo. Conjuro te per amarissimas lachrymas, a nostro saluatore Domino Jesu Christo in cruce pro salute mumdi effusas, ac per ardentissimas lachrymas ipsius gloriosissimæ Virginis Mariæ, matris ejus, super vulnera ipsius, hora vespertina sparsas, et per œms lachrymas, quas hinc in mundo omnes sancti et electi Dei effuderunt, et a quorum oculis jam omnem lachrymam abstersit, ut in quantum sis innoxia, lachrymas effundas, si nocens, nullo modo. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen. Experientia docuit, quanto amplius conjurabantur, tanto minus flere poterant, cum tamen vehementer se ad fletum stimulabant et genas sputo humectabant. Possibile tamen, ut post in absentia judicis, et extra locum et tempus torturæ, coram custodibus flere valeant. Quod si causa impedimenti fletus in Maleficis quæritur, potest dici, quod quia gratia lachrymarum in pœnitemtibus, præcipuis donis ascribitur, cum cœlum penetrare, et inuincibilem vincere, humilis lachryma a Bernardo asseritur, nulli dubium, quin et inimico salutis plurimum displicere noscitur, unde et summis conatibus illas impedire nemo ambigat, ut finalis impœnitentia potius introducatur. Sed quid si astutia Diaboli, Deo permittente, etiam Maleficam flere contingeret, cum flere, nere, decipere, etiam proprium mulierum dicatur. Responderi potest, cum occulta sint Dei judicia, si alias non possit conuinci per legitimos testes, super aliqua indicia facti, nec etiam suspecta esset graviter aut violenter, utique esset absoluenda, et pro levi suspitione in qua staret, propter infamiam quam testes deposuerunt, haberet Hæresim Maleficarum abjurare, ut in secundo modo sententiandi discutietur. Secunda cautela, non solum post hanc primam obseruanda, verum 218etiam omni tempore judici, et omnibus Assessoribus advertenda, quod non permittant se ab ea tangi corporaliter, præsertim super nudam iuncturam manuum et brachiorum, sed omnino secum deferat sal exorcizatum in dominica, die palmarum, et herbas benedictas. Hæ enim res insimul cum cera benedicta inuoluta, et in collo deportata, ut sup. in secunda parte operis de remediis contra maleficiales infirmitates et defectus patuit, miram habent efficaciam præseruandi, non solum ex Maleficarum testimoniis, verum etiam ex vsu et consuetudine Ecclesiæ, quæ in hunc finem hujusmodi exorcizat et benedicit, ut patet in earum exorcismis, cum dicitur, ad effugendam omnem potestatem inimici, etc. Et non videatur extraneum de tactu iuncturarum seu membrorum, quia divina permissione interdum per auditum verborum ab eis prolatorum maleficare opera Dæmonum possunt, præcipue eo in tempore ubi quæstionibus exponuntur. Experientia nos edocente, novimus quasdam in castris detentas, quæ nihil aliud a Castellanis instantissimis precibus flagitabant, nisi ut in aduentu judicis, aut alterius præsidentis, eis concederetur, ut primum intuitum visus in ipsum judicem dirigere possent, antequam ab eo vel aliis essent visæ, ex quo intuitu etiam sortitæ, quod talis judex aut alii sui Assessores ita alieni in eorum cordibus fuerunt, quod omnem si quam habuerunt indignationem amiserunt, nec ipsas molestare quoquo modo præsumebant, sed libere abire permiserunt, qui scit et expertus est, verum dat testimonium, et utinam talia procurare non possent, non paruipendant judices talia auisamenta et remedia, cum vilipensio talium post tantas admonitiones, in æternam eis cedet damnationem, juxta Salvatoris dictum : Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent pro peccato. Muniant ergo se præmissis ex Ecclesiæ constitutione, et si commode fieri pont, ipsa a tergo deorsum vertendo ad judices et Assessores introducatur, et non solum in præsenti actu, verum in omnibus præcedentibus et sequentibus, signo crucis se muniendo, et viriliter aggrediendo, frangentur cum Dei adiutorio vires antiqui serpentis. Nec quis æstimet superstitiosum, ut a terra introducatur, cum ut sæpe tactum est, Canonistæ ad tollendum et impedimentum maleficia majora concedunt, et vana vanis contundere semper dicunt esse licitum. Tertia cautela in præsenti actu undecimo obseruanda, et pili ex omni parte corporis abradantur, et est eadem ratio, sicut supra de vestimentis exuendis. Habent. n. pro maleficio taciturnitatis aliquas superstitiosas alligaturas quarundam rerum, sive in vestimemtis, sive in pilis corporis, et interdum in locis secretissimis non nominamdis. Quod si obiiceretur, nunquid Diabolus ad hujusmodi ligaturas rerum posset mentem Maleficæ indurare, ut crimina non valeat fateri, sicut et alii scelerosi sæpius inveniuntur, sub quibuscunque maximis tormentis, quantumcunque per indicia facti, aut testes sint conuicti ? Respondetur, utique verum esse, quod absque rebus quibuscunque Dæmon valeat talem taciturnitatem procurare, illis tamen rebus utitur in animarum perditionem, ac offensam majorem divinæ Maiestatis, quod ut clarius pateat. Malefica quædam in oppido Haganoæ, de qua et supra in secunda parte operis tactum est, tale maleficium taciturnitatis procurare sciebat, ut masculus recenter natus et non baptizatus, et cum hoc primogenitus interemptus, et in fornace assatus, et cum aliis rebus quas exprimere non expedit, incineratus et puluerizatus, si qua Malefica aut flagitiosus, ex iis quicquam secum deferret, nullo modo sua crimina fateri posset. Hîc clarum est, quod si centum milia pueri adhiberentur, ex naturali inclinatione nunquam talem effectum taciturnitatis causare possent, utitur tamen, ut cuique intelligenti patet, in animarum perditionem, et divinæ Maiestatis offensionem. Sed et hoc quod allegatur, quod sæpe flagitiosi homines et non Malefici, talem penes se taciturnitatem retinent. Dicendum est, quod talis Taciturnitas triplici ex causa prouenire potest. Primo, ex naturali quodammodo duritia mentis, quia sicut aliqui sunt molles corde, aut vecordes, quod ad leuem torturam omnia concederent, etiam quæcunque falsa, ita aliqui sunt ita duri, quod quantumcunque vexentur, Veritas 219ab eis non habetur, et præcipue illi, qui alias fuerunt quæstionati, quorum brachia cito sicut trahuntur, ita et flectuntur. Secundo, prouenit ex maleficio penes se retento, prout dictum est, sive in vestimentis, sive in pilis corporis. Tertio, quod interdum licet penes se non habeant maleficia insuta, aut alligata, maleficiuntur tamen ab aliis Maleficis, quantumcunque remotis, prout Malefica quædam Issbruck se jactare solebat, quod ubi ad minus filum in vestimentis alicujus detemti haberet, tantum efficere posset, quod quantumcunque tormentaretur, etiam vsque ad mortem, nihil fateri posset, quare patet responsio ad objectionem. Sed quid in diocesi Ratisbonensi casu contigisse asseritur, quod dum quidam Hæretici ex propria confessione deuicti, non solum ut impœnitentes, imo et defensores illius perfidiæ, morti fuissent adiudicati, accidit, ut illisi in ignem, remanerent, tandem per aliam snĩam ad submersionem adiudicati nihil proficere potuerumt, stupentibus oĩbus, et fidem ipsorum ut justam defendere, dum quidem conabantur, sollicitus Præsul super gregem, triduanum jejunium indixit, quo devote expleto cuidam notificatur, quod in certo loco corporis, videlicet sub brachio Uno, maleficium quoddam inter pellem et carnem insutum haberent, quo reperto et amoto, continuo incendio consumpti fuerunt, licet ab aliis opinatur, quod quidam Nigromanticus ex Dæmonis consultatione, qui sibi hoc indicauerat, prodidisset, sed quocunque modo factum fuerit, verisimile est, quod divina virtute Dæmon coactus, dum semper ad subuersionem fidei machinatur, hoc manifestauerit. A simili, ubi talis judici acciderit casus, quid faciendum foret, elicere potest, si videlicet ad divinum recurreret præsidium, vel jejuniis et orationibus devotarum personarum, hoc genus Dæmoniorum a maleficiis expellatur, in casu, quo nec per mutationem indumentorum, aut tonsuram pilorum ad Veritatem fatendam sub tortura induci valeant. Et licet in Alemaniæ partib. talis abrasura, præsertim circa loca secreta, plurimum censetur inhonesta, qua de causa nec nos Inquisitores vsi sumus, sed tonsis capillis, cum calice aut cipho aquæ benedictæ, guttulam ceræ benedictæ immittemdo, et invocatione sanctissimæ Trinitatis, jejuno stomacho trinies in potum ministrando, per Dei gratiam a plerisque taciturnitatis maleficium abstulimus, tamen in aliis regnis Inquisitores talem per totum corpus abrasuram fieri mandant, unde et Cumanus Inquisitor nobis insinuavit, quod anno elapso, qui fuit M. CCCC. XXXV. quadraginta et Unum Maleficas incinerari mandasset, omnibus per totum corpus abrasis, et hoc in districtu et Comitatu Burbiæ vulgariter dicitur Wormbsserbad/ in confinibus Archiducis Austriæ, versus Mediolanum. Quod si quæritur, an tempore necessitatis, quo nullis remediis congruis maleficium remouerint ut præmissum est, licitum foret, divinatrices, quæ etiam maleficia curare et tollere solent, pro amotione talis maleficii consulere ? Responsio. Quicquid sit de negotio Ratisbonæ peracto, exhortamur in Domino, ut in nullo casu quantumcunque necessario, pro Republica divinatrices consulantur, et hoc propter magnam offensam divinæ Maiestatis, cum tot alia sint nobis remedia concessa, per quæ omnino assequi poterimus, aut in propria petiti forma, aut inæquivalenti, ita quod omnino veritas expetietur vel ab ejus ore, ut incinerari valeat, vel Deus auferet ipsam de medio, aliam mortem super eam permittendo. Hæc autem nobis remedia proponuntur, et primo faciat homo id quod potest ex propria industria, et ex propria virium suarum exercitatione modis supra tactis insistendo pluries, et præsertim certis diebus, ut jam in sequenti quæstione patebit 2. Corin. 9. Abunderis in omne opus bonum. Secundo, quod si deficit, recursum habeat pro consilio ad alios homines, qui forte sibi remedium, de quo nunquam cogitauerat, impartiretur, eo quod varii sunt modi ad maleficia tollenda. Tertio, si prædicta deficiunt, habeat decursum ad devotas personas, juxta illud Eccles. 37. Cum visu sancto assiduus esto, quemcunque agnoueris obseruantem timorem Dei. Item ut sancti in patria invocentur per eos. Quæ si omnia defecerit, recursum habeat immediate ad Deum judex, et omnis populus jejuniis et orationibus, ut tale maleficium sua pietate amoueatur, sicut Iosaphat, 2. Paral. 20. Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus 220residui, ut oculos nostros dirigamus ad te, et sine dubio Deus in necessariis nostris non deficiet. Unde et Aug. et habetur 26. q. 7. non obseruabitis. Qui hos et quascunque divinationes, aut facta, aut auguria observat, aut attendit, aut consentit obseruantibus, aut talibus credit, scilicet opere prosequemdo, aut ad domum earum vadit, aut in domum suam propriam introducit, aut interrogata, sciat se fidem Christianam et baptismum præuaricasse, et paganum et Apostatam, et Dei inimicum, iram Dei in æternum graviter incurrere, nisi Ecclesiastica pœnitentia emendatus, Deo reconcilietur. Non deficiat ergo judex semper licitis utendo juxta præmissa remediis. finaliter subscriptis cautelis.

Quæstio XVI, de tempore, et de secundo modo interrogandi, et est actus duodecimus, super finales cautelas a judice obseruandas.

Super præmissa sunt aliqua advertenda. Primo, quod sacratioribus diebus, et infra missarum solennia sunt interrogandæ, ita ut populus adhortetur ad implorandum divinum auxilium, in generali nihil specificando, nisi ut contra quascunque Dæmonum infestationes sancti invocentur. Secundo, ea quæ supra tacta sunt de sale et aliis rebus benedictis, cum septem verbis, quæ Christus protulit in cruce, in schedula conscriptis insimul colligatis, collo ejus alligentur, longitudo Christi super nudum corpus, et extra benedicta circumcingatur, siquidem longitudo ipsa commode haberi pont experientia docuit miro modo his rebus ipsas molestare, vixque retinere, præcipue autem reliquias sanctorum. His sic dispositis, et aqua benedicta in potum porrecta, disponatur iterum ad quæstiones, continuo exhortando ut prius, dum autem a terra eleuatur, et si per talem modum tormentatur, judex legat vel legi faciat dicta testium, submissis nominibus, taliter dicendo, ecce per testes conuicta es. Item si testes vellent se facie ad faciem adfrontare, tunc judex interrogaret, an fateri vellet, si testes sibi in faciem præsentarentur. Vbi si annueret, tunc inducendi testes essent, et coram eo statuendi, si forte rubore, seu verecundia quicquam criminum fateretur. Vltimo, si videat ipsam non velle detegere flagitia sua, interrogabit eam, an pro sua innocentia indicia candentis ferri vellet subire, et quia illud omnes affectant, scientes, quod per Dæmones a læsione præseruantur, unde etiam quod vere Maleficæ existant cognoscuntur, replicabit judex, qua temeritate se tantis periculis submittere possit, et omnia conscribantur, sed quod illud candentis ferri indicium non sit eis concedendum, inferius patebit. Advertat etiam judex, quod sextis feriis præcipue vsque dum fit compulsus pro expectatione nostri Salvatoris interrogatæ, sæpe fassæ fuerumt. Sed quia super extremum nos procedere oportet, videlicet, super omnimodam ejus negatiuam, in qua si præstiterit, judex relaxabit eam, et sequentibus adhuc utatur cautelis, educendo eam de carcere pœnoso ad alium, pro custodia tamen bene munitum, ita tñ, quod sibi omnino caueat quod nullo modo tradatur cautionibus seu fideiussoribus, nec alias manulenta decreto, quia a talibus manulente datis Veritas nunquam haberetur, imo semper peiores efficiuntur : sed hoc primo procuret, quod humaniter in cibo et potu tractetur, et interim intrent honestæ, et non suspecti, qui etiam frequenter de diversis impertinentibus ei colloquantur, et tandem ut confidenter consultant, quod fateatur Veritatem, promittendo, quod judex sibi faciet gratiam, et quod velint esse tanquam mediatores, et in finem hujus intrabit judex, et promittet facere gratiam, sub intelligendi vel sibi aut Reipublicæ in cujus conservationem totum quod fit, est gratiosum. Si vero sibi ad vitam promitteret, quæ supra quæstione quartadecima, super tres modos tacta sunt, scribantur singula a Notario, et sub qua forma verborum, ac intentione sit gratia promissa. Et si quidem delata sic gratiam petierit, et facta detexerit, dicantur verba generalia, quod amplius fiet sibi quam ipsa petierit, 221in finem, ut ampliori confidentia loquatur. Secumda cautela in hoc actum, quod si omnino noluerit detegere Veritatem, habeat judex ut supra tactum est, de ejus complicibus, sive ipsius scitu examinatis, et si quid hujusmodi deposuissent, per quæ conuinci posset, hæc judex proponat, et diligenter de singulis inuestiget, et ad idem si quæ instrumenta vel Unguenta, et pixides in domo fuissent reperta, sibi offerentur, et ad quæ vsa fuerit, etc. Tertia cautela, si adhuc perseuerat in sua pertinacia, et habet consodales examinatas, quæ contra et non pro ea deposuissent, vel si non habet, procuret alium fide dignum, quem novit detente non ingratum, sed tamquam amicum et fautorem, qui quodam sero intrat ad Maleficam, protrahendo locutiones, et tandem, si quidem non est de complicibus, fingat nimis esse tarde pro recessu, et remaneat in carcere cum eadem, et de nocte pariter colloquatur, si vero de complicibus, tunc edentes et bibentes, mutuo etiam conferunt de rebus commissis, et tunc sit ordinatum, quod stent extra carcerem in loco congruo explorantes eos, auscultantes, et verba colligentes, et si opus fuerit, scriptor sit cum eisdem. Quarta cautela, ut si tunc incipiet dicere veritatem, nullo modo dimittet judex recipere ejus confessionem, etiam media nocte, sed continuet quantum potest, et si in die, non curet, si proroget prandium vel cœnam, sed instet, quoadvsque dixerit veritatem, saltem quo ad principalia, nam per diminutiones et interruptiones frequentius est repertum quod redeunt ad vomitum, et non aperiunt veritatem quam detegere inceperant, habito consilio deteriori. Et advertat judex, quod post confessionem nocumentorum, hominibus aut jumentis illatorum, inquirat, quot annos incubum Dæmonem habuerit, et a quanto tempore fidem abnegavit, quia sicut de iis nunquam fatentur, nisi prius alia fuerint fassæ, ita etiam omnino in fine sunt interrogandæ. Quinta cautela, si prædicta omnia deficerent, tumc si fieri potest, ducatur ad aliquod castrum, et ibi certis diebus custodia mancipata, fingat se castellanus ad partes longinquas peregrinaturum, et interim familiares aliqui, vel etiam mulieres honestæ eam visitantes, promittant ei, quod velint eam omnino dimittere libere abire, dummodo informet eos vel eas, de certis experimentis. Et advertat judex, quod sæpissime per talem modum fassæ fuerunt et conuictæ. Et novissime in diocesi Argentinensi prope oppidum Schletstadt/ et castro Königsheym/ Malefica detenta nullis tormentis et quæstionibus deduci poterat ad fatendum sua crimina, tandem modo supradicto de castellano servata, licet præsens erat in castro, ipsum tamen Malefica æstimabat abesse, tres familiares intrabant, et ei liberam relaxationem promiserunt, dummodo super certa experimenta eos informaret. Et licet prima fronte renueret, et quod dolose cum ea agerent proponeret, tandem interrogans de quibus informari vellent, Unus dixit, super grandinem excitandum, alter super carnalia facta, tandem ubi super grandinem illum informare volebat, et scutella aqua plena approbata, Malefica sibi iniunxisset ut digito paululum aquam moueret, et ipsa certa verba protulisset, subito ad locum quem explorator nominauerat, scilicet syluam adiacentem castro, tanta tempestas et grando replevit, sicut a multis annis visum non fuerat. In casu tamen quo omnia deficerent, vel etiam in casu quo crimina fateretur, quid ulterius judici per sententiam faciendum sit, ut totus processus finiatur, in quo ultima pro hujus operis terminatur restat declarare.

[Tertio, quis modus terminandi et sententiandi in hac materia Maleficarum.]

Sequitur tertia pars hujus ultimæ partis operis, qualiter processus iste fidei sit debito fine per sententiam diffinitiuam terminandus.

Per Dei gratiam iis expeditis quæ ad cognitionem proprietatum, super Hæresim Maleficarum deserviunt, in simul etiam, qualiter processus fidei aduersus illam sit initiandus et continuandus, restat nunc discutere, qualiter talis processus per debitam sententiam sit congruo fide terminandus. 222Vbi primo notandum. quod cum Hæresis hæc, ut in principio hujus ultimæ partis tactum est præ aliis Hæresibus simplicibus hoc habeat, quod non est pura, sed mixta crimine Ecclesiastico et Civili, ut de se patet, Ideo de modis sententiandi tractando, primo tractandum est de quadam snĩa, ad quam Maleficæ solemt appellare, de qua secularis judex per se irrequisito ordinario agit. Secumdo, de his, in quibus sine ordinario agere non potest. Et sic tertio, quomodo Ordinarii se exonerare possunt, patebit.

Quæstio XVII, super purgationem vulgarem, et præcipue super examen candentis ferri, ad quod Maleficæ appellant.

An autem Malefica vulgari purgatione, de qua. 2. q. 4. consuluisse. et c. monomachiam sit super reatum tentatiue purganda, et per judicem secularem ad hoc astringenda, vel admittenda ad judicium candentis ferri si ad hoc appellat, et videtur quod sic. Nam sicut duellum ad conservationem vitæ propriæ in cam criminali, vel rerum suarum in cam Civili ordinatur, ita et judicium candentis ferri, per tactum, vel aquæ bullientis per potum, sed primum licitum est in aliquo casu, juxta S. Th. 2. 2. q. 95. in fine ultimi articuli, ubi dicit, quod tumc duellum pont esse licitum, ubi ad conem rationem sortium appropinquat, ergo etiam in aliquo casu judicium ferri candentis. Item multi Principes sancti vitæ, et qui bonorum consilio utebantur, ut sanctus Henricus Imperator erga conjugem virginem Kunigundam, quam de adulterio suspectam habuerat, exercuit. Item, sicut judex qui habet curam communitatis, licite potest minora mala permittere ad vitandum peiora, ut meretrices in civitatibus, ne omnia turbentur libidinibus, juxta Augustinum in libero arbitrio. Tolle meretrices, et omnia turbabis libidine. Ita per tale judicium, ubi quis ab insultibus et injuriis alicujus communitatis super causam criminalem aut civilem liberari posset. Item, quia minus est læsio manuum per candens ferrum, quam vitæ interfectio per duellum, ideo etsi duellum admittitur, ubi consuetudo habetur, a fortiori et examem candentis ferri. Contrarium habetur. 2. q. 5. monomachiam, ubi dicitur, hæc et hujusmodi sectantes Deum tentare videntur, ubi attendendum esse dicunt Doct. quod quia non solum a malo juxta Apostolum. 1. Thessa. 5. sed etiam ab habente speciem mali abstinendum est, ideo non dicitur in illo ca. omnes hæc sectantes tentat Deum, sed videtur tentare, ut intelligatur, quod posito casu quod aliquis talia exercens intemdat alium finem forte rectum, quia tamen apparentia est mala, cauendum est. Respondeo, quod tale judicium seu examen sit illicitum, præcipue candentis ferri. Deducitur ex duobus, primo, quia ordinantur ad judicandum occulta, quæ divino judicio reseruantur. Secundo etiam, quia hujusmodi judicium non est auctoritate divina, aut etiam documentis sanctorum patrum sancitum. Unde in cap. consuluisti. 2. q. 5. quod sanctorum patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinuentione est præsumendum, Stephanus Papa in eod. capit. spontanea confessione vel testium approbatione delicta concessa sunt vestro regimini judicari. occulta enim et incognita illi sunt relinquenda qui solus novit corda hominum. Est tamen differentia inter duellum et ferri candentis examen, seu etiam potum bullientis aquæ, quia duella magis accedunt ad communem rationem sortium, utpote, quia pugiles sunt penitus pares virtute et arte, quam examen candentis ferri, quia licet utrunque ordinatur ad alicujus facti occulti Inquisitionem, per aliquod factum ab homine, tamen quia in judicio candentis ferri aliquis miraculosus effectus expectatur, quod non contingit in duello, ubi solummodo contingit interfectio Unius vel amborum, ideo examen illud est omnino illicitum, licet duellum non sit ita illicitum. Incidentaliter tamem propter Principes et judices seculares super duellum admittendum, est notandum quod occasione horum verborum sancti Thomæ qui hanc disponit Nico. de Lira in postilla sua super biblia. 1. Reg. 17. occasione etiam duelli seu conflictus ipsius Dauid cum Philistæo, vult elicere, quod in aliquo casu duellum possit esse licitum, ideo quod hoc non sit de mente Doct. Tho. sed potius oppositum probat Paulus Burgensis contra Nicolaum præfatum, cujus probationem bene advertere debent Principes et judices seculares. Primo per hoc, quia duellum sicut et examen alterum ordinatur ad judicandum occulta, quæ divino judicio reseruantur, ut supra tactum 223est. nec potest dici, quod institutionem habuerit ex conflicto Dauid, quia sibi reuelatum fuit a Domino interiori instinctu, ut tale certamen inire deberet, et quod injuriam sibi illatam per eum vindicare contra Philistæum volebat, quod ex verbis Dauid elicitur : Ego venio contra te in nomine Dei viuentis, et sic non fuit proprie duellator, sed divinæ justitiæ executor. Secumdo, ex hoc quod præcipue judicibus est advertendum, quia in duello datur potestas, vel saltim conceditur licentia utrique interficiendi se mutuo, et cum alter eorum sit innocens : ideo præstatur auctoritas vel saltim licemtia interficiendi innocentem, quod cum simpliciter est illicitum, quia contra dictamen Iuris naturalis et divinum præceptum. Ideo omnino illicitum, tam ex parte appellationis quam recipiemtis, quam emt judicantis et consulentium, qui œms homicidæ reputantur. Tertio ex hoc, quia cum duellum sit singularis pugna duorum, ut per victoriam Unius appareat justitia tanquam per divinum judicium, et alterius Iniustitia non obstante, qia tunc Deus tentatur, unde redditur illicitum ex parte appellantis et recipientis, tamen cum ipsi judices aliis mediis justum judicium aut terminationem litis procurare possent, cum hoc non faciunt, sed consulunt, vel omnino permittunt, cum prohibere possent utique ad interfectionem innocentis. Verum, quia non est verisimile postillatorem Nicolaum hæc latuisse aut ignorasse : Ideo ubi dicit, in aliquo casu duellum absque peccato committi mortali, loquitur ex parte judicantium aut consulum, ubi non per ipsorum inductionem aut consilium, sed inter ipsos appellantem et recipientem tale examen exercetur sine alio respectu, et quia non est nostræ speculationis his immorari, sed de ipsis Maleficis disserere : clare patet, quod in aliis criminalib. causis circa furtum aut latrocinium tale examen inhibetur, quanto magis hîc, ubi constat Maleficas cuncta maleficia auxilio Dæmonum procurare, sive in læsionib. inferendis, sive curandis, seu tollendis aut impediendis. Nec mirum, quod opere Dæmonum a læsionibus in tali examine præseruantur Maleficæ, cum ut naturales tradunt succus cujusdam herbæ, ubi manus inunguntur a combustione possit præseruare, et cum ipsum Dæmonem virtutes herbarum minime latent, dato quod per interpositionem alicujus corporis inter manus deferentis, et ipsum ferrum, læsionem non interciperet, prout inuisibiliter procurare potest, tamen per hujusmodi naturales rerum proprietates hoc efficere posset, unde minus quam quibuscunque aliis malefactoribus ipsis Maleficis, propter intimam familiaritatem quam cum Dæmonib. tenent, tali examine sunt purgandæ, sed ipso facto ubi ad hoc appellant, jam ut suspectæ Maleficæ sunt habemdæ. Deservit ad hoc factum, quod in Constantiensi diocesi tribus annis vix jam elapsis contigisse fertur. Nam in dominio Comitum de Fürstenburg/ pertinent nigræ syluæ, Malefica quædam famosa, et plurimum ab incolis diffamata, ubi per Comitem ad instamtiam plurimorum fuisset comprehensa, et de plurimis indiciis super varia maleficia delata, tandem inter tormenta et quæstiones interrogatur, manus omnium volens evadere ad examen candentis ferri appellavit. Iuuenis Comes nec multum in his expertus, examem admisit, et dum candens ferrum per tres duntaxat passus deferre adiudicata fuisset, per sex deportavit, offerens se denuo ad ipsum longiori spacio deportare. Qua ex re dum manifestum habuissent indicio maleficii judicare, qia nullus sanctorum præsumpsisset taliter divinam assistentiam tentare, ipsa tamen absoluta a vinculis et illæsa vsque in præsens, non utique in partium fidei scandalum perseuerat.

Quæstio XVIII, de sententia diffinitiva in se qualiter est ferenda.

Consequenter ad tractandum de his, in quibus secularis judex per se cognoscere, et sententiare potest diocesanis si libet mentibus exoneratis, hoc ipsum enim præsupponimus, ut nedum nosipsi Inquisitores salua fide ex justitia simus, ab his sententiamdi modis exonerati, verum et ipsos diocesanos eadem synceritate exoneratos affectamus, ipsorum facultatem et jurisdictionem minime amputando, quia tamen si ut vellent necesse foret et nos Inquisitores, juxta c. multorum querela. de hær. in Cle. pariter concurrere. Attendant tamen, quod quia hoc crimen Maleficarum non est mere 224Ecclesiasticum. Unde nec potestatibus, nec dominis temporalibus ad judicandum et sententiandum, ut in c. ut inquisitionis. §. prohibemus. de hær. lib. 6. interdictum. In quibus tamen præfata potestas diffinire et cognoscere sine diocesanis non potest, similiter deducet. Sed primo videndum de ipsa sententia in se. Secundo, qualiter sit ferenda. Tertio, quot modis. De primo. Cum secundum Aug. ut 2. q. 2. c. 1. Nos in quenquam sententiam ferre non possumus, nisi aut conuictum aut sponte confessum. Et sententia fit triplex, ut dicit glo. summaria in princ. quæstionis, scilicet interlocutoria, diffinitione, et præcepti, Ray. exemplificans dicit. Interlocutoria sententia dicitur, quæ non super principali, sed super aliis quæstionibus præfertur, inter principium causæ et finem emergentibus, ut est de teste repellendo, vel de dilatione accusanda vel non, et hujusmodi : vel forte dicitur interlocutoria, quia inter partes loquendo profertur sine scripturæ solennitate. Diffinitiua autem sententia dicitur, quando principalis quæstio diffinitur. ff. de re iudi. l. 1. Sentemtia præcepti est, quando major præcipit minori. De primis duabus nostra consequenter erit speculatio, præcipue super sentemtiam diffinitiuam. Notandum secundo, quod licet in glosa præfata dicatur, quod si sententia diffinitiua fuerit lata omisso ordine Iuris, ipso Iure nulla est. 2. q. 2. Si quando. §. diffinitiua. Et post dicatur, scias quod duplex est ordo Iuris. Unus, qui est de necessaria substamtia judiciorum, ut fiat litis contestatio, et lites recipiantur, si contra hunc ordinem feratur sententia non tenet. Est alius ordo, qui non est de substantia judiciorum, ut scilicet sententia non feratur, sub conditione, et ut prius non pronuncietur de possessione quam de proprietate, si tamen hoc non seruet, tenet sententia. 2. q. 6. Anterio. §. biduum. In hac tamen causa, quia est causa fidei, et Hæresis crimen, licet mixtum proceditur summarie simpliciter et de plano, ut patet in c. statu. lib. 6. et qualiter ista verba intelligantur, habes supra quæst. 6. et ut ibi deducitur, judex necessario libellum non exigat, litis contestationem non postulet, etc. sequitur, Probationes tamen necessarias admittat, similiter recitationem et protestationem juramenti de calumnia, etc. Unus et alius modus procedendi, jam per jura nova declaratur. De secunda autem, qualiter sit ferenda, nota quod proferri debet a judice, et non ab alio, aliter non valet. Item, in loco publico et honesto, etiam sedendo, ut 3. q. 3. induciæ. §. spacium. Et similiter de die, et non in tenebris, et sic de multis quæ ibi notantur : Tum, qui ibi continentur, quod non diebus feriatis, et non inscriptis feriatur. Notandum, quod quia hinc summarie simpliciter et de plano, ut supra tactum est, proceditur, et de verbo. signi. ca. Sæpe contingit. in Clemen. dicitur, quod tempore feriarum, ob necessitates hominum indultarum, a jure procedere valeat, et quod judex amputet dilationem, ideo si judici libet seruare illa poterit, nec scripto proferre tenetur. cum secundum Io. An. plures sunt casus, in quibus sine scripto sententia valet, et inter illos enumeratur consuetudo loci, vel fori. dist. 11. consuetudinis. Episcopus etiam si est judex, potest per alium sententiam recitare, ad instar illustrium. Item nota, quod licet in actionibus criminalibus exequutio sententiæ non sit differenda, fallit tamem hoc in aliquibus casibus, præcipue quatuor, sed pro hac materia capiuntur duo. Primo, si lata est in muliere prægnante, differtur enim vsque ad tempus partus. ff. de re iu. in l. prægnantis. Item cum quis est confessus crimen, et postea negat, et intellige, si confessio prius non fuit reiterata, modo quo supra tactum fuit, quæstione decimaquinta. De tertio autem, quot scilicet modis sit ferenda, quia consequenter vsque in finem operis de his tractabimus, sunt tamen adhuc aliqua prætermittenda, de modis quibus persona delata redditur suspecta, eo quod variæ sententiæ super varias suspitiones sunt ferendæ.

225Quæstio decimanona, quot modis capitur suspitio pro sententia ferenda.

Suspecti de Hæresi, vel alio crimine, quot modis et quibus dicendi sunt, et an in tali casu, pro tali crimine ex illis adiudicandi, et sententiamdi sint, ubi quæritur, respondendum est et per antiqua et nova jura. Nam gl. super c. nos in quenquam. in præcedenti quæstione allegato, dicit, quod quatuor sunt modi conuincendi reum, aut scilicet Iure, ut instrumentis et testibus, aut facti euidentia, extra de cohabi. cle. c. tua. aut Iuris interpretatione, ut sæpius citatum esse reum. 3. q. 9. decreuimus. aut violenta suspitione. 32 q. 1. dixit. notant etiam Canonistæ quod triplex est suspitio. Prima temeraria, de qua Cano. Nullum judicetis suspitionis arbitrio. 2. q. 1. Secunda probabilis, et hæc purgationem inducit, non autem prima, ut 2. q. 4. presbyter. Tertia est violenta, quæ condemnationem inducit, et de hac intelligitur dictum Hieronymi, quod uxor dimitti potest propter fornicationem, aut fornicationis suspitionem. 32. q. 1. dixit. Nota insuper, quod secunda quæ est probabilis, admittitur ad semiplenam probationem, ut extra de præsum. in multis. Unde coadiuuat ad probationem, si adsint alia adminicula, unde non solum admittitur ad purgationem induendam, sed etiam ad arbitrationem. 374. in fin. De violenta etiam quæ ad condemnationem sufficit, nota quod est duplex, dum quædam Iuris et de Iure, ut cum jus fingit et statuit aliquid super facto, et contra hanc non admittitur probatio. extra de sponsa. nec qui fidem, ubi dicitur, quod si quis dederit fidem mulieri de contrahendo matrimonio cum ea, et postea copula sequitur, matrimonium esse præsumitur, et probatio in contrarium non admittitur. Quædam est Iuris, sed non de Iure, ut ubi Jus præsumit, sed non statuit aliquid, ut si vir diu mulieri cohabitavit, præsumitur ab eo cognita. 27. q. 1. dixit, et contra hanc admittitur probatio. Applicando ad propositum nostrum super Hæresim Maleficarum et super nova Iura, dicimus, quod in jure suspitio seu crimem Hæresis habetur, prima est modica, secumda magna, tertia maxima. Prima quæ est modica, in Iure vocatur suspitio levis, ita habetur c. Accusatus. de hære. lib. 6. in princ. ubi dicitur. Si autem levis et modica suspitio illa fuit, et relabatur, quanquam ex hoc sit graviter puniendus, non tamen debet pœna in Hæresim relapsorum puniri, et hæc suspitio ideo dicitur modica sive levis, tum quia modica et levi defensione tollitur, tum quia ex modicis et levibus oritur conjecturis. Unde dicitur, modica a modicis indiciis, et dicitur levis a levibus conjecturis, utpote in simplici Hæresi circa fidem, si aliqui reperiantur occulta conventicula celebrantes, vel vita vel morib. a coni conversatione fidelium deuiantes, ut patet c. excommunicamus. 1. extra de hæresi. circa Maleficarum Hæresim. Simili modo ubi conventicula in angariis, aut sacratioribus anni temporibus, in campis aut syluis, sive de die, sive de nocte convenirent, aut aliqua seorsum reperirentur, aut non frequentare divina temporibus consuetis, et modis consuetis, aut cum suspectis Maleficis familiaritates secretas contrahere. tales enim leviter ad minus de Hæresi habentur suspecti, eo quod talia frequenter facere hujusmodi Hæretici comprobantur, de qua etiam levi suspitione habetur. C. de hær. lib. 2. in fi. ubi dicitur : Hæreticorum vocabulo continentur, et latis aduersus eos sententiis debent succumbere, qui vel levi argumemto a judicio Catholicæ religionis et tramite detecti fuerint deuiare. Et huic sententiæ concordat Host. in summa, titu. de præsumptione. §. fin. ubi dicit : Notandum, quod quamuis Hæretici levi argumento detegantur, scilicet ad hoc quod suspecti habeantur, tamen non debent ut Hæretici haberi, et probat per præcedentia. Secunda suspitio quæ est magna, in Iure 226vocatur vehemens sive fortis, de qua iterum in allegato capitulo Accusatus, in principio. Iterum sic habetur, accusatus de Hæresi vel suspectus, contra quem de hoc crimine magna et vehemens suspitio orta erat, etc. Ibi enim hæc conjunctio, et, non tenetur copulatiue, sed expositione, ut notat Ioannes Andreas ibidem. Vehemens autem idem est quod fortis, ut dicit Archidiaconus super allegatum canonem, accusatus, et verbo vehemens, ut dicit Papias et Huguitio, quod vehemens idem est quod fortis sive grandis. Allegat etiam Gregorium, primo moralium. Ventus vehemens irruit, unde dicimus, aliquem vehementem habere casum, cum habet fortem. Hæc ibi. Ergo suspitio magna dicitur vehemens, sive fortis, et sic nominatur, quia non nisi vehementibus et fortibus defensionibus repellitur, et esset, quia ex magnis et vehementibus ac fortibus oritur conjecturis, argumentis et indiciis, utpote in simplici Hæresi, si aliqui comperiantur qui eos sciunt Hæreticos fore occultant, fauorem impendant, associant, visitant, munera offerant, recipiant, defendant, et similia exercentes, tales namque de Hæresi vehementer suspecti sunt, et similiter cognoscuntur circa Hæresim Maleficarum, eo quod suspitio oritur, quod participant cum eis in crimine, et præcipue notantur hinc mulierizant viri, qui ad amorem vel odium inordinatum, licet non ad alias læsiones hominum tendant, aut jumentorum solent maleficare. Similia enim ut præmissum est, in quacunque Hæresi exercentes, vehementer sunt suspecti, ut patet per alle. c. accusatus. §. illo vero, et per notata ibidem per Archidiaconum. Cum non sit dubium, eos talia facere in fauorem Hæreticæ pravitatis. Tertia suspitio hæc est maxima, et in Iure vocatur violenta. ca. cum contumacia. et c. cum accusatus. lib. 6. de Hæresi, et per notata per Archidiaconum, et Ioan. Andr. super cap. accusatis, et verbo vehemens, ubi dicunt, dicit vehemems non violenta, supra de præsump. c. literas. De hac suspitione loquitur Canon, distin. 34. quorundam, et hæc præsumptio seu suspitio dicitur violenta, tum quia violenter cogit et artat judicem ad credendum, nec tergiuersatione refellitur qualicunque. Tum quia ex violentis conuincentibus, atque cœrcentibus oritur conjecturis. Exempli gratia, in simplici Hæresi, si aliqui reperiantur qui Hæreticos adorauerint, id est, reuerentiam suo more exhibuerint, consolationem vel communionem ab eis acceperint vel similia, quæ ad ritum eorum protinent perpetrauerint, tales namque violenta suspitione de Hæresi et Hæreticorum credentia sunt conuicti per ca. filii. et per ca. accusatus. de Hæresi, lib. 6. et per notata per Archidiaconum, super cap. quicunque Hæreticos, et verbo credentes, eo. lib. 6. cum non sit dubium, eos talia facere in credentiam hæreticæ pravitatis. Super Hæresim vero Maleficarum a simili qui perpetrant ea quæ ad ritum Maleficarum pertinent, et talia cum sint varia, videlicet aliquando per verba solum contumeliosa, dicendo : Tu senties in brevi tibi euenient, vel similia in effectu, et per tactum, solum tangendo hominem, aut bestiam manibus, aut per visum tantum se manifestando nocturno vel diuturno tempore certis dormientibus, in cubilibus, et hoc ubi homines aut jumenta nituntur maleficiare, licet circa grandines varios alios obseruant modos, se aliis offerendo cæremoniis, circa flumen aliquod se agitando diversimode, ut in præcedentibus circa modos maleficia inferendi patuit, tales utique violentia suspitione super Hæresim Maleficarum ubi reperiuntur, et fama laborat, sunt conuicti, præsertim ubi effectus est subsecutus in maleficio, sive statim, sive per successum temporis, quia tunc euidens factum concurrit, sive indicium facti, ubi instrumenta maleficii in aliquo loco reposita reperirentur, licet successus temporis non ita aggrauaret ad euidentiam facti, manet tamen suspecta vehememter, et a fortiori amplius circa simplicem hæresim. Et si quæritur, nunquid 227Diabolus absque visu, aut tactu mulierum maleficiare posset homines seu iumemta ? Respondetur utique, si Deus permittit, sed quia major Dei permissio, ubi Creatura Deo dicata per fidei abnegationem, et aliis horremdis sceleribus concurrit, ideo et Diabolus amplius talem modum maleficiandi creaturas affectat, imo et dici potest, quod Diabolus etiamsi absque Malefica posset, adhuc summe per maleficam talia exercere affectat, variis respectibus, ut in præcedentib. patuit : Epilogando ad nostrum propositum super modos et præsumptionibus judicandi, Dicemdum, quod super præfatam distinctionem, suspecti de Hæresi Maleficarum sunt in triplici genere, cum quidam leviter, quidam vehementer, et quidam violenter. Leuiter sunt suspecti, qui talia modica vel levia peragunt, quod ex eis oritur modica, vel levis suspitio contra eos de tali Hæresi, et licet ut dictum est, ubi quis sic invenitur suspectus, non sit Hæreticus habendus, tamen debet sibi indici canonica purgatio, vel injungi tanquam pro levi adjuratio. Et quidem, quod purgatio possit sibi indici, habetur cap. excommunicamus. 1. in prin. extra de Hæresi, ubi dicitur. Qui autem inuenti fuerint sola suspitione notabiles, suspitione probabili, hoc est, levi, et quæ leviter apparet, dicit Hostiemsis, Sequitur nisi juxta considerationes suspitionis, qualitatemque personæ, propriam innocentiam congrua purgatione monstrauerint, anathematis gladio feriamtur, et vsque ad satisfactionem condignam ab omnibus euitentur, ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velut Hæretici condemnentur. Hæc ibi. Et nota, quod indicta sibi purgatione Canonica, sive consentias sive non deficiat, sive non est, per omnia judicandum, sicut de diffamato de Hæresi, cui est purgatio Canonica indicenda. Sed et hoc quod abjuratio possit tali judici tanquam leviter suspecto de Hæresi, patet per ca. accusatus, in prin. ubi dicitur : Accusatus de Hæresi vel suspectus, contra quem de hoc crimine magis et vehemens suspitio orta erat, si Hæresim in judicio abjuravit, et postea committit, in ipsa censeri debet quadam juris fictione relapsus, licet ante abjurationem suam, Hæresis crimen probatum non fuerit contra ipsum. Si autem modica et levis fuit suspitio illa, quanquam ex hoc sit graviter puniendus, tamen non debet in Hæresim relapsorum pœna puniri. Hæc ibi. Quidam autem cum sint suspecti vehementer, ut sunt illi qui talia vehementia et fortia peragunt, quod ex eis oritur vehemens et magna suspitio, et tales licet etiam non sint Hæretici, nec ut Hæretici condemnandi, eo quod expresse habetur extra de præsumptione. c. literis. §. quo circa. Nullus pro suspitione vehementi est de tanto crimine condemnandus, nam ibi ita dicitur : Quocirca mandamus, quatenus cum propter solam suspitionem quamuis vehementem, nolumus illum de tam gravi crimine condemnari, tamem de tali sic vehementer suspecto, debet sibi mandari, quod abjuret generaliter omnem Hæresim, et specialiter inquam incidit tamquam vehementer suspectus per allegatum ca. accusatus. in principio, ut est dictum, et per ca. inter solicitudines. extra, de pur. c. et per. c. litera. extra, de præsumptione. Quod si postmodum relabatur, vel in pristinam vel in aliam, vel in eos quos scit Maleficos, aut Hæreticos associet, visitet, vel deducat, vel consulat, munera donando, vel mittat, seu fauorem eis impendat, relapsorum pœnam non evadet, per allegatum ca. accusatus. Vbi dicitur sic : Eum vero, qui in Una Hæresis specie vel facta commisit, aut in Uno articulo fidei seu sacramento Ecclesiæ erravit, et postmodum Hæresim simpliciter vel generaliter abjuravit. Si ex tunc in aliam speciem Hæresis, sive sectam, ac alio articulo seu sacramento committat, volumus ut relapsum in Hæresim judicari. Ille ergo de cujus lapsu in Hæresim ante abjurationem constiterit, vel nunc constat, si post illam abjurationem receptat Hæreticos, deducat, visitet, sive associet, ac dona vel munera eis donet, vel mittat, 228vel mittat seu fauorem eis impemdat, et infra, merito debet judicari relapsus, cum illum ex approbato a se prius errore non sit dubium illud fecisse. Hæc ibi. Ex quibus verbis apparet, quod in tribus casibus in genere suspectus de Hæresi vehememter postquam abjuravit, pœna plectitur relapsorum. Primus est, quando relabitur in eandem et pristinam Hæresim, de qua suspectus fuerat vehementer. Secundus, quando Hæresim simpliciter vel generaliter abjuravit, et relabitur tamen in aliam Hæresim, esto quod de ea antea nunquam suspectus habitus fuerit, nec delatus. Tertius, quando Hæreticos receptat, et eos deducit, et fauorem impendit, et hic casus complectitur multos casus, et habet multos sinus, ut patet in allegato §. cum vero. in c. accusatus. frequentius repetito. Sed quæritur, quid agendum, si talis vehementer suspectus ad mandatum sui judicis non consenserit continue abjurare, an trademdus sit seculari arbitrio potestatis animaduersione debita puniendus, per c. ad abolendam. §. in præsenti vero Respondetur nequaquam, quia c. illud et §. ejus expresse loquitur non de suspectis, sed de manifeste deprehensis in Hæresi, etc. et rigorosus contra deprehensos manifeste, quam contra suspectos tantummodo est agendum. Et si quæritur, qualiter ergo sit procedendum contra talem ? Respondetur, quod procedat contra eum per c. excom. 1. et per §. qui vero sola suspitione, etc. superius inserto, et excommunicabitur, in qua excommunicatione si per annum steterit, est ut Hæreticus condemnandus per alle. c. Quidam autem suspecti sunt violenter, et sunt illi, qui talia violentia peragunt, quod ex illis oritur violenta suspitio contra eos, talis est Hæreticus habendus, et sicut de deprehenso in Hæresi est de eo per omnia judicandum, per ca. excommunicamus. 1. extra de Hæresi. §. qui vero. et per ca. cum contumacia. et per c. ut officium. libr. 6. Nam vel fatentur crimen, vel non, si sic, et volunt redire, et Hæresim abjurare, et ad pœnitentiam recipiendi sunt, per c. ad abolendam. et per c. excommun. 2. §. Si quod non consenserit abjurare, trademdi sunt curiæ seculari, animaduersione debita puniendi, per c. ab abolendam. §. 1. allegatum. Si autem non fatetur crimen postquam est conuictus, non consensit abjurare, est ut Hæreticus impœnitens condemnandus, per c. ad abolendam. Violenta enim suspitio ad condemnandum sufficit, et probationem in contrarium non admittit, ut habetur extra de præsump. c. literis. et c. afferre. Et cum hæc discussio locum habet in simplici Hæresi, absque euidentia aut indicium facti, sicut etiam in sexto modo sententiandi patebit, ubi quis ut Hæreticus condemnatur, etiamsi non sit Hæreticus in re, quanto magis circa Hæresim Maleficarum, ubi semper concurrit aut euidens factum in pueris, hominibus, aut jumentis maleficiatis, aut indicium facti, puta per instrumenta reperta. Et licet in simplici Hæresi pœnitentes et abjurantes, ad pœnitentiam et ad perpetuos carceres recipiantur, ut tactum est. In hac tamen Hæresi licet Ecclesiasticus judex recipiat ut sic ad pœnitentiam, civilis tamen propter forte facta circa damna temporalia, ultimo supplicio punire potest, nec Ecclesiasticus impediat, tamen relinquere potest.

Quæstio vicesima, super primum modum sententiandi.

Quia ergo delata persona :

vel reperitur immunis et absoluenda totaliter,

vel reperitur solum diffamata de Hæresi generaliter,

vel reperitur ultra infamiam quæstionibus et tormentis exponenda aliqualiter,

vel reperitur suspecta de Hæresi leviter,

vel reperitur suspecta de Hæresi violenter,

vel reperitur diffamata de Hæresi, et suspecta insimul et communiter,

vel reperitur confessa Hæresim, et pœnitens, et non relapsa veraciter,

vel reperitur confessa Hæresim, et pœnitens, sed relapsa probabiliter,

229vel reperitur confessa Hæresim, et impœnitens, sed non relapsa realiter,

vel reperitur confessa Hæresim et impœnitens, atque relapsa certitudinaliter,

vel reperitur non confessa, sed conuicta de Hæresi legitimis testibus, et alias judicialiter,

vel reperitur conuicta de Hæresi, sed fugitiua, vel absens contumaciter,

vel reperitur maleficia non inferendo, sed tollendo per remedia illicita et incongruenter,

vel reperitur ut Maleficus sagittarius, et armorum incantator, interimendo letaliter,

vel reperitur, ut Malefica obstetrix, infantes Dæmonibus execrando hostiliter,

vel reperitur remedio appellationis se tuendo friuole et fradulenter.

Et siquidem reperitur immunis, totaliter erit per sequentem modum sententiandi finaliter. Vbi notandum, quod persona delata tunc reperitur immunis totaliter, quamdo processus meritis diligenter cum bono consilio peritorum discussis non conuincitur, nec confessione propria, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, quia videlicet discrepant in principali, nec étiam alias illa persona fuit suspecta aut diffamata publice de antedicto crimine, quia secus si de aliquo alio crimine esset diffamata, nec etiam sunt indicia facti contra talem personam. Circa talem talis practica servatur, quia absoluenda est per Episcopum aut judicem, per sequentia tenoris sequentis.

Nos N. miseratione divina Episcopus talis civitatis, aut judex talis, etc. Attendentes quod tu talis, de tali loco, et talis diocesis, fuisti nobis delatus, vel delata, de tali hæretica pravitate, scilicet Maleficarum. Attendentes etiam, illa esse talia quod non volebamus nec debuimus conniuentibus oculis pertransire, descendimus ad inquirendum, si prædicta fulcirentur aliqua Veritate, testes recipiendo, te examinando, et alia faciendo, quæ decebant secundum Canonicas sanctiones : Quapropter visis, et diligenter examinatis omnibus actis, et actitatis in hac causa, habitoque consilio peritorum in Iure, ac etiam in Theologica facultate, illoque sæpius repetito, sedentes pro tribunali, more judicis judicantis, ac habentes præ oculis solum Deum, et negocii veritatem, sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem, ad nostram diffinitiuam sententiam procedimus in hunc modum, Christi nomine invocato, quia per ea quæ vidimus et audiuimus, et producta et oblata, acta et actitata sunt, coram nobis in præsenti causa, non invenimus aliquid contra te legitime probatum fore de iisdem quibus delatus fueras coram nobis pronunciamus, declaramus, et sententialiter diffinimus, contra te non esse actum legitime coram nobis, propter quod possis et debeas ut Hæreticus aut Maleficus judicari, nec suspectus haberi aliqualiter de hæretica pravitate, quare a præsenti instantia, inquisitione, et judicio, totaliter te relaxamus. Lata fuit hæc sententia, et cætera. Caueatur, ut non ponatur in sententia quacunque, ut delatus sit insons, vel immunis, sed quod non fuit probatum legitime contra eum, quia si postmodum temporis processu iterum deferatur, et legitime probatur, potest, non obstante prædicta absolutoria sententia, condemnari. Nota etiam, quod eisdem modis absoluendus est quis, quando est delatus de receptione, defensatione, seu alia fautoria hæreticæ pravitatis, ubi nihil probatur legitime contra eum. Secularis judex commissione Episcopi modo suo judicabit.

Quæstio XXI, super secundum modum sententiandi delatam, et tantummodo diffamatam.

Secundus modus sententiandi est, quando delatus vel delata, processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio peritorum, reperitur tantummodo de tali Hæresi diffamatus, in aliqua villa, civitate, vel prouincia, et hoc est, quando delatus talis non conuincitur, nec propria confessione, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, nec sunt quæcunque 230indicia alia probata contra eum, nisi præcise sola infamia, ita quod in speciali nullum probatur maleficium perpetratum, quod quidem probare potest, super vehementem aut violentam suspitionem, quando verba comminatoria super læsionem inferendam protulisset, dicendo in effectu vel in sententia. In brevi tu senties quæ tibi euenient, et post effectus aliquis fuisset subsequutus in læsione corporum, aut jumentorum. Circa istum igitur contra quem nihil probatur nisi præcise infamia, talis practica est seruanda. In tali enim casu, quia sententia non potest pro delato ferri absoluendo eundem, sicut in primo modo tactum est, sed contra indicendo sibi canonicam purgationem, ideo Episcopus, seu ejus Officialis aut judex, advertant primo, quod in causa Hæresis non refert, si aliquis sit tantummodo apud bonos et graues personas diffamatus, imo attenditur hîc, quod etiam apud quoscunque viles, et simplices sit diffamatus. Et ratio est, quia a quibus quis potest accusari in crimine Hæresis, apud illos etiam potest quis infamari, sed quilibet Hæreticus potest a quibuscunque personis accusari, tum tantummodo inimici capitales, ut supra patuit excipiuntur, ergo apud illos potest infamari.

Feret ergo Episcopus seu judex super canonicam purgationem sententiam per hunc modum, vel consimilem.

NOs N. miseratione divina Episcopus talis civitatis, aut judex talis dominii. Considerantes quod meritis processus facti per nos contra te talem, talis diocesis, nobis delatum de tali Hæretica pravitate, diligenter discussis, et cætera. Non invenimus te confessum, nec etiam conuictum de prædicta labe, nec alias suspectum ad minus leviter, nisi quod te reperimus legitime et veraciter, in tali villa, aut civitate, vel diocesi, et apud bonos et malos publice diffamatum. Quapropter ad purgandum hujusmodi infamiam, et ut bonus odor in cœtu fidelium existas, tibi indicimus Canonicam purgationem, ut et Iuris assignando tibi talem diem, talis mensis, et talem horam diei. In qua compareas personaliter coram nobis, ut purges tuam infamiam tanta manu ordinis tui, qui quidem compurgatores sint homines fide Catholici ac vita probati et qui conversationem tuam ac vitam noverunt, non tam moderno tempore quam transacto. Significamtes, quod si in purgatione defeceris, te habebimus pro conuicto, prout volunt Canonicæ sanctiones. Sic aumt considerandum est, quod quando aliquis reperitur legitime de aliqua Hæresi publice diffamatus, et contra eum aliquid non probatur, nisi infamia ipsa sola indicitur sibi Canonica purgatio, hoc est, quod habeat aliquos viros, Septem, decem, viginti, vel triginta, secundum quod plus vel minus, et in locis plurimis vel paucioribus magis vel minus insignibus fuerit diffamatus, qui sunt suæ conditionis seu ordinis, ut si diffamatus religiosus, et illi sint religiosi, si clericus secularis, et illi clerici seculares, sive militis, et illi milites qui purgamt eum a crimine, de quo est diffamatus, qui cum purgatores dicuntur esse homines fide Catholici et vita probati, qui et illius conversationem et vitam non tam moderno tempore, quam antiquo noverumt, ut habetur extra de pur. ca. inter sollicitudines. Si aumt se purgare noluerit, excommunicetur, quam exconicationem si per annum sustinuerit animo indurato, ex tunc ut Hæreticus condemnatur. Juxta c. excommunicamus itaque. §. quin aumt. Si aumt se purgare decreuerit, sed in purgatione defecit, hoc est, quod purgatores tales et tantos, prout ei iniunctum fuit, qui eum purgent non inuenerit, pro conuicto habetur, et sic ut Hæreticus condemnatur, ut habetur extra de hær. excommunicamus. 1. §. adiicimus. et ver. qui non se. et de pur. ca. cum dilectus. Considerandum aumt est hîc, quod quando dicitur, quod indicatur diffamato, quatenus purget se trina vel quarta manu ordinis sui, quod ordo sumitur ibi in genere et non in specie, unde si Episcopus purgamdus est, non negatur quin cum Episcopis purgandus possint admitti Abbates, et religiosi Presbyteri, et in aliis pari forma de pur. c. Quotiens purgabit autem se diffamatus per modum qui sequitur, ut colligitur extra de pur. ca. quotiens. §. porro. et c. accepimus. Quo ad secundum.

Adueniente autem termino eidem diffamato ad se purgandum canonice assignato, comparebit personaliter purgandus, cum suis conjuratoribus coram Episcopo Inquisitore, in loco 231ubi noscitur infamatus, et ille qui diffamatus est ponems manum super librum Evangeliorum ante eum positum, dicet sic : Ego juro super ista quatuor Evangelia sancta Dei, quod talem Hæresim exprimendo eam, de qua sum diffamatus nunquam tenui, nec credidi, nec docui, nec teneo, nec credo. Negabit, scilicet illud cum juramento, de quo est diffamatus quicquid sit illud. Quo facto, omnes compurgatores ponent manum super librum prædictum Evangeliorum. Et quilibet dicet ita. Et ego juro super ista sancta Dei Evangelia, quod credo ipsum verum jurasse. Et tunc canonice est purgatus. Considerandum est etiam diffamatus de Hæresi, ibi ea purgandus, ubi noscitur diffamatus, et si fuerit in multis locis infamatus, imponatur sibi, quod in omnibus illis fidem Catholicam publice profiteatur, et detestetur Hæresim de qua noscitur infamatus, de purg. c. inter sollicitudines, nec contemnat qui canonice se de Hæresi purgavit, nam si post purgationem incidit in Hæresim jam purgatam, pro lapso habetur, et ut relapsus tradendus est curiæ seculari. Juxta c. excommunicamus. 1. §. adiicimus, et ver. vel si est post purgationem, et c. ad abolendam. §. illos quoque. secus autem si in aliam Hæresim incidit, de qua se ante non purgavit. Juxta capitulum allegatum.

Quæstio XXII, super tertium modum sententiandi diffamatam, et quæstionibus exponendam.

Tertius modus processum fidei finiendi, et terminandi est, quando delatus de Hæresi processus, meritis diligenter consideratis, cum bono consilio peritorum reperitur varius, vel habens indicia contra se ad quæstiones, ut. s. exponatur quæstionib. et tormentis, ut si quæstionatus nihil concesserit, pro immuni et innocente habeatur. Et hoc est, quando delatus non est deprehensus, nec propria confessione, nec etiam facti euidemtia, nec testium legitima productione, nec sunt indicia ad talem suspitionem, ut habeat Hæresim abjurare. Est tamen in suis confessionib. varius. Vel alias sunt indicia sufficientia ad quæstiones et tormenta. Circa istum talis practica est seruanda. In tali autem casu, quia sententia interlocutoria est contra delatum ferenda, et non pro eo. Ideo per Inquisitorem conjunctim et non diuisim est ferenda, juxta ca. multorum. In primis si talis steterit in negatiuis firmiter, et nullatenus licet inductus, per probos viros fateri voluerit Veritatem, feretur sententia, quæ videtur sapere vim diffinitiuæ sententiæ per modum tenoris sequentis.

Nos N. miseratione divina Episcopus talis civitatis, aut judex in terris ditioni talis domini subjectis. Attendentes meritis processus facti per nos contra te talem, talis loci, talis diocesis, et diligenter examinatis, quod tu es varius in tuis confessionibus, et nihilominus sunt indicia multa quæ sunt sufficientia ad te exponendum quæstionibus et tormentis. Ea propter ut Veritas ab ore tuo proprio habeatur, et ut deinceps aures judicum non offendas interloquendo, declaramus, judicamus, et sententiamus die præsenti, et hora tali, te supponendum quæstionibus et tormentis, lata fuit hæc sententia.

Si vero quæstionandus reperiatur varius et insimul sint indicia alia ad quæstiones sufficientia, ponetur utrunque in sententia, ut in prædicta positum est, si autem hæc duo non concurrant, sed Unum tantum, utpote varietates, scilicet, ne aliis indiciis vel alia indicia sine varietate ponentur in sententia, ut invenitur, sententia autem lata mox exequatur, vel exequi simuletur. Non sit tamem judex multum voluntarius ad quæstionandum aliquem, nam quæstiones et tormemta non inferuntur nisi in defectu aliarum probationum. Et ideo perquirat alias probationes, quod si non inuenerit, et tenet probabiliter, quod delatus est culpabilis, sed metu negat Veritatem bonis modis, et quandoque cautelosis interdum adhibitis, ejus amicis inducentibus ad Veritatem dicemdam, faciat suam diligentiam, ut ab ore ejus habeat Veritatem, et negocium non festinet, nam meditatio frequens, et carceris calamitas, ac replicata informatio proborum virorum disponumt ad Veritatem erudiendam. Quod si delato convenienter 232expectato, et tempore congruenter prorogato, ac delato multipliciter informato. Credant fide bona Episcopus et judex omnibus consideratis, ipsum delatum negare Veritatem, quæstionem eum moderate, sine tamen effusione sanguinis, scientes, quod quæstiones sunt fallaces et inefficaces. Nam aliqui sunt ita molles corde et vecordes, quod ad leuem torturam omnia concederent quæcunque falsa. Aliqui autem sunt ita pertinaces, quod quantumcunque vexarentur, ab eis Veritas non haberetur. Aliqui sunt, qui fuerunt alias quæstionatì, et istorum aliqui melius sustinent quæstiones, quia brachia statim trahuntur, et flectuntur : aliqui autem remanemt debiliores, et sic minus sustinent quæstiones, aliqui etiam sunt maleficiati, et in quæstionibus maleficiis utuntur, qui ante morerentur quam aliquid faterentur, efficiuntur enim quasi insensibiles. Quare in quæstionibus cum maxima prudentia est agendum, et ad conditionem quæstionandi quam plurimum attendendum. Cum aumt lata fuerit, mox ministri se disponant ad quæstionandum delatum. Et cum disponunt se Episcopus aut judex, et per se et per alios bonos viros fidei zelatores inducamt quæstionandam ad fatendum libere, emt compromittendo ad conservationem vitæ si opus sit, ut sup. tactum est. Quod si nec sic poterit ad terrorem, vel etiam ad Veritatem fatendam induci, poterit secundum diem vel tertium assignare, ad continuandum tormenta, ad continuandum, quia iterari non debent, nisi novis superuenientibus indiciis contra eum, et tunc possunt, sed continuari non prohibetur, dicetur ergo sic : Et nos N. Episcopus et N. Judex si adhæsit præfati assignamus tibi tali diem talem, ad quæstiones continuamdum, ut a tuo ore proprio Veritas eruatur, et totum ponatur in processu, et infra tempus eidem assignatum, et per se et per alios probos viros, inducent eum ad fatemdum Veritatem. Quod si fateri noluerit, die assignata poterumt quæstiones continuari, et sic quæstionetur eisdem vel aliis gravioribus tormentis, fortius, vel levius, secundum majorem culparum gravitatem, et poterunt judices multas cautelas licitas adhibere, et in verbis et in factis, ut Veritas habeatur, quas magis docet Experientia atque vsus, et negociorum varietas, quam ars alicujus, seu aliqua doctrina. Vbi autem decenter quæstionatus, et tormentis expositus, voluerit detegere Veritatem, amplius non vexetur, sed libere abire dimittatur. Si autem perstiterit in ipsa confessione, et proderit Veritatem, culpam propriam cognoscendo, et ab Ecclesia veniam postulando, tanquam deprehensus in Hæresi, propria confessione, sed pœnitens, juxta c. ad abolendam. §. præsenti, abjuret, et sententialiter ut deprehensus publice condemnetur, per modum quo condemnamtur in Hæresi deprehensi, propria confessione, ut dicetur infra in octauo modo expediendi hujusmodi deprehensos, videatur ibi. Vbi vero Veritatem proderit, et non pœnituerit, sed in Hæresi pertinaciter perstiterit, et relapsus non fuerit, condemnabitur, juxta ca. ad abolen. §. præsenti. et expectatus competenter, informatus decenter tradetur brachio seculari, ultimo supplicio feriendus, ut dicitur infra in decimo modo. Si autem relapsus fuerit, condemnabitur per modum quo dicetur infra in decimo modo processum aliquem terminandi. Videatur ibi.

Sic Hic autem est diligentius attemdendum, quod ille qui quæstionandus est, ante quæstiones interdum contra se nihil confitetur, nec aliquid probatur, propter quod possit nec debeat Hæresim abjurare, nec propter Hæresim condemnari, et de talibus agitur hîc, et dictum est statim. Interdum autem ipse delatus est in Hæresi deprehensus, vel alias sunt alia contra eum probata indicia, propter quæ debet abjurare. ut leviter vel vehementer de Hæresi suspectus, propter quæ non est quæstionandus, sed si ultra hoc negat aliqua quæ non probantur, sed sunt indicia sufficiemtia ad quæstiones, et eum pro talib. quæstionatur, sed nihil propter quæstìones confiteatur, nihilominus ista non est absoluenda, juxta primum modum, sed secundum probata contra eam procedatur, et abjurabit vel ut suspecta, vel ut deprehensa, si vir, prout processus merita exigent et requirent, si vero propter quæstiones confiteatur illa, vel eorum aliqua propter quæ quæstionatur, tunc adjurabit hæc et illa, et pro istis et illis, sententia contra eum est ferenda.

Quæstio XXIII, super quartum modum sententiandi delatam, et suspectam leviter.

Quartus modus processus fidei sententiandi et terminandi est, quando delatus de Hæresi, processus meritis 233diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur tantum suspectus de Hæresi leviter, et hoc est, quamdo delatus de Hæresi non comprehenditur, nec confessione propria, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, nec alias sunt indicia fortia, seu vehementia de illa Hæresi contra eum, sed tantummodo modica et levia, et talia esse per consilium indicata, propter quæ ut suspectus leviter de Hæresi, potest et debet, ut tales illam Hæresim, de qua delatus extitit abjurare, et talis si delabatur pœna relapsi non debet puniri, licet gravius tunc fuerit puniendus, quam si non ante abjurasset, juxta c. accu. in prin. lib. 6. Circa istum talis practica est seruamda. Talis enim si habetur respectus publice, abjurabit publice in Ecclesia, per modum qui sequitur in sententia.

Ego talis diocesis talis habitator civitatis, vel loci talis, in judicio constitutus coram vobis domino Episcopo talis civitatis, sacrosanctis Evangeliis positis coram me, et propriis manibus eis per me tactis, juro me credere corde, et profiteor ore illam sanctam fidem, Catholicam et Apostolicam, quam sacrosancta Ro. Ecclesia credit, confitetur, prædicat et observat. Item juro, me credere corde, et profiteor ore, quod Dñs Jesus Christus cum omnibus sanctis detestatur Hæresim pessimam Maleficarum, et quod œms illam assequentes, seu illi adhæremtes, æternis ignib. cruciabuntur cum Diabolo et Angelis ejus æternaliter, nisi resipiscamt, et Ecclesiæ sanctæ per pœnitentiam reconciliati fuerint, et consequenter abjuro, abnego, et reuoco illam Hæresim, de qua habetis me suspectam vos domini, Episcopus et Officialis, videlicet, quod familiaritatem cum Maleficis habui, eorum errorem ignoranter defendi, odio habui Inquisitores, et illarum persecutores, seu etiam quod eorum crimina non detexi. Item juro, quod nunquam prædictam Hæresim credidi, neque credo, nec illi adhæsi, nec adhæreo, nec unquam credam, neque hærebo, nec illam docui, nec docere intendo, quod si aliquid prædictorum fecerim in futurum, (quod Deus auertat) pœnis Iuris taliter abjuratis, prompto animo me submitto, paratus subire omnem pœnitentiam, quam pro iis quæ feci, et dixi merito me habetis suspectum, volueritis mihi injungere, illam juro pro viribus adimplere, et nullatenus contrauenire, sicut me Deus adiuuet, et hæc Evangelia sacrosancta.

Prædicta autem abjuratio fiat, in vulgari, ut ab omnibus intelligatur. Qua facta, judex si adest aut Officialis, potest sibi dicere publice in vulgari talia verba, vel similia in effectu : Fili, vel filia, tu suspitionem quam de te habebamus, ut non immerito abjurasti, et purgasti per abjurationem prælibatam, de cætero caueas tibi, quod non incidas in hanc Hæresim abjuratam. Nam tanquam suspectus leviter, et non vehementer, tamem tunc multo fortius punieris quam si non abjurasses, et amodo pro modico haberis suspecta vehementer, et ubi ut talis abjurares, et prolaberis, pœna relapsi debita punieris et absque Misericordia traderis curiæ seculari ultimo supplicio ferienda. Si autem abjurat secrete in camera Episcopi, vel camera judicis, quando scilicet non est factum publicum, modo consimili abjurabit. Quibus peractis, feretur sententia in hunc modum.

Nos miseratione divina Episcopus talis civitatis, aut judex si adest, in terris talis domini ditioni subjectis, Attendentes, quod visis et diligenter consideratis processus meritis per nos facti contra te talem delatum nobis de Hæretica pravitate, reperimus te talia et talia commisisse, dicantur illa quæ te reddunt suspectum leviter de Hæresi, et propter quæ te talem merito habentes, te fecimus ut leviter suspectum de prædicta labe, eandem Hæresim abjurare. Verum ne prædicta parte commissa remaneant impunita, et ut efficiaris cautior in futurum, de multorum et magnorum consilio, in Iure peritorum, ac etiam Religiosorum in et super his habito maturo pariter et digesto, habentes præ oculis solum Deum, ac irrefragabilem sanctæ fidei Catholicæ Veritatem, sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videamt æquitatem sedentesque pro tribunali, more judicum judicantium, te talem hinc in nostra præsentia personaliter constitutum, per modum qui sequitur condemnamus, 234sententiamus, seu potius pœnitentiam scilicet ne de cætero unquam scienter teneas, associes, verbis defendas, legas, seu habeas talem, et ne deinceps etc. Ponantur illa quæ commisit, propter quæ suspecta fuit habita de prædicta Hæretica pravitate. Lata fuit hæc sententia seu pœnitentia.

Caueatque Notarius quod in processu ponat, quod talis abjuratio est facta tanquam per suspectum habitum de Hæresi leviter, et non vehementer, alias periculum magnum esse posset.

Quæstio XXIIII, super quitum modum sententiandi suspectam vehementer.

Quintus modus processum fidei finiendi et terminamdi, est quamdo delata de Hæresi processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum reperitur suspecta de Hæresi vehementer, et hoc est, quamdo delata de Hæretica pravitate non reperitur legitime deprehensa, nec confessione propria nec facti euidentia, nec testium productione legitima, sed sunt magna et gravia probata indicia contra eam, et talia per consilium indicata, quæ illam reddunt suspectam vehementer de prædicta Hæretica pravitate. Circa istum talis practica est seruanda. Talis namque debet ut suspectus vehementer de tali Hæresi abjurare illam Hæreticam pravitatem, ita quod postmodum relabatur, pœna relapsi debita puniatur, hoc est, quod tradatur brachio seculari ultimo supplicio feriemda. juxta ca. accusatus. in prin. de hæresi. lib. 6. et abjurabit publice vel secrete, secundum quod suspectus est habitus publice vel secrete, et apud plures vel pauciores, et graues vel leues, ut dictum est statim de illo qui est suspectus leviter de Hæresi, et habet ut talem Hæresim abjurare. Modus autem disponendi ad abjurationem talis est. Adueniente namque die Dominica ad abjurationem faciendam, et ad audiendam sententiam seu pœnitentiam abjurando imponenda, Prædicator sermonem faciet generalem. Quo facto, legantur publice per Notarium vel Clericum, ea de quibus ipse adjurandus est conuictus, et alia ex quibus habitus est suspectus de Hæresi vehementer. Post dicetur sibi per judicem, vel Officialem : Ecce, quod ex his recitatis tu es nobis suspectus de tali Hæresi vehememter, quare oportet quod tu purges te, et abjures Hæresim supradictam, et tunc ponetur coram abjurando liber Evangeliorum, et ipse ponet manum super illum, et si scit legere conpetenter, tradetur sibi sequens abjuratio in scriptis, et leget coram omni populo. Si aumt nesciat legere competenter, Notarius legat ea spaciose, et abjuramdus respondebit alta et intelligibili voce per hunc modum, nam Notarius vel Clericus dicet sic : Ego talis de tali loco, et iste respondebit per eadem verba et ille in judicio constitutus et iste respondebit per eadem verba, in vulgari semper. Et sic quoque abjuratio sit finita. et abjuravit per formam tenoris sequentis.

Ego talis de tali loco, talis diocesis, in judicio personaliter constitutus coram vobis reuerendis dominis, Episcopo talis civitatis, et tali judice in terris ditioni talis domini subjectis, sacrosanctis Evangeliis positis coram me, propriis manibus per me tactis, Iuro me credere corde, et profiteor ore illam sanctam fidem Catholicam et Apostolicam, quam sacrosancta Ro. Ecclesia docet, profitetur, prædicat et tenet.

Item juro, me credere corde, et profiteor ore, quod etc. Explicetur articulus Catholicus contrarius illi Hæresi de qua vehementer est suspectus, et verbi gratia, si est Hæresi Maleficarum dicetur sic : Iuro me credere, quod non solum simplices Hæretici aut schismatici, æternis ignibus cruciabumtur, verum super œms Hæresi Maleficarum infecti. Dæmoniis fidem quam in sacro fonte baptismatis perceperunt abnegantes, et spurcitiis Diabolicis pro implendis eorum prauis desideriis insistunt, hominibus, jumentis, terræ frugibus, plurima nocumenta inferentes, et consequenter abjuro, abnego, et reuoco, illam Hæresim, seu potius infidelitatem, quæ false et mendaciter asserit, non aliquam Maleficam in terris, et quod nemo credere debeat illas posse nocumenta inferre auxilio Dæmonum, cum talis infidelitas expresse militat, ut jam cognosco, aduersus determinationem sanctæ matris Ecclesiæ, omnium Catholicorum Doctorum, imo et aduersus leges Imperiales, quæ hujusmodi comburendas decreuerunt. Item juro, quod nunquam prædictæ Hæresi 235credidi, supple pertinaciter, neque credam, nec adhæreo de præsenti, nec adhærere intendo, nec docui, nec docere intendo, nec docebo.

Item juro et promitto, quod talia et talia exprimantur, propter quæ habetis me suspectum de hujusmodi Hæresi vehementer nunquam faciam, nec operam, ut fiant dabo. Quod si aliquid de prædictis fecero in futurum (quod Deus auertat) pœnis de jure relapsis debitis, prompto animo me submitto, paratus subire omnem pœnitentiam, quare pro his quæ feci et dixi, propter quæ habetis me suspectum de dicta Hæresi vehementer decreueritis mihi injungere, et illam juro et promitto pro viribus adimplere, et nullatenus contraire, sic me Deus adiuuet, et hæc Evangelia sacrosancta.

Prædicta autem abjuratio fiat in vulgari, ut ab omnibus capiatur, nisi fieret solummodo coram personis Ecclesiasticis, qui linguam latinam intelligerent competenter. Si autem abjurauerit secrete, scilicet in palatio Episcopi, vel camera Episcopi, quando scilicet factum non est publicum, modo consimili abjurabit.

Facta autem prædicta abjuratione, judex auisabit eum ut supra, quod non incidat relabendo in pœnam relapsorum.

Si cautus Notarius, quod ponat in actis, quomodo talis abjuratio facta est per talem, ut per suspectum de Hæresi vehementer, ad hoc, ut si relaberetur qualiter puniretur, quis pœna relapsis debita. Quibus peractis, fertur sententia seu pœnitentia, in hunc modum :

Nos N. Episcopus talis civitatis, et frater si adsit N. Inquisitor Hæreticæ pravitatis, in terris talis domini ditioni subjectis, a sancta sede Apostolica specialiter delegatus, attendentes, quod tu talis, de tali loco, et talis diocesis, talia et talia commisisti, (dicantur illa,) ut ex processus meritis diligenter discussis legitime nobis constat, propter quæ merito habemus te suspectum vehememter de tali Hæretica pravitate, et ut taliter suspectum te fecimus abjurare, de magno consilio in Iure peritorum, justitia suadente, verum ut efficiaris cautior in futurum, et ne reddaris procliuior ad similia peragenda, et ne crimina permaneant impunita, ut sis cæteris delinquentibus in exemplum, de multorum et magnorum in Iure consilio peritorum, ac etiam in facultate Theologica Magistrorum, seu Doctorum, et insuper his habito maturo et digesto, habentes præ oculis solum Deum, ac sanctæ fidei Catholicæ, et Apostolicæ Veritatem, sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem, sedentesque pro tribunali, more judicum judicantium, te talem hinc in nostra præsentia personaliter constitutum, forma qua sequitur condemnamus, seu potius pœnitentiamus videlicet, ne deinceps talia vel talia facere, vel dicere, aut docere præsumas, ponantur illa quæ conuincitur commisisse, propter quæ fuit suspectus habitus de prædicta Hæresi vehementer, et nonnulla quæ si committeret, incideret leviter in relapsum, sed alia sibi imponantur, prout negocii varietas expostulat et requirit, utpote, quod nunquam scienter habet talia exercitia, vel ne eos quod sciuerit abjurasse, receptet et similia. Lata fuit hæc sententia.

Attendendum autem, quod suspecti de Hæresi, et non deprehensi, sive sint suspecti vehementer, sive leviter, non debent perpetuo incarcerari, nec perpetuo immutari, quia hæc est pœna illorum qui fuerumt Hæretici, et postea pœnituerumt, ut patet in c. exconicamus. 2. de hær. et in c. quoniam. de hæ. li. 6. sed pñt propter illa quæ conmiserunt, ex quibus habiti sunt suspecti, ad certum tempus carceri mancipari, et postmodum ut videbitur dispensari, juxta cap. ut commis. de hær. lib. 6. Nec hujusmodi suspecti sunt crucibus consignandi, nam cruces sunt insignia Hæretici pœnitentis, suspecti autem non fuerunt Hæretici habiti, quare non sunt consignandi, potest tamen eis imponi, quod stent certis diebus solennibus in valuis talium Ecclesiarum, vel circa altaria, dum missarum solennia celebrantur, habentes in manibus cereum ardentem tanti ponderis, vel quod vadant ad talem peregrinationem, et similia, prout negocii qualitas expedit et requirit.

Quæstio XXV, super sextum modum sententiandi delatam violenter suspectam.

236Sextus modus processus fidei terminandi est, quando delatus de Hæretica pravitate, processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur de Hæresi suspectus vehementer. Et hoc est, quando delatus ipse non reperitur legitime deprehensus confessione propria, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, sed sunt indicia non levia solum vel vehementia, sed fortissima et violentissima, quando ipsum delatum reddunt merito suspectum de dicta Hæresi violenter, et propter quæ talis debet ut suspectus violenter de dicta Hæresi judicari. Et ut modus iste clarius intelligatur, demus exempla tam de simplici Hæresi in fide, quam et de Hæresi Maleficarum. Nam in simplici Hæresi casus contingeret, quando delatus ipse non reperitur legitime deprehensus, confessione propria, etc. ut supra, tamen propter aliquid quod dixit vel egit, utpote in hoc causa fidei sustinuit excommunicationem per annum, vel plus, talis est jam suspectus leviter de Hæresi, quia hoc non caret scrupulo Hæreticæ pravitatis, de pœnis, c. grauem. Citatus autem responsurus de fide, ubi non comparet, sed renuit contumaciter comparere, propter quod excommunicatur, tunc sit suspectus de Hæresi vehementer, nam tunc levis suspitio transit in vehementem, et si sustinet illam excommunicationem per annum animo pertinaci, tunc fit suspectus de Hæresi violenter, nam et tunc vehemens suspitio transit in violentam, contra quam non admittitur defensio, imo ex tunc talis est ut Hæreticus condemnandus, ut patet per capitu. cum contumacia, et notatur ibidem. lib. 6. In Hæresi vero Maleficarum exemplificatur super violentam suspitionem, quando dixit et egit aliqua, quæ a Maleficis practicantur, quamdo volunt aliquem maleficiare, et quia hoc conmune est, ut verbis comminatoriis, aut factis per visum, vel tactum se habeamt manifestare, et triplici ex causa, ut peccatum a judicibus aggrauetur, et ut simplices eo facilius seducantur, et ut Deus per amplius offendatur, et major sæuiendi in homines sibi facultas relinquatur, unde violenter Malefica sit suspecta, quamdo post verba comminatoria dicendo : Faciam tibi quod in brevi senties, vel similia in sententia, et post verba effectus aliquis in ipso, vel in alio fuit subsecutus, tunc enim non leviter fit suspecta, sicut qui propter familiaritatem habitam cum Maleficis fuerunt suspecti, aut qui procare ad amorem inordinatum aliquem voluissent, vide sup. de tribus suspitionibus, levi, vehementi, et violenta. Nunc videmdum est, qualis practica sit cum talibus seruanda, nam circa violenter suspectum in simplici Hæresi hæc practica servatur. Nam licet in re fortassis non sit Hæreticus, utpote, quia non habet errorem in mente, nec de illo pertinaciam in voluntate, ut notat Archid. super c. alleg. nihilominus est ut Hæreticus condemnandus, propter prædictam suspitionem violentam, contra quam non est probatio admittenda. Condemnatur aumt Hæreticus sic, quod si noluit resilire, et Hæresim abjurare, et satisfactionem condignam exhibere, traditus brachio seculari, animaduersione debita puniendus, juxta c. ad abolendam. §. præsenti. Si autem velit et consentiat cum effectu, abjurat Hæresim, et carceri perpetuo mancipatur, juxta c. excommunicamus. 2. de hær. Pariforma ille qui sic est suspectus de Hæresi Maleficarum violenter. Circa suspectum aumt violenter super Hæresim Maleficarum, licet idem modus esset obseruandus, tamem minori modo procedendo, Advertendo, quod si stabit in negatiua, asserens prout facere solent, quod non ea intentione verba illa protulerit, sed ex vehementi et muliebri passione, unde et judici non videtur ipsam igni posse adiudicare, non obstante violemta suspitione, tunc judex ea in carceribus detenta, inquirat et proclamare faciat, si in similibus dudum notata fuisset, et si sic, utrum publice sit de tali Hæresi diffamata, ex quibus procedere ad ulteriora potest, taliter ut ante omnia quæstionibus tormentis exponatur, et si indicia apparuerint super talem Hæresim, aut super maleficium taciturnitatis, puta, quia lachrymas non effudit, imo et quasi insensibiles ad tormenta reperitur, quia videlicet cito post tormemta omnibus viribus restituitur, tunc procedat per varias cautelas supra positas, ubi de similibus agitur. Et in casu quo omnia deficerent, tunc advertatur, quod si similia dudum perpetravit, tunc omnino non est dimittenda, sed per annum ad minus squaloribus carceris mancipanda et crucianda, sæpissime emt examinanda, præcipue sacratioribus diebus. Si aumt diffamata cum hoc, licet tunc judex per ea quæ supra tacta sunt, circa simplicem Hæresim, ipsam posset igni adiudicare, præcipue propter multiplicationem testium, et quia sæpius in similib., vel in aliis maleficiis fuit notata, tamen 237quia cum pietate procedere vult, ideo judicet ei Canonicam purgationem, ut videlicet viginti, aut triginta purgatores habeat, et procedat, prout in secundo modo sententiandi tactum est, ita videlicet, indicamdo sibi, quod si in purgatione defecerit, quod tunc tamquam rea igni adiudicabitur, et secundum hoc judex procedere potest. In casu vero quo se purgaret, tunc abjurationem omnis Hæresis, cum pœna relapsorum, ac perpetua pœnitentia, per modum qui sequitur in sententia formanda faciat, et modus disponendi ad abjurationem, talis est, ut dictum est in quarto et quinto, modis præcedentibus processum fidei terminandi. Nota etiam, quod in sequentibus modis omnibus sententiandi, ubi judices per viam pietatis procedere vellent, tunc per modum jam tactum procedere possent. Sed quia seculares judices variis suis utuntur modis, juxta rigorem, et non semper juxta æquitatem procedentes, ideo ipsis infallibilis regula et modus assignari non pont, sicut judici Ecclesiastico, qui abjurationem recipere pont sub perpetua pœnitemtia, per modum qui sequitur. Ego talis, de tali loco, talis diocesis, in judicio personaliter constitutus coram vobis Venerabilibus dominis, Episcopo talis civitatis, et judicibus, sacrosanctis Evangeliis positis coram me, eisque propriis manibus per me corporaliter tactis, juro me credere corde, et profiteor ore, illam sanctam fidem Catholicam et Apostolicam, quam sacrosancta Ro. Ecclesia tenet, profitetur, credit, prædicat atque docet. Et consequenter abjuro œmm Hæresim, et abnego et reuoco œmm extollentem se aduersus sanctam Romanam et Apostolicam Ecclesiam, cujuscumque sectæ fuerit, vel erroris.

Item juro et promitto talia et talia, (exprimamtur illa,) quæ egi, seu dixi, propter quæ et ex culpa mea habetis me suspectum de dicta Hæresi violenter, deinceps nunquam facìam, vel dicam, vel quod fiant operam dabo.

Item, juro, et promitto, quod omnem pœnitentiam quam mihi injungere volueritis, pro prædictis viribus adimplebo, nec contraueniam in aliquo, sic me Deus adiuuet, et ista sacrosancta Evangelia. Quod si contra abjurata fecero in futurum, (quod Deus auertat) ex tunc pœnis de jure relapsis debitis, nunc pro tunc obligo et astringo quatenus illis ferior.

Sit cautus Notarius quod scribat in actis quod d. abjuratio est facta per Unum de Hæresi violenter suspectum, ut si probaretur post relapsus, ut tumc talis judicaretur talis, et traderetur brachio seculari.

Ego talis, de tali loco, talis diocesis, in judicio personaliter constitutus coram vobis venerabilib. dñis N. Episcopo talis civitatis, judicibus in terris tali domini, sacrosanctis Evangeliis positis coram me, eisque propriis manib. per me corporaliter tactis, juro me credere corde, et profiteor ore illam sanctam fidem Catholicam et Apostolicam, quam sacrosancta Ro. Ecclesia tenet, profitetur, credit, prædicat atque docet. Et consequenter abjuro, abnego et reuoco œmm Hæresim, extollentem se aduersus sanctam Romanam et Apostolicam Ecclesiam, cujuscunque sectæ fuerit, vel erroris.

Item juro et promitto talia et talia, (exprimamtur illa,) quæ egi, seu dixi, propter quæ et ex culpa mea habetis me suspectum de dicta Hæresi violenter, deinceps nunquam faciam, vel docebo, nec quod fiant operam dabo.

Item juro et promitto, quod omnem pœnitentiam quam mihi injungere volueritis pro prædictis, pro viribus adimplebo, nec contraueniam in aliquo, sic Deus me adiuuet, et ista sacrosancta Evangelia. Quod si contra abjurata vel jurata fecero in futurum, Diabolo instigante, quod Deus auertat, pœnis de jure relapsis debitis, nunc pro tunc me obligo et astringo, quatenus illis ferior, cum legitime constiterit me contra fecisse.

Sit cautus Notarius, quod adscribat in actis, quod dicta abjuratio est facta per talem, tanquam per habitum suspectum de Hæresi violemter, ut si probaretur, abjuratus relapsus judicaretur, et ut talis traderetur brachio seculari.

Quibus sic actis, absoluat eum a sentemtia excommunicationis, de qua est suspectus habitus violenter, quod inciderit sicut in Hæresibus supradictis, unde sicut Hæreticus cum rediit et abjurat, est a sententia excommunicationis absoluendus, quia omnibus omnis Hæreticus est excommunicatus, juxta c. excom. 1. et 2. de hære. et etiam juxta c. ad abolendam. in prin. Sic talis de quo agitur cum sit ut Hæreticus condemnandus, ut dictum est prius, postquam abjurauerit, est ab excommunicationis sententia absoluemdus, et absolutione facta, feretur sententia per modum tenoris sequentis.

Nos N. Episcopus talis civitatis, et si adest, judex in terris talis domini, attendentes, quod tu talis, de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis delatus de talibus et talibus, fidem sanctam tangentibus, exprimantur illa, et quod nos processimus ad informandum, nos super illis ut justitia suadebat. et meritis processus diligenter examinatis, et omnibus actis et actitatis in causa præsenti, invenimus te talia et talia commisisse, explicentur illa. Quapropter et non immerito de tali Hæresi, explicentur illa, te suspectum violenter habemtes, fecimus 238te, ut taliter suspectum omnem Hæresim generaliter publice abjurare, prout nobis mamdant Canonicæ sanctiones. Sane est secundum eadem Canonica instituta, omnis talis sicut Hæreticus condemnandus, et tu saniori consilio inhærendo, et ad gremium sanctæ matris Ecclesiæ redeundo, abjuraueris ut præmittitur omnem Hæreticam pravitatem, propter quod absoluimus te a sentemtia excommunicationis, qua ut obnoxus Dei Ecclesiæ astrictus merito tenebaris, Si tamen de corde vero, et fide non ficta, ac versus ad Ecclesiæ Unitatem, idcirco inter pœnitentes deinceps computaris, ad Misericordiæ sinum sacrosancta Ecclesia, te recipiens de præsenti. Verum quia indignum valde existit, offensas divinas impunitas conniuentibus oculis pertransire, et injurias hominum castigare, cum gravius sit divinam quam humanam lædere Maiestatem, et ne tua crimina incemdium existant aliis delinquendi, et ut efficiaris cautior in futurum, ac minus procliuus reddaris in posterum ad prædicta seu similia conmittenda, ut in futuro seculo levius patiaris : Nos Episcopus et judex præfatus, præhabito in et super iis sano et maturo consilio peritorum, sedentes pro tribunali more judicum judicantium, habentes præ oculis solum Deum, et sanctæ fidei irrefragabilem Veritatem, sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem, te talem, in nostra præsentia personaliter constitutum, hac die et hora, tibi in antea assignatis, sententialiter per modum qui sequitur condemnamus, seu potius pœnitentiamus. In primis, quod statim induaris super vestes œms quas defers, veste liuida, ad modum scapularis monachi, sine caputio facta ante et retro, habente cruces de panno croceo, longitudinis palmarum trium, et latitudinis duorum, quam vestem deferre habeas super omnes vestes alias, per tantum tempus, exprimatur Unius anni vel duorum, vel plus, ad minus, prout culpa exigerit delinquemtis, et nihilominus cum dicta veste et crucibus, stet in porta talis Ecclesiæ, talis et tanto tempore, scilicet, in quatuor festis principalib. virginis gloriosæ, vel talibus et talibus civitatibus, in valuis talis et talium Ecclesiarum, teque ad talem carcerem, ad perpetuum vel ad tale tempus, sententialiter condemnamus. Ponantur illa quæ videbuntur magis ad honorem fidei expedire, attenta culpæ majoritate seu minoritate, seu contumacia delinquentis, et sequitur, retinentes nobis ex certa scientia et expresse, ut nobis concedunt Canonica instituta, quatenus dictam pœnitemtiam possumus mitigare, aggrauare, mutare, tollere, in toto, et in parte, toties, quoties nobis visum fuerit faciemdum. Lata fuit hæc sententia.

Qua lecta, mox executione debite demandetur, et induatur veste prædicta, cruces hujusmodi continente.

Quæstio XXVI, super modum sententiandi debitam suspectam et diffamatam.

Septimus modus processum fidei finiendi et terminandi est, quamdo delatus de Hæretica pravitate, processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio peritorum in Iure, reperitur suspectus de Hæresi, et etiam diffamatus. Et hoc est, quando delatus ipse non reperitur legitime deprehensus, nec propria confessione, nec facti euidentia, nec etiam testium legitima productione, sed reperitur publice diffamatus, ac etiam reperiuntur indicia contra eum, quæ ipsum reddunt suspectum alias de Hæretica pravitate leviter vel vehememter, utpote, quia habuit magnam familiaritatem cum Hæreticis, qualis fuit ille de quo agitur in ca. inter sollicitudines. de purga. c. Et tali ratione infamiæ est indicenda Canonica purgatio, et ratione suspitionis debet Hæresim abjurare, juxta capit. allegatum, inter sollicitudines, circa istum talis practica est seruanda. Talis enim sic publice de Hæresi diffamatus, et ultra infamiam ea aliis indiciis, suspectus habitus de Hæretica pravitate, inprimis purgabit se publice, per modum quo in secundo modo tactum est. Qua purgatione expleta per ipsum diffamatum, mox idem diffamatus ut suspectus aliter, et ex aliis indiciis Hæresis de qua est suspectus habitus, prædictum habems librum Evangeliorum, coram positis, 239abjurabit per humc modum :

Et ego talis, de tali loco, talis diocesis coram vobis venerabilibus dominis meis N. Episcopo talis civitatis, et judice in terris talis domini, in judicio constitutus personaliter, sacrosanctis Evangeliis positis coram me, eisque propriis manibus corporaliter per me tactis juro me credere corde, ac profiteor ore, illam sanctam fidem Apostolicam, quam Romana Ecclesia credit, profitetur, prædicat, et observat. Et consequenter abjuro, detestor et abnego et reuoco omnem Hæresim extollentem se aduersus sanctam et Apostolicam Ecclesiam, cujuscunque sectæ fuerint, seu erroris, et postea ut supra tactum est. Item juro et promitto, quod talia et talia, quæ egi propter quæ et pro merito sum de tali Hæresi diffamatus, et ultra vos me habetis suspectum, exprimantur illa, numquam deinceps faciam seu dicam, neque operam dabo, quo fiant. Item juro et promitto, quod omnem pœnitentiam quam mihi injungere decreueritis, pro prædictis viribus adimplebo, nec contraueniam in aliquo, sic me Deus adiuuet, et ista Evangelia sacrosancta. Quod si contra prædicta jurata et abjurata fecero in futurum, (quod Deus auertat) a pœnis talibus de jure debitis, me nunc pro tunc libere suppono, obligo et astringo, quatenus illis plectar, cum probatum legitime extiterit, me talia commisisse.

Advertendum tamem hoc, quod si inditia sunt talia et tam fortia, quod cum infamia prædicta vel absque ea reddant prædictum diffamatum, suspectum de Hæresi vehementer, tunc abjurabit omnem Hæresim generaliter, ut habitum est, et si relabatur in quamcunque Hæresim, pœna relapsi debita punietur, ut in capi. inter sollicitudines, de purgatione Canonica. et in c. acccusatus, de Hæresi. libro 6.

Si autem indicia illa sunt ita modica et levia, quod etiam cum prædicta infamia non reddant eum suspectum de Hæresi vehementer, sed solum leviter, tunc sufficient, quod abjuret non generaliter, nec simpliciter, sed singulariter Hæresim de qua habitus est suspectus, ita quod si probatur in aliam speciem Hæresis, pœna relapsis debita non punietur, sed si in eadem ratione abjurationis, quia scilicet suspectus leviter abjuravit, pœna relapsi debita non punietur, licet durius, quam si alias non abjurasset, ut omnia hæc patemt in capi. accusatus, in principio. de Hæresi, libro sexto. Ratione autem purgationis Canonicæ est dubium, an videlicet si post purgationem Canonicam, in eandem speciem Hæresis, de qua se purgavit canonice, prolabatur pœna relapsis debita, hoc est, ultimo supplicio feriatur ? Et videtur quod sic, per ca. excommunicamus primo paragrapho adiicimus verbum, vel si post purgationem, et per Canonem, ad abolendam. §. illos quo quem. de Hæresi, in antiquis. Sit cautus Notarius, quod scribat in actis, et talis abjurauerit tanquam suspectus de Hæresi leviter vel vehementer, quia multum interest, ut alias frequenter dictum est. Quibus sic actis, fertur sententia seu pœnitentia, per formam tenoris sequentis.

Nos N. Episcopus talis civitatis, aut judex in terris ditioni talis domini subjectis, Diligentius attemdentes, quod tu talis, de tali loco, et talis diocesis, fuisti delatus nobis de tali Hæretica pravitate, exprimantur illa. Et nos volentes, ut tenebamur judicialiter informati, an tu incidisses in prædictam Hæresim condemnatam, ad inquirendum, testes examinandum, teque citandum et interrogandum, medio juramento, et ad alia facienda quæ fienda erant per nos, descendimus et processimus ut decebat : Quibus peractis, visis, et diligemter inspectis pariter et discussis processus meritis hujusmodi causæ, et omnibus et singulis productis actis, et actitatis, habitoque in et super illis Theologorum, atque in Iure peritorum plures, maturo consilio, ac digesto, reperimus te de prædicta Hæresi in tali loco, seu talibus locis, apud bonos graues publice diffamatum, propter quod ut nobis mandant Canonica instituta, indiximus tibi purgationem Canonicam, qua coram nobis hinc publice te purgasti, et ipsi compurgatores pariter te purgarunt. Inuenimus etiam te talia commisisse, exprimantur illa, propter quæ et non immerito suspectum te habuimus vehementer, vel leviter, dicatur, si est illud vel illud, et hoc de prædicta Hæretica pravitate, propter quæ fecimus te ut taliter 240suspectum, Hæresim abjurare, dicatur omnem Hæresim si abjuravit ut suspectus vehememter, vel Hæresim supradictam, si ut suspectus leviter, verum qia non possumus et debemus talia quæ peregisti nullatenus tollerare, sed cogimur ea vitare justitia suademte, ad hoc ut reddaris cautior in futurum, et ut crimina non remaneamt impunita, et ut cæteri non reddantur procliuiores ad similia conmittenda, et ut creatoris injuriæ non æquanimiter tollerentur. Qua propter talem prædictum purgatum et abjuratum, hic in nostra præsentia personaliter constitutum in hoc loco, et hora tali, tibi in antea assignatis. Nos Episcopus aut judex præfati, sedemtes pro tribunali, more judicum judicantium, sacrosanctis Euamgeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem, sententiamus seu pœnitentiamus, per modum qui sequitur, scilicet, quod tenearis, etc. Ponuntur illa, quæ videbuntur magis ad honorem fidei esse, et exterminationem Hæreticæ pravitatis, utpote, quod certis diebus Dominicis et festivis, habeat stare ad portam talis vel talis Ecclesiæ, cum cereo tantis ponderis in manu, dum missarum solemnia celebrantur, capite discooperto et pedibus nudatis, et offerre ad altare cereum antedictum, et quod habeat sextis feriis jejunare, et quod certo tempore locum illum non audeat exire, sed certis diebus hebdomadæ se habeat Episcopo vel judici præsentare, et similia quæ injungenda videbuntur, secundum culparum exigentiam et varietatem, quia non potest dari regula Una generalis. Lata fuit hæc sententia.

Qua lata exequatur, poteritque dispensari, vel mitigari, vel commutari secundum quod negocium pœnitentis, correctio, et humilitas hæc requirunt, quia potestatem habet Episcopus et judex, et hoc de jure, ut in ca. ut commisi, de hære. lib. 6.

Quæstio XXVII, super modum sententiandi hæresim confessam, sed pœnitentem.

Octavus modus processum fidei terminandi, sententiandi, finiendi, est, quamdo delatus de Hæretica pravitate meritis processus diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur confessus Hæresim, sed pœnitens, et alias non relapsus veraciter. Et hoc est, quando delatus ipse confitetur judicialiter coram Episcopo et Inquisitore medio juramento, fore verum, quod ipse tanto tempore stetit et perseuerauerìt in illa, seu alia, de qua delatus est, Hæretica gravitate, et illi credidit et adhæsit, sed postmodum ad informationem Episcopi et aliorum vult resilire, et ad premium Ecclesiæ redire et illam, et omnem aliam Hæresim abjurare et satisfacere, prout ipsi voluerumt ordinare, et non reperitur, quod nunquam aliam Hæresim aliquam abjurauerit, sed numc abjurare promptu animo est paratus. Circa istam talis practica est seruamda. Talis enim esto, quod multis annis steterit in Hæresi prædicta, ac etiam aliis quibuscumque illasque crediderit, practicauerit, multosque induxerit in errores, si tamdem cum effectu illas Hæreses consenserit abjurare, et satisfactionem congruam ad arbitrium Episcopi et judicis Ecclesiastici exhibere, non est tradendus brachio seculari ultimo supplicio feriendus, nec si est clericus degradandus, sed est ad misericordiam admittendus, juxta ca. ad abolendam. §. præsentis. extra de hære. et abjurata primitus Hæretica pravitate est in perpetuum carcerem retrudendus, juxta c. excommunicamus. 2. §. si quis ei absolutionis beneficio impartito et iniuncto eidem quod talibus injungi consueuit. Juxta ca. ut officium, prouiso tamen solerter, ne simulata fictione redeat fraudulenter, seculare etiam brachium impedire non possunt. Modus autem abjurandi est, ut supra tactum est tantummodo additur, ut coram populo festivo die in Ecclesia crimina sua ore proprio confiteatur, ita videlicet, ut dum ab Officiali interrogatur, ut quot annis perseuerasti in tali Hæresi Maleficarum ? Et ille respondebit : ita et post : tu hæc, et hæc fecisti, ut confessus es, et ille respondebit, ita, et sic consequenter, et tunc post omnia abjurabit flexis genibus. Et qui suspecti de Hæresi nullatenus habeantur. Et quia iste qui est sic deprehensus in Hæretica pravitate excommunicatus, juxta ca. excommunicamus. 1. et 2. de hære. et per abjurationem rediit ad gremium Ecclesiæ, ideo est ei absolutionis beneficium impendendum. Juxta ca. ut officium, in princ. de hær. lib. 6. quare post prædictam abjurationem est absoluendus, ut modum habent Episcopi absoluendi a majori 241excommunicatione, quia utuntur Apostolica auctoritate, et statim feratur sententia per hunc modum :

Nos N. Episcopus talis civitatis, aut judex in terris talis domini ditioni subjectis, Attendentes, quod tu talis, de tali loco, talis diocesis fuisti nobis fama publica referente, ac fidem dignorum insinuatione delatus de Hæretica pravitate. Et quia illa infectus fueras multis annis, in magnum tuæ animæ detrimentum, quæ delatio nostra præcordia acrius vulneravit, nos, quibus incumbit ex officio nobis tradito sanctam fidem Catholicam in cordibus hominum complantare, ac pravitatem Hæreticam ab eorum mentibus eneruare, volentes ut tenebamur, in et super certius informari et videri, si clamor qui ad aures nostras peruenerat, Veritate aliqua fulciretur. ut si sic Veritas se haberet, prouidemus de salubri remedio, oportuno descendimus ad inquirendum testes, examinandum teque vocandum, ac ut congruentius potuimus, in et super contra te denunciatis te interrogandum medio juramento, et ad peragendum omnia et singula, quæ per nos erant fienda justitia exigente, ac ut nobis mandant Canonicæ sanctiones. Sane, cum vellemus causæ tuæ hujusmodi congruum finem dare, et videre, clare quod compertum fuerat, an scilicet ambulares in tenebris, vel in luce, et an fores infectus Hæresis labe, necné processus meritis actitatis solenne, tam in sacra Theologia facultate, quam in Iure Canonico et Civili peritorum, coram nobis consilium ordinauimus, congregari scientes quod secundum Canonica instituta integrum est judicium, quod plurimorum sententiis confirmatur, et habito in et super omnibus et singulis actis et actitatis, in causa præsenti, sano, maturo ac digesto consilio peritorum prædictorum, visisque ac diligenter inspectis processus meritis, omnibusque et singulis in eo contentis libratis, invenimus, te propria confessione in judicio recepto per nos medio juramento, multiplici pravitate, Maleficarum deprehensum, exprimantur articuli. Verum cum misericors et miserator Dominus nonnullos prolabi permittat aliquando in Hæreses et errores, non solum ut viri Catholici literati in sacris eloquiis exercentur : Verum etiam, ut fide lapsi, humiliores deinceps fiant ac in pœnitentiæ operibus excitentur : ejusdem processus meritis diligenter discussis, reperimus, quod tu ad informationem nostram frequentem, nostroque et aliorum proborum adhærendo consilio saniori, ad gremium sanctæ matris Ecclesiæ, et ad ejusdem Unitatem salubriter euolasti, prædictos errores et Hæreses detestando, ac fidei sanctæ Catholicæ agnoscens, irrefragabilem Veritatem tuis internis visceribus infligendo, propter quod illius vestigiis inhærentes, qui neminem vult perire, te admisimus ad adiutoriam et abjuratoriam, publicam cautionem faciendo, te in præsentiarum præfatas Hæreses, et aliam omnem Hæresim publice abjurare, qua completa, absoluimus te a sententia excommunicationis majoris, qua ex lapsu in Hæresim extitisti innodatus, et te reconciliando sanctæ matri Ecclesiæ, restituimus Ecclesiasticis sacramentis, dum tamen corde vero, et fide non ficta, redieris ad Ecclesiæ Unitatem, prout te fecisse credimus et speramus. Sane cum indignum valde existat, dominorum temporalium injurias ulcisci, Deumque cœlorum creatoris omnium injurias æquanimiter tollerare, cum multo gravius sit æternam quam temporalem lædere Maiestatem, et ut ipse peccatorum miserator tui misereatur, sisque cæteris in exemplum, et ut crimina non remaneant impunita, et ut efficiaris cautior in futurum, et non reddaris procliuior, sed difficilior ad prædicta, et quæcunque alia illicita committenda. Nos Episcopus et judex, seu judices in causa, fidei antefati, sedentes pro tribunali, more ut supra, quod induatur veste liuida, etc. Item te sententialiter condemnamus ad perpetuum carcerem, ut ibi semper pane dolorio, et aqua angustiæ crucieris, retinentes nobis ex certa scientia, et expresse, quatenus possimus libere dictam sententiam mitigare, aggrauare, commutare, tollere totaliter, vel in parte, si et quando, et prout nobis, et toties, quoties videbitur faciendum, lata fuit hæc sententia, etc. Qua lecta judex assumat per puncta, et dicat sententiato, hæc vel similia in effectu : Fili, snĩa vel pœnitentia tua, stat in hoc, quod. s. portes toto tempore vitæ tuæ cruces, quod stes in scala cum eis, in porta talium 242Ecclesiarum, et quod sis in carcere perpetuo ad panem et aquam, sed fili ne sit tibi graue, quia certifico te, quod si patienter tolleres, Misericordiam apud nos invenies, non dubites, nec despere, sed firmiter speres, quibus dictis sententia executioni debitæ demandetur, et statim vestis prædicta sibi induatur, et in gradu scalæ in alto ponatur, ut ab egredientibus eminenter videatur, circumdantibus eum ministris curiæ secularis. Hora autem prandii ducatur a ministris ad carcerem, et post fiant alia, prout ponuntur in sententia. Dum autem ipse inducitur, et ad portam Ecclesiæ deducitur, judex Ecclesiasticus non se amplius intromittat, si curia secularis contentatur, bene quidem, si non, agat ad libitum.

Quæstio XXVIII, super modum sententiandi hæresim confessam, sed relapsam, licet pœnitentem.

Nonus modus processum fidei terminandi, et sententiandi est, quando delatus pro Hæretica pravitate, processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio reperitur confessus Hæresim et pœnitens, sed relapsus realiter, et hoc est, quando delatus ipse confitetur judicialiter coram Episcopo, aut judicibus, alias se omnem Hæresim abjurasse, et ita legitime reperitur, et quod post cecidit de tali Hæresi seu errore, vel quod specialiter Hæresim abjuravit, scilicet Maleficarum, et post rediit in eandem, sed post adhærens consilio saniori pœnitet, credit catholice, et reuertitur ad Ecclesiæ Unitatem, tali enim non sunt si humiliter petat, deneganda Pœnitentiæ et Eucharistiæ sacramenta, sed quantumcunque pœniteat, nihilominus ut relapsus est tradendus brachio seculari, ultimo supplicio feriendus. Hoc autem intelligitur sic, ubi etiam reperitur, quod abjurauerit tanquam deprehensus in Hæresim, seu tanquam suspectus de Hæresi vehementer, non aumt leviter tantum. Circa istum aumt talis practica est seruanda, nam conclusio in consilio peritorum maturo pariter et digesto, et si oportuerit replicato, quod prædictus delatus de jure est relapsus. Episcopus aut judex mittent ad dictum relapsum delatum in carcere inclusum, duos vel tres probos viros, et præsertim Religiosos seu Clericos, fidei zelatores, eidem relapso non suspectos nec ingratos, sed familiares et gratos, et isti intrabunt ad eum captata hora competenter, et loquentur sibi de contemptu mundi, et miseriis vitæ præsentis, et gaudiis ac gloria Paradisi, et demum his præmissis, indicabunt sibi ex parte Episcopi seu judicis, quod non potest evadere mortem temporalem, et ideo quod curet de salute animæ suæ, ac disponat de peccatorum suorum confessione, et sacramenti Eucharistiæ perceptione, et isti frequentabunt eum, inducentes illum ad pœnitentiam, ac etiam ad patientiam, confirmantes eum pro viribus in Catholica Veritate, taliter ut ipsum diligenter faciant confiteri, ac conferre eidem petenti humiliter Eucharistiæ sacramentum, nam hujusmodi sacramenta non sunt talibus deneganda, juxta c. super eo. de Hær. lib. 6. quibus sacramentis receptis, eo quod bene dispositio ad salutem judicio prædictorum, post duos vel tres dies. In quibus per prædictos in fide Catholica confirmetur, et ad pœnitentiam inducatur, Episcopus seu judex loco ejus mandabunt Baliuo loci, seu potestati curiæ secularis, quatenus tali die et hora, scilicet non festiva, sit cum sua familia in tali platea seu loco, extra Ecclesiam tñ, ad recipiendum de foro suo quendam relapsum, quem ipsi Episcopus et judex trademt ei. Et nihilominus, quod die præfixa de mane seu præcedente faciat publice præconizari per civitatem seu locum, in locis illis seu vicis, in quibus præconizationes aliæ communiter solemt fieri. Quod tali die et hora, in tali loco, prædicator pro fide sermonem faciet, et Episcopus et alii judices condemnabunt quendam relapsum in Hæreticam pravitatem, tradendo eum brachio seculari.

Considerandum aumt hinc est, quod iste qui sic relapsus est, si fuerit in sacris ordinibus constitutus, vel alias sacerdos, vel cujuscunque ordinis seu religionis obumbratione fuscatus, prius antequam tradatur, est totius Ecclesiastici ordinis prærogatiua nudandus, et sic omni officio Ecclesiastico expoliatus, relinquatur secularis arbitrio potestatis, animaduersione debita puniendus, ut in c. ad abolendam. §. præsenti. de hær. Quando igitur talis est a suis ordinibus degradandus, 243et seculari curiæ derelinquemdus, Episcopus convocet Prælatos, et viros religiosos suæ diocesis, quia licet non olim, nunc tamen solus Episcopus cum Prælatis, et aliis viris religiosis et peritis suæ diocesis, potest in sacris ordinibus constitutum degradare, cum est relinquemdus brachio seculari, vel perpetuo immutandus pro Hæretica pravitate, juxta c. quoniam. de hæ. lib. 6. Adueniente aumt die præfixa degradando relapso, ac tradendo si fuerit in sacris ordinibus constitutus, in brachio seculari, aut relinquendo si fuerit laicus, ad audiendam diffinitiuam snĩam, in aliqua platea seu loco extra Ecclesiam, populo congregato, et facto sermone per Inquisitorem, ac ipsi relapso inibi in alto loco constituto, et præsenti curia seculari, si degradamdus ipse relapsus fuerit Episcopus in Pontificalibus indutus, et Prælatis suæ diocesis eidem assistentibus, ipsum degradatum coram eo existentem, et indutum ac dispositum, ac si deberet in suo ordine ministrare, a suo ordine degradabit, a superiori ordine incipiemdo, et sic gradatim vsque ad infimum, et sic conferendo ordinem, verbis utitur Episcopus ad hoc per Ecclesiam ordinatis, ita degradando in qualibet depositione, et casulæ et stolæ, et sic de aliis poterit uti aliquibus verbis contrariis primis. Qua quidem degradatione facta, ubi fienda fit per modum, secundum quem de jure seu consuetudinis est fienda, Officialis mandabit Notario seu religioso, vel clerico, quatenus legat sententiam, quæ sententia sive relapsus laicus, sive clericus est, degradatur, feretur per modum tenoris sequentis :

Nos N. miseratione divina Episcopus talis civitatis, et judex in terris talis Domini ditioni subjectis. Attendentes legitime informati, quod tu talis, de tali loco, et talis diocesis, fuisti graviter coram nobis, si ita fuerit, seu contra talibus Episcopo et judicibus, delatus de tali Hæretica pravitate seu talibus, explicentur. In quibus Hæresibus ut legitime fuit compertum, fuisti a confessione propria deprehensus, ac etiam testibus conuictus, et quod tu in illis perstiteras tanto tempore, animo indurato, (dicatur prout fuit) sed post adhærens consilio saniori, illas Hæreses in tali loco publice abjurasti, in forma Ecclesiæ consueta, abnegasti et reuocasti, propter quæ prædicti Episcopus et Inquisitor, credemtes te veraciter conversum ad gremium Ecclesiæ sanctæ Dei, te ab excommunicationis sententia, qua astrictus tenebaris absoluentes, si tamen de corde vero et fide non ficta reuersus esses ad sanctæ Ecclesiæ Unitatem, iniunxerumt tibi pœnitentiam salutarem, verum post omnia supradicta, et tot annorum curriculis jam elapsis, tunc noviter iterum delatus nobis extitisti, quod iterum incideras in tales Hæreses abjuratas, explicentur, nosque licet displicenter de te talia audissemus, tamen justitia nos cogente, descendimus ad inquirendum, testes examinandum, teque vocandum et interrogandum, medio juramento, nec non ad omnia et singula facienda, quæ per nos fienda erant, secundum Canonica instituta. Sane cum vellemus præsentem causam fine debito terminare, solenne Concilium tam in Theologica facultate quam in Iure Canonico ac Civili peritorum, jussimus congregari, et habito prædictorum consilio maturo, pariter et digesto, in et super omnibus et singulis actis, actitatis, ac visis et diligenter discussis processus meritis, et omnib. æqua lance libratis, prout fieri exigebat, reperimus legitime tam per testes quam per propriam tuam confessionem judicialiter receptam, quod tu incidisti in Hæreses abjuratas, nam reperimus, quod talia et talia dixisti vel fecisti, (explicentur omnia,) propter quæ et merito de prædictorum consilio te habuimus et habemus pro relapso, juxta Canonica instituta, quod dolenter referimus, et referendo dolemus, sed quia ad informationem nostram, et proborum virorum Catholicorum, divina gratia inspirante, iterum es reuersus ad gremium Ecclesiæ, et ad ejusdem fidei Veritatem, prædictos errores et Hæreses detestando, et credendo catholice, fidemque Catholicam protestamdo, admisimus te ad recipiemdum Pœnitentiæ et Eucharistiæ petita per te humiliter Ecclesiastica sacramenta. Verum cum Ecclesia Dei in te et circa ultra non habeat quid faciat, cum ita misericorditer se habuerit erga te, ut prædiximus, et tu illa abusus, in 244abjuratas Hæreses incidendo. Qua propter nos Episcopus, et judices antefati, sedentes pro tribunali, more judicum judicamtium, sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videamt æquitatem, habentes præ oculis solum Deum, et sanctæ fidei irrefragabilem Veritatem, ac extirpationem Hæreticæ pravitatis, te talem, hoc loco, die et hora, tibi audiendam diffinitiuam sententiam in antea assignatis sententialiter judicamus, te esse veraciter relapsum in Hæreticam pravitatem, licet pœnitentem, et ut veraciter relapsum in eandem, de foro nostro Ecclesiastico te proiicimus, et relinquimus brachio seculari traditus, rogamus tamen et efficaciter dictam curiam secularem, quatenus circa te citra sanguinis effusionem, et mortis periculum suam sententiam moderetur. Et sic Episcopus et sui Assessores recedentes, curia secularis suum officium exequetur. Advertendum est, quamuis Episcopus et Inquisitor debeant esse summopere diligenter, et per se et per alios facere, ut relapsus pœniteat, et ad fidem Catholicam convertatur, tamen postquam pœnituerit, et conclusum fuerit in concilio, quod licet pœniteat, nihilominus veraciter est relapsus, ut talis trademdus est brachio seculari ipse personaliter, quod tali sententia debet plecti, eidem non indicent, quia facies judicis terret condemnamdum. Et verba sua magis inducunt plectendum ad impœnitentiam, quam ad patientiam, et ideo nec ante sententiam, nec post, eum sibi faciant præsentari, ut non moueatur animo contra eos, quod in casu tali mortis diligentius est cauendum, sed ut est dictum, mittamt ad eum aliquos viros probos, præsertim Religiosos, seu Clericos ei non ingratos, sed gratos, qui futuram sententiam atque mortem infligendam inducant, eum ad fidem confirment, ad patientiam exhortentur, et post sententiam eum associent, consolentur, cum eo exorent, et ab eo non discedant, donec spiritum reddiderit creatori. Sint igitur cauti et avisati, ne quid agant seu dicant propter quod relapsus mortem præueniatur, et ipsi efficiantur irregulares, et unde debeant meritum deportare, deferant secum pœnam pariter atque culpam. Considerandum est etiam, quod tales sententiæ tradendi aliquem curiæ seculari, non consueuerunt fieri die festiva, vel solemni, nec etiam in Ecclesia, sed extra in aliqua platea, quia sententia est quæ ducit ad mortem, et honestius est quod feratur in die feriali et extra Ecclesiam, cum dies festiva et Ecclesia Domino sint dedicata.

Quæstio XXIX, super modum sententiandi hæresim confessam, sed impœnitentem, non tamen relapsam.

Decimus modus processum fidei terminandi et sententiamdi est, quando delatus de Hæretica pravitate processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio peritorum in Iure, reperitur confessus Hæresim et impœnitens, non tamen relapsus. Sed quia rarissime invenitur talis casus, licet interdum nobis Inquisitoribus contigerit, tamem Episcopus et judices cum tali non debent festinare, sed bene custoditam et compeditam ad conversionem inducere, etiam per plures menses, proponendo, quod in corpore et anima sic impœnitens damnabitur. Quod si tandem nec prosperis nec aduersis, nec minis nec blanditiis poterit emolliri, ut resiliat ab erroribus suis, et fuerit prædicta congruo tempore expectatus, Episcopus et judices disponent se ad trademdum eum seu relinquendum brachio seculari, et mandabunt per schedulam nuncio seu baliuo, seu potestati curiæ secularis, quatenus tali die non festiva, et tali hora, sic, in tali loco, extra Ecclesiam tamen, cum sua familia, et ipsi tradent sibi quendam Hæreticum impœnitentem. Et nihilominus, quod ex parte eorum faciat publice præconizari in illis vicis, seu locis, in quibus aliæ præconizationes sunt fieri consuetæ, quod die et hora, ac loco prædictis Prædicator faciet sermonem pro fide, ac tradet Hæreticum quendam brachio seculari, et ideo quod omnes veniant et intersint, et habebunt indulgentiam consuetam. Quibus expletis, tradetur curiæ seculari per modum tenoris sequentis, sæpius tamen admonendo per prius, ut resiliat et pœniteat, quod si omnino noluerit, fertur sententia.

245Nos N. miseratione divina Episcopus talis civitatis, aut judex in terris talis domini, attemdentes quod tu talis, de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis delatus fama publica deferemte, ac fide dignorum insinuatione de Hæretica pravitate, explicentur Hæreses, et quod in illis Hæresibus et factis perstiteras multis annis, in tuæ animæ detrimentum, nosque quibus ex officio incumbebat pravitatem Hæreticam extirpare, volentes ut tenebamur, in et super iis certius informati, videre an ambulares in tenebris vel in luce, diligenter inquisiuimus de prædictis, teque citantes, et efficaciter interrogamtes, reperimus te prædicta infectum Hæretica pravitate. Sane cum præ cunctis nostræ mentis desiderabilibus incidat corde nostro fidem sanctam Catholicam in populorum præcordiis complantare, eradicata Hæretica pravitate, modos diversos, varios, et congruos, tam per nos quam per alios adhibuimus, quatenus resilires ab Hæresibus et erroribus antedictis, in quibus steteras atque stabas, prout et nunc stas contumaciter ac pertinaciter animo indurato, verum causa humani generis inimico tuis præcordiis, assistenteque in dictis erroribus voluente et inuoluente, nolueris neque velis a sæpe dictis Hæresibus resilire, plus eligens mortem animæ incurrere gehennalem, et corporis temporalem, quam antefatas Hæreses abjurare, ac ad gremium Ecclesiæ aduolare, et animam lucrifacere, in reprobum sensum datus. Quapropter cum sis ab Ecclesia sancta Dei excommunicationis vinculo innodatus, et merito a numero et grege dominico separatus, ac participatione bonorum Ecclesiæ priuatus, Ecclesia circa te non habeat ultra quid faciat, cum ad te convertendum fecerit juxta posse. Nos Episcopus et judices in causa fidei sæpe fati, sedemtes pro tribunali more judicum judicantium sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem, habentesque præ oculis solum Deum, et sanctæ fidei Veritatem ac extirpationem Hæreticæ pravitatis, hac die, hora, et loco tibi in antea assignatis, ad audiendam sententiam diffinitiuam condemnamus, ac sententialiter judicamus te esse veraciter Hæreticum impœnitentem, et ut veraciter talem tradendum et relinquendum brachio seculari, et sicut Hæreticum impœnitentem per hanc nostram sententiam de foro nostro Ecclesiastico te proiicimus, et tradimus seu relinquimus brachio seculari, ac potestati curiæ secularis, dictam curiam secularem efficaciter deprecantes, quatenus circa te citra sanguinis effusionem, et mortis periculum, suam sententiam moderetur, lata fuit hæc sententia.

Quæstio XXX, super heresim confessam et relapsam et impœnitentem.

undecimus modus processum fidei terminandi et finiendi est, quando delatus de Hæretica pravitate, processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur confessus Hæresim, ac impœnitens, et relapsus. Et hoc est, quando delatus ore proprio confitetur, judicialiter talia et talia se credere, et practicasse. Circa istum est practicandum ut supra : et feratur sententia coram Episcopo et judicibus quæ tamen sunt Hæreticalia manifeste per formam tenoris sequentis.

Nos N. miseratione divina Episcopus talis civitatis, aut judex in terris talis domini, attendentes, quod tu talis, de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis, seu talibus prædecessoribus nostris, delatus de Hæretica pravitate (explicentur) In quibus ut legitime est compertum, fuisti confessione propria judicialiter ac fide dignis testibus deprehensus, et quod in illis perstiteras tanto tempore, animo indurato, dicatur prout fuit, sed quod post sano consilio inhærendo, illas Hæreses publice abjurasti in tali loco, in forma Ecclesiæ consueta, propter quæ prædicti Episcopus et judex, credentes te veraciter resilisse ab erroribus antelatis, et ad gremium Ecclesiæ tradendo, catholice aduolasse, sibi absolutionis beneficium impartirent, absoluentes te ab excommunicationis sententia, qua astrictus in antea tenebaris, si tamen de corde vero, et fide non ficta, conversus extiteris ad sanctæ Ecclesiæ Unitatem, tibi salutarem pœnitentiam injungentes, 246ad Misericordiam receperunt, quia Ecclesia sancta Dei non claudit gremium reuertenti. Verum post omnia antedicta fuisti nobis delatus, quod displicenter accepimus, quod iterum incideris in damnatas Hæreses, per te publice in antea abjuratas, seu talia et talia commisisti contra abjurationem prælibatam, in tuæ animæ detrimentum, exemplificetur, nosque quanquam displicemtia sauciati, quod de te talia audissemus, nihilominus justitia nos cogente descendimus ad inquirendum, testes examinandum, teque vocandum et interrogandum, ut decebat, medio juramento, et ad faciendum omnia et singula quæ per nos fienda erant, secundum Canonica instituta. Sane cum vellemus præsentem causam sine debito terminare, solemne tam peritorum in Theologica facultate, qua in Iure canonico et civili, concilium fecimus congregari. Et habito cum prædictis in et super omnibus et singulis in præsenti causa productis, deductis, actis, et actitatis, consilio maturo, pariter ac digesto, ac etiam replicato, visisque ac diligemter discussis processus meritis hujus causæ, ac omnib. prout Jus et justitia suadebamt, comperimus legitime tam per testes dignos fide, quam per tuam confessionem propriam, pluries per nos receptam, te incidisse ac recidisse in Hæreses abjuratas. Nam reperimus, quod talia et talia dixisti vel egisti, explicentur omnia, propter quæ et merito de prædictorum consilio te habemus tuis exigentibus excessibus pro relapso, secundum cap. sanctiones, quod dolenter referimus, et referendo dolemus, novit ille qui nihil ignorat, cordium intima omnium intuetur, et cum totis nostris præcordiis cuperemus, prout adhuc cupimus te reducere ad sanctæ Ecclesiæ Unitatem, ac eneruare a tuis visceribus præfatam Hæreticam pravitatem, ut sic saluares animam tuam, ac mortem evaderes corporis, et animæ gehennalem, conatus nostros exercuimus, ad te salubriter convertendum, modos congruos varios adhibentes, sed tu in reprobum sensum datus, maligno spiritu ductus pariter et seductus, præelegisti torqueri diris ac perpetuis cruciatibus in infernum, et hinc temporalibus ignibus corporaliter consumari, quam adhærendo consilio saniori, ab erroribus damnabilibus ac pestiferis resilire, et ad gremium et Misericordiam sanctæ matris Ecclesiæ aduolare, quapropter cum Ecclesia Dei ultra non habeat erga te quid faciat, cum ad te convertendum totum exercuit posse suum, Nos Episcopus et judices in hac fidei causa memorati, sedentes pro tribunali, more judicum judicantium, sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem, habentesque præ oculis solum Deum, et honorem sanctæ fidei orthodoxæ, hac die, hora, et loco, ad audiemdum sententiam diffinitiuam, tibi in antea assignatis, te talem in nostra præsentia constitutum sententialiter condemnamus, et condemnamdo judicamus esse veraciter impœnitentem Hæreticum, et relapsum, et ut talem realiter tradendum seu relinquendum brachio seculari, et sicut verum Hæreticum impœnitentem, pariter et relapsum, per hanc nostram sententiam diffinitiuam de foro nostro Ecclesiastico te proiicimus, et tradimus seu relinquimus brachio seculari, ac potestati curiæ secularis, deprecantes efficaciter secularem curiam antelatam, quatenus citra sanguinis effusionem et mortis periculum, erga te suam sententiam moderetur. Lata fuit hæc sententia.

Quæstio XXXI, super convictum et deprehensum, omnia tamen negantem.

Duodecimus modus processum fidei terminandi et finiendi est, quando delatus de Hæretica pravitate, processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum reperitur in Hæresi deprehensus facti euidentia vel testium productione legitima, non tamen confessione propria, et hoc est, quando ipse delatus conuincitur legitime de aliqua Hæretica pravitate, vel facti euidentia, utpote quia Hæresim publice practicavit, vel per testes legitimos, contra quos excipere delatus legitime non potuit, tamen ipse sit conuictus et deprehensus persistit firmiter in negatiua, et confitetur constanter, juxta notata per Hostiemsem in sum. titu. de hære. §. qualiter. quis in Hæresi deprehendatur, patuit supra q. 34. circa istum talis practica est seruanda. Talis duro carcere est tenendus, in compedibus et cathena, frequenter ab Officialibus 247coniunctim et diuisim, et per se ac per alios, et efficaciter admonendus, quod eis detegat Veritatem, indicendo ei quod si faciat et confiteatur errorem suum, quod ad Misericordiam admittatur, abjurando primitus illam Hæreticam pravitatem. Si autem noluerit, sed steterit in negatiua, quod ad finem relinquetur brachio seculari, et mortem non poterit evadere temporalem. Quod si diutius infamatus et expectatus steterit in negatiua, Episcopus et Officialis modo conjunctim, modo diuisim, nunc per se, nunc per alios probos viros, trahant ad se modo Unum testem, modo alium, informando eum ut attendat quid deposuit, et si dixit verum vel non, quia non seipsum damnet æternaliter, et alium temporaliter, et quod si vereatur, saltem eis secrete dicere, ne ille delatus moriatur iniuste, et verba talia studeamt ei dicere, ut clare videant si deposuerunt Veritatem necné. Quod si testes sicut informati steterint in affirmatiua, et delatus in negatiua, nec ad hoc statim velint prædictus Episcopus et Officialis, negotium per sententiam determinare, et tradendo taliter deprehensum brachio seculari, sed diutius eum teneant, nunc inducendo deprehensum ad affirmatiuam, nunc testes diuisim, tamen ad excutiendum bene conscientiam suam, et singulariter attendant Episcopus et Officialis ad illum testem, quem viderint melius depositum ad bonum, et qui videtur melioris conscientiæ, et circa illum instent diutius, si res ita se habuit ut deposuit, necné ejus conscientiam onerando, et si viderint testem aliquem vacillare, vel alias habeant indicia contra eum, propter quæ suspectus, quod falsitatem dixerit, merito habeatur, de bono consilio peritorum attestent eum, et procedant ut justitia suadebit. Compertum namque est frequenter et frequentius, quod sic deprehensus testibus fide dignis, postquam in negatiua diu perstitit, ad correductus, præsertim veraciter informatus quod non tradetur brachio seculari, sed ad Misericordiam admittitur, suam detegit pravitatem, et Veritatem quam jam diutius negavit, tunc libere confitetur. Et frequenter repertum est, quod testes Malitia agitati ac Inimicitia superati, se ad inuicem colligarunt ad imponendum insonti Hæreticam pravitatem. Postquam ad informationem frequentem Episcopi et Officiales, remorsu conscientiæ fatigati, ac divinitus inspirati reuocant, quam dixerunt et fatentur malitiose se illi imposuisse tantam labem, propter quod talis et taliter deprehensus, non est per snĩam festiandus, sed diutius, quia per Unum añum et plures expectandum, antequam sic tradatur curiæ seculari. Quo expectato tempore competenti, et adhibita diligentia condecenti, si sic delatus legitime deprehensus, recognouerit culpam suam, ac confessus fuerit judicialiter, se fuisse illaqueatum tempore præfato Hæretica pravitate, ac illam, ac omnem Hæresim consenserit abjurare, et satisfacere ad arbitrium Episcopi et Inquisitoris, congruum exhibere tanquam in Hæresi deprehensus, et propria confessione, et testium legitima productione, ut Hæreticus pœnitens abjuret omnem Hæresim publice, per formam de qua agitur octauo modo supr. posito processum fidei terminandi, ubi de talibus agitur. Si vero sic confessus quod incidit sic in Hæresim, sed stat in illo animo pertinaci, ut impœnitens relinquetur brachio seculari, et agatur circa illum per modum quo supra agitur in decimo modo processum fidei terminandi, ubi de talibus agitur. Si autem ipse deprehensus steterit constanter in negatiua, sed ipsi testes resilierint a sua affirmatiua, suum testimonium reuocando, ac culpam suam recognoscendo, quia insonti tantam labem imposuerunt, rancore et odio agitati, prece seu precio deducti, ipso delato ut immune a judicio relaxato, punientur ipsi ut falsi testes, accusantes seu deferentes, ut notat Paulus super c. multorum. et verb. illos. in princ. de hære. in Cle. et feretur sententia seu pœnitentia contra eos ad arbitrium Episcopi et judicum, omnino tamen ad perpetuos carceres tales falsos testes condemnando, et in pane et in aqua ad dies vitæ pœnitentiando, ponendo etiam post ad scalas ante portas Ecclesiæ tales, etc. habent tamen potestatem Episcopi mitigare, aut etiam aggrauare post annum, et tempora, per formam tenoris sequentis.

Si autem taliter deprehensus per annum vel plus, vel alio majori congruo tempore expectatus, perstiterit in negatiua continue, et testes legitimi in affirmatiua, disponant se Episcopus et judices ad relinquemdum 248eundem brachio seculari, mittendo eidem aliquos probos viros, fidei zelatores, et præsertim Religiosos, eidem non ingratos, sed familiares et gratos, qui sibi indicent, quod mortem non potest evadere temporalem, dum sic stat in negatiua, sed traderetur tali die ut Hæreticus impœnitems potestati curiæ secularis. Et nihilominus Episcopus et Officialis mittat Baliuo seu potestati curiæ secularis, quatenus tali die et hora, et in tali loco, extra Ecclesiam tamen, veniat cum familia sua ad recipiendum quendam Hæreticum impœnitentem, quem tradent ei. Et emt, quod faciet publice præconizari in locis illis, in quibus præconizationes aliæ fieri consueuerunt, quod œms sint tali die et hora in tali loco, ad audiendum sermonem quem prædicator faciet de fide, et tradent Episcopus et Officialis quendam Hæreticum pertinacem brachio seculari. Adueniente aumt die prædicta ad ferendum sententiam assignatam, erunt Episcopus et Officialis in loco prædicto ipso trademdo, ibidem existente alto clero et populo congregato, ut eminenter ab omnibus videatur, ac præsente potestate curiæ secularis, stando ipso tradendo. Quibus lectis, feretur sententia per hunc modum :

Nos N. miseratione divina Episcopus talis civitatis, aut judex in terris talis domini. Attendentes quod tu talis, de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis delatus de tali Hæretica pravitate. Exprimamtur. Et vellemus certiorari, an ea quæ de te et contra te nobis dicta fuerant, Veritate aliqua fulcirentur, et an tu ambulares in tenebris aut in luce, descendimus ad nos informandum, testes diligentius examinandum, teque vocandum ac interrogandum sæpius medio juramento, defensionesque exhibendum, ac ad omnia et singula faciendum quæ per nos fienda erant, secundum Canonicas sanctiones. Verum, cum vellemus præsens tuum negotium fine debito terminare, solenne consilium tam in Theologica facultate, quam in Iure Canonico et Civili, coram nobis fecimus congregari, et visis ac diligenter discussis processus meritis, et omnibus et singulis in præsenti causa productis, deductis, actis et actitatis, prædictorum consilio digesto pariter et maturo, reperimus contra te legitime probatum, quod fuisti tanto tempore infectus Hæretica pravitate, et jam reperimus, quod fecisti, dixisti talia et talia, exprimamtur, ex quibus apparet manifeste, quod es legitime deprehensus in prædicta Hæretica pravitate. Sane cum cuperemus prout adhuc cupimus, te Veritatem fatendo resilire ab Hæresi antedicta, et reduci ad gremium Ecclesiæ sanctæ, ac ad sanctæ fidei Unitatem, ut sic saluares animam tuam, et tam animæ quam corporis mortem evaderes gehennalem, tam per nos quam per alios nostram diligentiam, exercemtes, ac per te longa tempora expectantes, tu in reprobum sensum datus, contempsisti acquiescere nostro consilio saniori, imo perstitisti et persistis in negatiua pertinaci ac contumaci animo indurato, quod dolentes referimus, et referendo plangimus ac dolemus. Verum cum Ecclesia Dei tanto tempore expectauerit, quatenus resilires, recognoscendo propriam tuam culpam, et nolueris neque velis, et non habeat ultra quid gratis faciat ac mercedis. Quapropter ut sis cæteris in exemplum, et alii ab hujusmodi Hæresibus arceantur, et tanta facinora non remaneant impunita. Nos Episcopus et judices in causa fidei memorati, sedentes pro tribunali, more judicum judicantium, sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem, habentes præ oculis solum Deum, et sanctæ fidei gloriam et honorem, te talem in nostra præsentia constitutum, hac die, et hora, et loco, ad audiendam diffinitiuam sententiam assignatis diffinimus, declaramus et sententiamus, te esse Hæreticum impœnitentem, tradendum seu relinquendum ut talem brachio seculari, ac per nostram sententiam ut vere Hæreticum pertinacem, impœnitentem, a foro Ecclesiastico te proiicimus, et tradimus seu relinquimus brachio seculari, ac potestati curiæ secularis, eandem curiam secularem efficaciter deprecantes, quatenus circa et citra sanguinis effusionem et mortis periculum, suam sentemtiam moderetur. Lata est hæc sententia [, etc.]

Poterunt autem Episcopus et judices disponere, quod aliquos probos viros, fidei zelatores, ipsi relictos curiæ 249seculari non ingratos, sed familiares et gratos, associent dicto relicto, dum curia secularis in eum suum officium exequetur, qui eum consolentur, et adhuc inducant, quod fatendo Veritatem, et recognoscendo culpam suam resiliat ab erroribus suis. Quod si forsan post sententiam, et jam relictus ad locum ubi est comburendus deductus, dixerit se velle fateri Veritatem, et recognoscere culpam suam, et ita fecerit, ac paratus fuerit hujusmodi Hæresim, et omnem aliam abjurare, licet præsumatur, quod hoc faciat plus metu mortis quam amore Veritatis, crederem quod ex Misericordia possit recipi ut Hæreticus pœnitens, et perpetuo immutari, juxta glos. super capit. abolendam. §. præsenti. et ver. audientia. et capitu. excommunicamus. secundo. de hære. quamuis de rigore Iuris nec tali conversioni est magna fides a judicibus adhibenda, imo et propter damna temporalia illata ipsum semper punire possunt.

Quæstio XXXII, super convictum, sed fugitiuum, vel se contumaciter absentantem.

Tredecimus et ultimus modus processum fidei terminandi et sententiandi est, quando delatus de Hæretica pravitate, processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur conuictus de Hæretica pravitate, est tamen fugitiuus seu absens contumaciter, sed congruo tempore expectatus, et hoc est in tribus casibus. Primus est, quando delatus est deprehensus in Hæresi, vel in confessione propria, vel facti euidentia, vel testium productione legitima, sed fugerit, vel se absentauerit, et citatus legitime noluerit comparere. Secundus casus est, quando aliquis est delatus et receptus aliquali informatione contra eum, habetur aliqualiter seu leviter suspectus, et sic citetur responsurus de fide, et quia renuit contumaciter comparere excommunicatur, et excommunicatus sustinet illam excommunicationem animo pertinaci, et semper contumaciter se absentat. Tertius casus est, quando aliquis impediuit directe sententiam seu processum fidei Episcopi vel judicum, vel qui ad hoc dederit auxilium, consilium vel fauorem, talis est excommunicationis mucrone percussus, quam si sustinuerit per annum animo indurato ex tunc est ut Hæreticus condemnandus, per ca. ut inquisitionis. §. prohibemus. de hære. lib. 6. et contumaciter se absentavit. In primo casu ille talis est impœnitens Hæreticus condemnandus, juxta capit. ad abolendam. §. præsenti. In secundo casu et tertio non est Hæreticus impœnitens judicandus, sed tanquam ut pœnitens Hæreticus condemnandus, juxta c. cum contumacia. et per c. ut inquisitionis. §. prohibemus. de hær. li. 6. circa quemlibet istorum talis practica est seruanda, talis enim congruo tempore expectatus, citetur per Episcopum et Officialem, in Ecclesia cathedrali illius diocesis, in quo deliquit, et in aliis Ecclesiis illius loci, ubi domicilium contrahebat, et specialiter unde fugit, et citabitur per formam tenoris sequentis :

Nos N. miseratione divina Episcopus talis civitatis, etc. aut judex talis diocesis, spiritum consilii sanioris. Præterea cunctis nostræ mentis desiderabilibus, illud potissimum infigitur cordi nostro, temporib. nostris in dicta tali diocesi, uberem florentemque Ecclesiam, vineam inquam Domini Zebaoth, quam summi patris dextera virtuosis complantavit, quam ejusdem patris filius proprii ac viuifici Unda cruoris uberibus irrigavit, quam ipse almus spiritus paraclitus, miris et ineffabiliusque donis intimus fœcundavit, quam tota ipsa incomprehensibilis atque inattingibilis Trinitas beata. grandissimis variisque priuilegiis sanctius dotavit, pariterque ditavit, aper de sylua qui est, et qui dicitur Hæreticus quilibet, absorbeat et depascat, fructus fidei uberes deuastando, ac lacerantes, Hæresim, vepres, palmitibus inserendo, serpensque tortuosus nostri improbus humani generis inimicus, efflans virus, qui est Satanas et Diabolus ejusdem vineæ dominicæ palmites inficiat, atque fructus virus pravitatis Hæreticæ immittendo, nec etiam ager ipse dominicus, populus inquam Catholicus, ad quem excolendum pariter et serendum, descendit de summorum polorum arce Dei 250patris Unigenitus atque primogenitus, seminavit miris sanctisque prædicationib., discurrit per villas et castella, docens non sine magnis fatigationibus. Elegit Apostolos viros utique operarios, industrios, ac conduxit, ditans illos æternis retributionibus expectans ipse Dei filius, de agro isto magno, illa die judicii extremi uberes manipulos colligere, et per manus sanctorum Angelorum recondere in cœlesti horreo sancto suo, Samsonisque vulpeculæ incerta, teque quæ sicut personæ labe Hæretica pravitate, facies quidem habentes diversas causas, sed ignitas adinuicem colligatas, quia de varietate flammæ conveniunt in idipsum segetem dominicam jam albam ad messem, splendoribus fidei relucentem, morsu amarissimo demoliantur, ac discursu subtilissimo pergant, impetuque validissimo accedant, pariter et accedant, dispensent et deuastent synceritatem sanctæ fidei Catholicæ, subtiliter et damnabiliter subuertendo. Quapropter cum tu talis inciderìs in damnatas Hæreses Maleficarum, illas publice in tali loco practicando, seu taliter, dicatur : seu fueris per testes legitimos conuictus de Hæretica pravitate, sive propria deprehensus confessione, judicio per nos receptus, et post captus, fugeris, medicinam refutans salutarem, citauerimus te, ut de et super iis, coram nobis manifestivs responderes, tuque ductus maligno spiritu, pariter et seductus, renueris conparere, vel sic. Quapropter cum tu talis declaratus nobis de Hæretica pravitate, et recepta informatione contra te, alias de eadem esses nobis suspectus leviter, quoniam fores infectus labe prædicta, citauimus te, quatenus coram nobis personaliter comparens de fide Catholica responsurus, cumque citatus renueris comparere contumaciter, excommunicauimus te, ac excommunicatum fecimus publicari. In qua stetisti per annum, seu annos tot, animo pertinaci, latitams hinc inde, ita quod nunc quo te duxerit spiritus malignus ignoramus, et cum te expectauerimus misericorditer et benigne, ut reuerteris ad gremium sanctæ fidei, Unitatem tu facere contempsisti, in reprobum sensum datus. Sane volumus et tenemur justitia nos cogente, causam tuam hujusmodi fine debito terminare, nec valeamus tua nephanda crimina conniuentibus oculis tollerare. Nos Episcopus et judices in causis fidei supradictis, te talem sæpe fatum latitantem, profugum et fugitiuum, per præsens nostrum edictum publicum, requirimus pariter et citamus peremptorie, quatenus die tali, talis mensis, tali anno, in tali Ecclesia cathedrali talis diocesis, hora tertiarum compareas personaliter coram nobis, diffinitiuam sententiam auditurus, significantes, quod sive conparueris sive non, procedemus ad nostram diffinitiuam sententiam contra te, prout Jus et justitia suadebumt. Et ut prius nostra citatio perueniat ad tui notitiam, nec valeas ignoramtiæ velamine te tueri, præsentes literas dictam requisitionem et citationem nostram, in se continemtes, volumus et mandamus affigi in valuis publice prædictæ Ecclesiæ cathedralis. In quorum testimonium singulorum, præsentes nostras literas impressione nostrorum sigillorum jussimus communiri. Datum.

Adueniente autem die præfixa, ad audiendam diffinitiuam sententiam assignata, si profugus comparuerit, et consenserit publice omnem Hæresim abjurare, humiliter petens admitti ad Misericordiam, postulando si relapsus non fuerit admittetur, et si fuerit deprehensus propria confessione, vel testium legitima productione, abjurabit et pœnitebit ut Hæreticus pœnitens, secundum modum quo agitur supra in octauo modo processum fidei terminamdi, ubi de talibus agitur. Si fuerit suspectus violemter, ita quod citatus responsurus de fide noluit conparere, et fuit ex hoc exconmunicatus, et stetit in exconmunicatione per annum, animo pertinaci, et pœnitebit, admittetur, et abjurabit omnem Hæresim, et pœnitebit ut Hæreticus suspectus de Hæresi violenter, Pœnitens secundum modum quo agitur supra in sexto modo processum fidei terminandi. Si autem comparuerit, et non consenserit abjurare, tradetur ut verus Hæreticus impœnitems brachio seculari, per modum quo dictum est supra, et agitur in decimo modo processum fidei terminandi. Si autem contumaciter renuerit comparere, tunc formetur sententia per modum tenoris sequentis.

Nos N. Episcopus miseratione divina, talis civitatis, Attendentes, quod tu talis de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis 251de Hæretica pravitate, fama publica referemte, seu fide dignorum insinuatione delatus. Nos quibus ex officio incumbit, descemdimus ad videndum ac inquirendum, an clamor qui ad aures nostras peruenerat, Veritate aliqua fulciretur. Verum cum invenissemus te in Hæresi deprehensum, deponemtibus contra te quampluribus testibus fide dignis, te coram nobis advocatum jussimus detineri, dicatur sicut factum fuit, an videlicet conparuerit, et medio juramento interrogatus fassus fuerit, vel non. Sed post maligni spiritus consilio ductus et seductus, metuens tua vulnera vino et oleo salubriter confoueri aufugisti, aut ponatur, si ita est, carcerem et arrestum fregisti pariter et aufugisti, latitans hinc inde, et quo te malignus spiritus duxerit antefatus totaliter ignoramus : vel sic. Verum cum invenissemus contra te taliter ut prædicetur, nobis delatum de Hæretica pravitate, multa indicia propter quæ suspectum leviter de Hæretica pravitate prædicta, te merito habeamus, citauimus te per publicum edictum in talibus et talibus Ecclesiis, talis diocesis, quatenus infra certum terminum tibi præfixum coram nobis in tali loco personaliter compareres, in et super prædictis contra te depositis, et alias de fide Catholica, et ejus articulis responsurus : tum vero insano consilio adhærendo, renuisti contumaciter comparere, cumque justitia exigente, te excommunicauerimus, ac fecerimus excommunicatum publice denunciari, tu medicinam refutas salutarem, dictam excommunicatìonem ultra quam per annum sustinuisti, et adhuc sustines in reprobum sensum datus, animo pertinaci, et profugus latitans hinc inde, ut quo te malignus spiritus duxerit, ignoramus. Sane cum longo tempore, quia tanto die te expectauerit Ecclesia sancta Dei misericorditer et benigne, quatenus ad ejus Misericordiæ gremium euolares, ab erroribus resiliendo, et juxta fidem Catholicam professam operando, ipsaque te clementia uberibus enutriret, malignorum seductus consilio, acquiescere recusasti, in tua pertinacia perseuerans. Verum cum vellemus, prout volumus et debemus, justitia nos cogente, causam tuam fine debito per sententiam terminare, citauimus te, quatenus hac die et hora, et hoc loco compareres personaliter coram nobis, diffinitiuam sententiam auditurus, et quia renuisti contumaciter comparere, merito te ostendis velle perpetuo in tuis Hæresibus et erroribus remanere, quod dolentes referimus, et referendo dolemus. Sed cum non possumus nec velimus justitiam subterfugere, nec tantam inobedientiam et contumaciam ad Dei Ecclesiam tollerare. Ad exaltationem fidei orthodoxæ, et ad extirpationem Hæreticæ pravitatis, justitia exigente, et tua inobedientia et contumacia requirente, hac die et hora, et loco tibi in antea ad audiendam diffinitiuam sententiam peremptorie assignatis, præhabito multorum consilio peritorum, tam in Theologica facultate, quam in Iure canonico et civili, processus meritis visis et diligenter discussis, sedemtes pro tribunali more judicum judicantium, sacrosanctis Evangeliis positis coram nobis, ut de vultu Dei judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem, habentes præ oculis solum Deum, et sanctæ fidei irrefragabilem Veritatem, contra te talem absentem et præsentem, beati Pauli Apostoli vestigia imitantes, sententiam diffinitiuam taliter ferimus in his scriptis. Christi nomine invocato, Nos Episcopus et judices in causa fidei memorati, attendentes in causa ista fidei, ac processibus inde confectis, ordinem Iuris fore servatum. Attendentes etiam quod legitime citatus non comparuisti, nec per te, nec per alium te aliqualiter excusasti. Attendentes etiam, quod in præfatis Hæresibus longo tempore pertinaciter perstitisti, et adhuc etiam perseueras, et excommunicationem per tot annos in causa fidei sustinuisti, prout ex nunc sustines animo indurato. Attendentes etiam, quod Ecclesia sancta Dei non habet ultra erga te quid faciat, cum perseueres et perseuerare velis in excommunicatione et Hæresibus prælibatis. Propterea beati Pauli Apostoli vestigia sectantes, declaramus, 252diffinimus, et sententiamus te talem absentem et præsentem esse Hæreticum pertinacem, et ut talem relinquendum brachio seculari, et per nostram sententiam diffinitiuam te a foro Ecclesiastico repellimus, et relinquimus potestati curiæ secularis, eandem curiam affectuose deprecantes, ut si quando te habuerit in sua potestate, erga te citra sanguinis effusionem et mortis periculum suam sententiam moderetur. Lata fuit hæc sententia, etc. Considerandum hîc, quod si iste profugus et contumax fuerit deprehemsus in Hæresi, vel propria confessione, vel testibus legitimis, et ante abjurationem fugit, est per sententiam vere Hæreticus impœnitens judicandus, et ita in sententia ponendum est. Si autem aliter non fuit deprehensus, nisi quia delatus et suspectus habitus, fuit citatus responsurus de fide, et quia renuit comparere, fuit excommunicatus, et in excommunicatione tali stetit ultra quam per annum, animo indurato, et tandem noluit comparere, iste non est judicandus Hæreticus, sed ut Hæreticus, et ut talis condemnandus, et ita ponendum est in sententia, ut dictum est prius.

Quæstio XXXIII, super personam delatam ab alia Malefica incinerata, vel incineranda, qualiter sit sententiandum.

Quartusdecimus modus processum fidei terminandi et sententiandi est, quamdo delatus de Hæretica pravitate, processus meritis circa deponentem diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur de tali Hæretica pravitate tantummodo ab altera Malefica incinerata vel incineranda, delatus vel delata, et hoc contingere potest tredecim modis, tanquam per tredecim casus, quia sic delatus vel reperitur immunis et absoluendus totaliter, vel reperitur cum hoc diffamatus de tali Hæresi generaliter, vel reperitur ultra infamiam quæstionibus exponemdus aliqualiter, vel reperitur suspectus de Hæresi vehementer, vel reperitur suspectus de Hæresi violenter, vel reperitur diffamatus et suspectus insimul et communiter. Et si consequenter in aliis casibus, prout in vigesima quæstione tactum est, ut ad tredecimum inclusive. Primus modus sit, quando tantummodo ab ipsa Malefica detenta delatus est, et non conuincitur nec confessione propria, nec testium productione legitima, nec alias reperiuntur indicia, ex quibus verisimiliter tanquam suspectus judicari possit, talis omnino venit absoluendus etiam per ipsum judicem secularem, qui deponentem aut incineravit, aut incinerari propria auctoritate, aut ex conmissione Episcopi vel judicis ordinarii habuit, et absoluetur per sentemtiam in primo modo processum fidei terminandi, circa vigesimam quæstionem contentam. Secundus modus incidit, quamdo ultra hoc quod a detenta delatus est, etiam per totam illam villam seu civitatem, diffamata existat, ita quod tantummodo infamia præcise et sola laboravit semper, licet post per depositionem detemtæ Maleficæ infamia sit aggrauata. Circa talem talis practica est seruanda, quia judex considerando, quod ultra infamiam nihil in particulari aduersus eam ab aliis fide dignis in villa aut oppido, probatur, licet forte detenta certa gravia aduersus eum deposuit, quia tamen fidem perdidit, abnegando illam Diabolo, unde et difficulter ejus dictis a judicibus fides adhibetur, nisi ex aliis circunstantiis illa infamia aggrauaretur, et tunc in tertium jam sequentem modum inciderit, ideo Canonica purgatio erit tunc indicenda, et procedetur per sententiam in secundo modo processum fidei terminandi, circa vigesimam secundam quæstionem contentam. Et si judex civilis illam purgationem coram Episcopo decreuerit fieri et solenniter, in finem ut si deficeret, ut tunc per Ecclesiasticum et civilem judices in exemplum aliorum, eo firmiori sententia puniretur, bene quidem fit. Si autem per se voluerit exequi, mandet ut decem vel viginti compurgatores ordinis 253sui habeat, et procedat ut in secundo modo sententiandi tales tactum est, nisi quod ubi excommunicandus esset, quod tunc ad ipsum Ordinarium recursum habeat. Et hoc contingeret, ubi se purgare nollet. Tertius modus igitur incidit super talem delatum, ubi licet non vincatur confessione propria, nec testium productione legitima, nec facti euidentia, nec etiam sunt indicia super aliquod factum, in quo unquam notatus fuisset ab aliis inhabitatoribus villæ aut oppidi, nisi quod infamia tantum laboravit apud eos, aggrauatur autem infamia ex detentæ Maleficæ detentione, utpote, qui asservit illum vel illam in omnibus fuisse sociam, et secum in criminibus participasse, hoc ipsum tamen sicut constanter delata negat, ita et aliis inhabitatoribus vel non est notum, vel de nulla nisi de honesta conversatione, seu etiam participatione ipsis constat, circa talem talis, practica servatur. Primo, quod adfrontare se habent facie ad faciem, et objectiones mutuæ et responsiones diligenter sunt considerandæ, et si quidem varietas aliqua in verbis incideret, unde judex verisimiliter ex concessis et negatis præsumere potest, ipsam delatam merito quæstionibus exponendam, procedatur per sententias in tertium modum processum fidei terminandi, circa vigesimamtertiam quæstionem contentas, ipsam tormentis leviter exponendo, adhibitis cautelis aliis quamplurimis et necessariis, de quibus circa principium hujus tertiæ partis supra patuit ad longum, et ex quibus præsumitur, talem esse aut innoxiam aut ream. Quartus modus incidit, ubi talis delatus invenitur suspectus leviter, et hoc vel confessione propria, vel depositione alterius detentæ, et sunt qui ad hanc leuem suspitionem reducunt illos, qui ad procandum mulieres Maleficas consuluissent, vel ubi inter conjugatos odio se mutuo prosequentes, amorem procurassent, aut etiam pro aliquo commodo temporali apud Maleficas laborassent, sed quia tales utique excommunicati sunt tanquam Hæreticorum credentes, juxta ca. excommunicamus. 1. §. credentes. lib. 6. de hære. ubi dicitur. Credentes autem eorum erroribus, Hæreticos similiter judicamus, quia etiam ex factis præsumitur de effectu, ad hoc arg. 32. q. 2. qui viderit, ideo videtur, quod acrius sunt puniendi et sentemtiandi, quam illi qui de Hæresi leviter habentur suspecti, prout judicandi sunt aliqui ex levibus conjecturis, puta, quia eis servitia exhibuissent, literas detulissent, eorum erroribus si nullam fidem adhibuissent, quod tamen illos non manifestassent, alimonia ab eis accepissent. Sed sive illi, sive isti intelligantur, hoc quod in consilio peritorum conclusum fuerit super leuem suspitionem, prosequendum erit a judice per talem practicam. Talis enim aut abjurabit, ac canonice se purgabit, secundum quod in quarto modo processum fidei terminamdi, sub quæstione vicesima quarta tangitur. Sed tamem quia potius videtur quod abjuratio sit indicenda, et hoc propter alle. ca. excommunicamus. 1. §. qui vero inuenti fuerint sola suspitione notabili etc. tamen non debent, si relabamtur, pœna relapsorum puniri, et procedetur prout in quarto modo processum fidei terminandi, circa vicesimam quartam quæstionem tactum est. Quintus modus incidit, ubi talis delatus invenitur suspectus vehementer, et hoc simili modo, vel confessione propria, vel depositione alterius Maleficæ detentæ, et sunt qui ad hanc leuem depositionem reducunt impeditores judicum directe vel indirecte eorum officium inquirendo, Maleficas impediendo, dummodo hoc scienter fecerint, ex ca. ut inquisitionis negocium. lib. 6. de hær. Item reducunt omnes qui impedientibus præstant scienter auxilium, consilium vel fauorem, patet per allegatum ca. inquisitionis. Item reducumt, qui citatos aut captos Hæreticos instruumt de cælanda Veritate, et ut illam subtaceant, vel falsitatem asserant, et hoc ex ca. accusatus. et §. fi. Item reducumt omnes, qui eos quos sciunt Hæreticos receptant, sciemter deducunt, visitant, vel associant, munera mittunt, seu fauorem impendumt, quæ omnia in fauorem non personæ, sed culpæ fiunt ubi sciemter fiunt, et ideo dicumt, quod ubi delata persona participat de præmissis, et hoc per consilium ita judicatum fuerit, tunc juxta quintum modum processum fidei terminamdi, sub 254quæstione vicesima quinta sententianda est, taliter ut omnem Hæresim sub pœna relapsorum ubi reciderit, habeat abjurare. Possumus tamen asserere, adiiciendo, quod judices respectum habeant super Uniuscujusque Maleficæ incinerata aut detemta, familiam, prolem, seu etiam progeniem, eo quod ut plurimum tales reperiuntur infectæ, cum Maleficæ etiam proprìos infantes ex Dæmonum informatione ipsis habent offerre, unde et indubie in quibuscunque flagitiis informare, patent hæc ex prima parte operis. Probatur et ex eo, quod sicut in simplici Hæresi propter agnitorum Hæreticorum familiaritatem, dum quis de Hæresi infamatus existit, etiam consequenter ratione familiaritatis est de Hæresi vehementer suspectus, ita et in hac Hæresi Maleficarum. Præfatus autem casus patet in cap. inter sollicitudines. extra, de purgatione. cap. ubi apparet, quod ratione infamiæ de Hæresi fuit Decano cuidam indicta Canonica purgatio, et ratione familiaritatis Hæreticorum abjuratio publica, et ratione scandali fuit priuatus beneficio, quousque scandalum sopiretur. Sextus modus incidit, ubi talis delatus efficitur suspectus violenter, hoc autem fit non ad simplicem vel nudam depositionem alterius Maleficæ detentæ, sed ad judicia facti, quæ eliciuntur ex quibusdam verbis et factis a Malefica detenta perpetratis et prolatis, quibus ad minus delata asseritur interfuisse, et operibus deponentis communicasse. Pro quorum intelligentia advertenda sunt ea, quæ supra quæstione decimanona tacta sunt, præcipue super violentam suspitionem, quomodo ex violentibus et conuincentibus oritur conjecturis, et qualiter judex violentatur ad credendum ex sola suspitione aliquem esse Hæreticum, qui tamen fortassis bonus Catholicus in corde existit. Sicut Canonistæ exemplificant circa simplicem Hæresim, de eo qui citatus in causa fidei ad respondendum renuit comparere contumaciter, propter quam contumaciam excommunicatur, in qua ubi per annum perseueravit, efficitur suspectus de Hæresi violemter. Quare et a simili circa talem delatam advertemda sunt indicia facti, ex quibus efficitur violenter suspecta, et ponatur casus, quod detenta Malefica asservit illam interfuisse suis maleficiis, quæ tamen delata constanter negat, quid ergo faciet ? utique opus erit considerare, an ex aliquibus operibus sit vehementer suspecta, et an vehemens suspitio in violentam valeat transire, sicut in præfato casu citatus responsurus, ubi non comparet, sed renuit contumaciter, fit suspectus leviter de Hæresi, etiam ubi citatus fuit in non causa fidei. Si autem in causa fidei citatus renuit comparere, et propter contumaciam excommunicatur, tunc sit suspectus vehementer, quia tunc levis suspitio transit in vehementem, et si per annum persistat, tunc vehemens transit in violentam, ita considerabit judex, si ratione familiaritatis contractæ cum detemta Malefica sit delata vehememter suspecta, ut immediate in quinto modo incidenti tactum fuit, tunc opus erit considerare, an ipsa vehemems suspitio in violentam transire possit. Præsumitur enim, quod transire possit, id est, quod flagitiis detemtæ ipsa delata interfuit, ubi familiaritatem cum ea frequenter habuit. Est ergo procedemdum judici juxta sextum modum processum fidei terminamdi, prout in vigesima sexta quæstione tangitur. Quod si quæritur, quid faciet judex, si adhuc talis delata ab altera Malifica detenta omnino persistat in negatiua, non obstantibus quibuscunque indiciis aduersus eam productis ? respondetur. Primo, judex debet advertere super earum negatiuas responsiones, an ex vitio seu maleficio taciturnitatis proueniamt, sive non, et quidem ut in primis quæstionibus, quæstione decimaquinta et decimasexta hujus tertiæ partis patuit, judex cognoscere potest, si flere et lachrymas emittere valeat, et ubi in quæstionibus quasi insensibilis redditur, ita quod ad pristinas vires faciliter redit, tunc quidem violenta suspitio aggrauatur, et tunc omnino non est libere dimittenda, sed secundum ut in sexto modo sententiandi, et processum fidei terminandi patuit, supra allegato perpetuis carceribus ad pœnitentiam peragendam deputanda. Si vero maleficio taciturnitatis non sit infecta, propter vehementes dolores, quos in quæstionibus sustinet, vere et realiter, cum tamen aliæ ex maleficio taciturnitatis quasi insensibiles redduntur, ut dictum est, tunc ultimum 255refugium judex habere potest super Canonicam purgationem, quæ si a seculari judice indicitur, dicetur vulgaris licita, quæ non numero purgationum vulgarium, de quibus 2. q. 4. consuluisti. et cap. monomachia dicitur. In qua purgatione si defecerit, ut reus vel rea judicabitur. Septimus modus incidit, ubi delatus ipse non reperitur legitime deprehensus, nec propria confessione, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, sed tantum reperitur a detenta Malefica delatus vel delata, et cum hoc reperiuntur indicia quæ ipsum reddunt suspectum leviter vel vehementer, utpote, quia solummodo habuit magnam familiaritatem cum Maleficis, tunc tali ratione infamiæ est dicenda Canonica purgatio, juxta canonem allegatum, inter sollicitudines, et ratione suspitionis Hæresim abjurare, cum pœna relapsorum ubi recidiuaret si vehementer suspectus, vel sine illa sit leviter, et procedatur ut in proximo modo processum fidei terminandi, circa ca. 27. quæst. tactum est. Octauus modus incidit, ubi sic delatus reperitur confessus Hæresim illam, sed pœnitens, et nunquam relapsus. Vbi notamdum, quod consequenter ubi agitur de relapsis et non relapsis, pœnitentibus et non pœnitentibus, tales distinctiones tactæ sunt propter judices, qui de ultimis inferendis suppliciis non se intermittunt, ideo civilis judex super confessam sive pœniteat, sive non, sive relapsa fuerit sive non, per civiles et imperiales leges procedere potest, ut justitia suadebit, tantummodo recursum ad ipsos tredecim modos sententiandi habere potest, et secundum illos resoluere, ubi aliquod ambiguum interveniret.

Quæstio XXXIIII, super modum sententiandi Maleficam maleficia tollentem, insuper etiam super Maleficas obstetrices et Maleficos sagittarios.

Quintusdecimus modus processum fidei terminamdi et sentemtiandi est, quamdo delatus de Hæretica pravitate, reperitur maleficia non inferre, sed tollere. Circa istum talis practica est seruamda, quia aut utitur remediis licitis aut illicitis, et si quidem licitis, non ut Maleficus, sed ut Christicola est judicamdus. De quibus licitis remediis supra circa principium hujus tertiæ partis ad longum patuit. Si vero illicitis, tunc distinguemdum, quia aut sunt illicita simpliciter, aut secundum quid. Si simpliciter adhuc dupliciter, quia vel nocumemto proximi, vel sine nocumento, utroque tamen modo semper cum expressa Dæmonum invocatione. Si vero illicita secundem quid, puta quia absque expressa, licet non absque tacita Dæmonum invocatione fiunt, talia judicantur vana potius quam illicita nominari a Canonistis et certis Theologis, ut supra in 1. q. hujus ultimæ partis totius operis patuit. Judex ergo quicunque sive Ecclesiasticus sive civilis, licet primos et ultimos non habeat reprobare, et signanter primos potius conmemdare, et ultimos tollerare, prout Canonistæ asserunt, licitum esse vana vanis contundere. Illos tamen qui cum expressa Dæmonum invocatione Malefica auferumt nullo modo tollerare debet ; præcipue illos qui cum nocumento proximi talia conmittunt, et dicuntur cum nocumento proximi practicare, quamdo maleficium ita ab Uno aufertur et alteri infertur, nec obstat, si illa cui infertur sit Malefica per se, sive non, sive sit illa quæ maleficium intulit sive non, et sive sit homo sive quæcunque alia creatura, patemt super hæc omnia acta et gesta in prima q. supra allegata, deducta. Si quæritur, quid faciet judex, ubi talis asserit se maleficia tollere per licita et non illicita remedia, aut quomodo possit talia veraciter judex cognoscere ? Respondeo, quod citato illo interrogetur quibus mediis utatur, nec tamem verbis suis standum, sed Ecclesiasticus judex cui ex officio incumbit, diligenter inquirat, sive per se sive per plebanum aliquem, quia singulis parochiis exacte sub præstito juramemto quod exigere potest, perquirat, quibus remediis utatur, et si quidem inuentum fuerit, prout conmuniter inveniumtur cum superstitiosis remediis, omnino non sunt propter horribiles pœnas a canonibus inflictas, ut inferius patebit, tolleramdæ. Et si quæritur, unde possunt remedia licita ab illicitis discerni, cum semper asserant, se quibusdam 256orationibus, et herbarum applicationibus hujusmodi amouere ? Respondetur, hoc facile foret, dummodo diligens inquìsitio fieret, nam quia necesse habent superstitiosa remedia occultare, eo ut non reprehendamtur, seu ut facilius mentes simplicium illaqueare valeant, ideo hujusmodi verbis aut herbarum applicationibus insistunt, tamen ex quatuor superstitiosis eorum actibus tanquam sortilegæ et Maleficæ manifeste reprehenduntur. Sunt enim de occultis divinantes, et ea, quæ non nisi malorum spirituum reuelatione scire possunt reseruantes. Exempli gratia. Vbi pro sanitate acquirenda frequentantur a læsis, causam læsionis aut maleficii aperire et manifestare sciunt, ut si ratione altercationis cum vicina acciderit, vel aliqua ex causa alias, hoc ipsum perfectissime noscunt, et indicare frequentantibus sciunt. Secundo, ubi ad Unius nocumenti seu maleficii curam se intromittunt, alterius vero minime, prout in diocesi Spirensi, Malefica quædam in loco quodam, zu Ofen nuncupato existit, quæ licet plures sanare videatur, certos tamen minime se posse curare fatetur, nullam ob aliam causam, nisi ut ab incolis fertur, quod maleficia talibus illata sint tam fortiter ab aliis, ut asserit Maleficis impressa, et hoc utique virtute Dæmonum, quod illa amouere non valeant, quia videlicet Dæmon non semper Dæmoni cedere potest, aut non vult. Tertio, ubi super hujus maleficia illata singulariter exceptiones facere noscuntur, prout in ipsa civitate Spirensi contigisse noscitur, dum quædam honesta persona maleficiata in tibiis, hujusmodi divinatricem ob sanitatis gratiam aduocasset, illa domum ingressa, et eam dum intuita fuisset, talem exceptionem fecit, si, inquit, squamos et capillos in vulnere non habuerit, reliqua omnia extrahere potero, causam etiam læsionis aperuit, licet ex rure, et ad duo miliaria aduentasset, dicens, quia cum vicina altercasti tali die, ideo tibi accidit, præter squamos etiam et pilos alias quamplures diversorum generum res extraxit, et sanitati restituit. Quarto, ubi superstitiosis insistunt, aut insistere faciunt cærimoniis, et sic ante Solis ortum, vel alio determinato tempore se frequentari volunt, dicentes, quod infirmitates ultra angariam illatas sanare nequeant, aut quod tantummodo duas aut tres personas per annum sanare valeant, licet non sanando, sed a læsionibus cessando sanare videantur. Possunt et addi quamplures aliæ considerationes, circa talium personarum conditiones, quia ut plurimum retroactis temporibus malæ et reprehensibilis vitæ fuerunt diffamatæ, seu adulteræ, aut Maleficarum superstites, unde ex nulla sanctitate Vitæ hæc gratia sanitatis a Deo collata. Incidentaliter reducuntur et Obstetrices Maleficæ omnes alias Maleficas in flagitiis excedentes, de quibus et in prima parte Operis deductum est, quarum emt tantus numerus, ut ex earum confessionibus compertum est, quod non æstimatur villula ubi hujusmodi non reperiantur existi, cui periculo utique a Præsidentibus foret in parte succurrendum, ut non nisi juratæ Obstetrices a Præsidentibus deputarentur, cum aliis remediis quæ in secunda parte Operis tacta sunt. Incidit et de Maleficis sagittariis, in contumeliam utique Christianæ religionis tanto periculosius detegentes, quanto et securiores habent in terris Optimatum et Principum, receptatores, fautores, et defensores. Sed quod omnes tales receptatores, fautores, etc. omnibus Maleficis plerunque in certis casibus damnabiliores existunt, sic declaratur. Nam talium defensores a Canonistis et Theologis in duplici genere assignantur. Quidam nam errorem, alii vero personam sunt defendentes. Et hi quidem qui errorem, damnabiliores ipsis qui errant existunt, cum non solum Hæretici, imo Hæresiarchi habendi sunt, ut patet 24. q. 3. qui illorum. Et de his defensoribus communiter non loquumtur jura, eo quod ab aliis Hæreticis non distinguuntur, in quibus etiam habet locum ca. ad abolendam. §. præs. sæpe allegatum. Quidam alii sunt, qui licet non defendumt errorem, defendunt tamen personam errantem, utpote, qui resistunt viribus et potentia, ne tales Malefici, seu quicunque alii Hæretici veniant ad manus judicis fidei ad examinandum vel puniendum, et similia. 257Simili modo etiam fautores talium sunt in duplici genere, quidam namque sunt, qui publica funguntur auctoritate, hoc est publicæ personæ, ut domini temporales, seu etiam spirituales, temporalem jurisdictionem habentes, qui emt fautores esse possunt duobus modis, omittendo et committendo, omittendo, scilicet facere ea circa Maleficos vel suspectos infamatos, vel credentes, receptatores, defensores et fautores, ad quæ ex eorum officio obligamtur, cum tamen ab Episcopis vel Inquisitoribus, vel eorum alteri requiruntur, utpote si eos non capiant, vel captos non diligemter custodiant, vel infra districtum suum ad locum de quo eis mamdantur non deducant, aut executionem promptam de eis non faciamt, et similia, ut patet in c. ut inquisitionis. in pri. li. 6. de hæ. Committemdo aumt, utpote si captos hujusmodi, sive Episcopi, aut judicis ejus licemtia vel mandato, a carcere liberemt, vel processum, judicium vel snĩam eorum directe vel indirecte impediant, vel similia peragumt, ut patet c. allegato, ut officium. §. prophi. Pœnæ talium in præcedentibus circa secundum principale hujus Operis, et circa finem, ubi de Maleficis sagittariis, et aliis armorum incantatoribus tactum est, declaratæ sunt. Ad præsens sufficiat, quod œms tales ipso Iure sunt exconicati, et duodecim magnas pœnas incurrunt, patet ext. de hær. exconicamus. 1. §. credemtes. et Can. alleg. ut inquisitionis. §. prohibemus. In qua exconicatione si per annum perstiterint aĩo pertinaci, ex tunc sunt ut Hæretici condemnamdi ut eo. c. et §. alle. Qui vero dicemdi sunt receptatores, et an habemdi sunt ut Hæretici. Respondetur, quod recipientes hujusmodi Maleficos sagittarios, aut quoscunque armorum incamtatores, Nigromamticos, seu Maleficos Hæreticos, de quibus in toto opere tractatum est, sunt in duplici genere, sicut etiam de eorum descendentibus et fautorib. tactum est. Quidam namque sunt, qui non tantum semel vel bis, sed pluries et frequemter tales suscipiunt, et isti proprie, et secundum vim vocabuli dicuntur receptatores, a receptando, quod est verbum frequentatiuum, et tales receptatores quandoque sunt sine culpa, utpote si ignoranter hoc faciunt, nec aliquid unquam sinistri de eis suspicati sunt. Aliquando sunt in culpa, utpote quamdo eorum errores sciunt et non ignorant, quia Ecclesia tales semper persequitur, tanquam crudelissimos fidei hostes, et non minus domini terrarum eos receptant, tenent, defendunt, etc. tales proprie sunt et dicuntur Hæreticorum receptores, et de talibus etiam loquumtur jura, et quod sunt excommunicati, juxta cap. excom. 1. §. credentes. Quidam autem non pluries et frequenter, sed tantum semel vel bis hujusmodi Maleficos aut Hæreticos receperunt, et isti non videntur proprie dici receptatores, quia non frequentarunt, sed receptatores, quia eos receperunt, et non receptauerunt, licet Archidiaconus dicat contrarìum in c. quacunque. super ver. receptatores, de quo tamen non est magna vis, quia non de verbis, sed de factis curandum est. Ponitur tamem differentia inter receptatores et receptores, eo quod domini terrarum semper dicuntur talium receptatores, ubi simplices qui eos expellere non habent, nec possunt, et si receptores sint, sunt tamen sine culpa. Vltimo autem de impeditoribus officii inquisitionis Episcoporum, contra hujusmodi Maleficos Hæreticos, qui sunt, et si Hæretici dicendi sunt. Ad quod respondetur, quod hujusmodi impeditores sunt in duplici genere. Quidam namque sunt, qui impediumt directe, ut qi captos pro Hæresis crimine a carcere propria temeritate liberant, vel processus Inquisitionis lacerant, testes in causa fidei, pro eo quod testificati sunt vulnerant, vel si dominus temporalis statuat, quod nullus nisi ipse de hoc crimine cognoscat, aut quod nullus nisi sibi de hoc crimine accusari possit, nec testificari nisi coram eo, et similia, et isti impediunt directe, juxta not. per Io. An. in c. statutum. super ver. directe, lib. 6. de Hær. et qui processus judicium vel sententiam in tali causa fidei directe impediunt, vel qui ad hæc agenda præstiterint auxilium, consilium, vel fauorem, et tales licet sint multum culpabiles, 258non tamem ex hoc sunt Hæretici judicamdi, nisi aliter apparet, quod essent consimilibus erroribus Maleficorum inuoluti cum pertinaci voluntate, sunt tamen ipso excommunicationis mucrone percussi, juxta c. ut inquisitionis. §. prohibemus. sic quod si in illa excommunicatione steterint per annum animo pertinaci, ex tunc sunt ut Hæretici condemnandi, ut patet c. et §. alleg. Quidam vero sunt qui impediumt indirecte, utpote, qui statuunt quod nullus portet arma ad capiendum Hæreticos, nisi de familia domini temporalis, et similia, juxta no. per Io. And. in c. statutum, super ver. indirecte, et tales sunt minus culpabiles quam primi, nec sunt Hæretici, sed sunt excommunicati, juxta allegatum capitulum, ut inquisitionis. Et etiam præstantes ad hoc consilium, auxilium, vel fauorem, taliter quod si steterint in illa excommunicatione per annum animo pertinaci, ex tunc velut Hæretici sunt condemnandi, per alleg. ca. et §. prohibemus. Quod sic est intelligendum, quod Hæretici condemnantur taliter, quod si volunt redire, recipiuntur ad Misericordiam, errore prius abjurato, alias ut impœnitentes tradentur curiæ seculari, ut patet per ca. ad abolendam. §. præsenti. Epilogando. Maleficæ obstetrices prout aliæ Maleficæ maleficia inferentes, secundum qualitatem criminum condemnantur et sententiantur, et a simili Maleficæ maleficia superstitiose ut dictum est opere Diaboli tollentes, cum non dubium sit, quod sicut auferre, ita et inferre possunt, unde et ex quodam pacto totaliter Maleficæ ex Dæmonum informatione conveniunt, ut hæ quidem lædere, aliæ vero sanare debent, ut sic eo facilius mentes simplicium illaqueando, suam perfidiam augmentant. Sagittarii vero, et alii armorum incantatores Malefici, cum non nisi ex fauore, defensione, receptatione Præsidentium sustentantur, omnes tales pœnis præscriptis subjacent, et qui Officiales quoscunque contra hujusmodi Maleficos, aut eorum fautores, in c. in eorum officio impedirent, simili modo excommunicati sunt, et omnibus pœnis uti fautores subjacent, verum ubi steterint per annum in illa excommunicatione animo pertinaci, si redire voluerint, abjurent impedimentum et fautoriam, et ad Misericordiam admittuntur, alias ut impœnitentes Hæretici traduntur brachio seculari. Et ubi non stent per annum, nihilominus contra impeditores hujusmodi potest procedi, ut contra fautores Hæreticorum, arg. ca. accusatus. §. ultimo. Et quod dictum est de fautoribus, defensoribus, receptatoribus, et impeditoribus, super Maleficos sagittarios, etc. Idem et per omnia intelligendum est erga quascunque Maleficas aut Maleficos, hominibus, jumentis, et terræ frugibus, varia nocumenta inferentibus, verum et ipsi Malefici quicunque, ubi in foro pœnitentiæ spiritu contrito et humiliato peccata deflentes, et pure confitentes, veniam petierint, ad Misericordiam recipiuntur, alias ubi innotescunt, contra eos procedere debent, quibus ex officio incumbit, citando, attestando, capiendo, et procedendo in omnibus juxta criminum qualitatem, vsque ad sententiam diffinitiuam inclusive, ut tactum est, si et inquantum hujusmodi Præsidentes æternæ damnationis laqueum, propter excommunicationem eis ab Ecclesia inflictam, evadere velint.

Quæstio XXXV, hujus ultimæ partis, super modos sententiandi Maleficos quosque friuole aut etiam juste appellantes.

Si vero ad Appellationis remedium finaliter delatum confugere judex cerneret, notandum primo, quod hæc interdum valida atque justa, interdum friuola atque nulla decernitur. Cum enim in negotiis fidei summarie simpliciter et de plano sit procedendum, ut ex præcedentibus sæpe tactum est, ex capitu. multorum querela. in Clemen. ubi et Appellationis remedium interdicitur. Attamen, quia judices interdum sponte propter negotii arduitatem libenter ipsum prorogant et dilatant, ideo advertere possunt, quod ubi delatus sentiret se a judice realiter et de facto contra Jus et justitiam aggrauatum, utpote, quia cum ad se defendendum admittere noluit, vel quia solus sine consilio 259aliorum, vel etiam sine assensu Episcopi, vel ejus Vicarii pronumciavit delatum quæstionare, cum alias sufficientes probationes pro et contra habere potuisset, et hujus similia, tunc quidem appellatio foret justa, alias non. Secundo notandum, quod judex appellatione hujusmodi ubi præsentata, tunc absque perturbatione et motu debet petere copiam Appellationis, protestando verbo quod non curat sibi tempus, et cum ipse delatus tradiderit sibi copiam Appellationis, advertat, quod adhuc habet duos dies ad respondendam, et post hos duos, adhuc triginta ad Apostolos adhibendum. Et licet statim possit respondere, et Apostolos dare istos vel illos, ubi sit multum expertus et peritus, tamen ut cautius procedatur, melius est ut aliquem terminum 10. vel 20. vel 25. dierum eidem ad dandum pariter et recipiendum Apostolos, quales dare decreuerit, assignaret cum potestate prorogandi. Tertio notandum est judici, quod infra tempus Iuris, et infra tempus assignatum debet diligenter attendere et discutere causas Appellationis, seu grauamina allegata, et si videt, habito bono consilio peritorum, quod iniuste et indebite delatum aggrauavit, ad se defendendum non admittendo, vel quæstionibus non debito tempore exponendo, vel similia, adueniente termino assignato, corrigat errorem suum, et reducat processum ad punctum, et statim in quo erat quando defensiones ille petiuit, vel terminum ad interloquendum assignavit et similia, et tollat grauamen, quo ablato procedat prout ante, quia per amotionem grauaminis appellatio quæ erat aliqua fit nulla, juxta capitulum cessante, extra de appellationibus. Sed hinc tamen diligenter attendat circumspectus et prouidus judex, quod quædam sunt grauamina reparabilia, et sunt illa de quibus jam dictum est, et tunc habent locum ea quæ dicta sunt. Quædam aumt sunt irreparabilia, utpote, si delatus fuerit quæstionatus realiter et de facto, et post evadens appellat, vel si clenodia et aliquantilia simul cum vasis et instrumentis quibus Malefici utuntur, fuerunt recepti et combusti, et similia quæ nequeunt reparari, nec reuocari, et tunc non habet locum prædictus modus, scilicet, processum ad statum reducere, in quo fuit grauamen hujus irrogatum. Quarto notamdum judici est, quod licet a die responsionis habeat triginta dies ad Apostolos exhibendum, juxta c. de Appel. et possit petenti assignare ultimum diem Iuris, hoc est tricesimum ad Apostolos recipiendum, tamen ne videatur quod velit vexare delatum, et de vexatione indebita reddat suspectum, et ne videatur confirmare grauamen sibi impositum propter quod extitit appellatum, melius est quod assignet infra tempus Iuris terminum competemtem, utpote decimum diem, vel vicesimum, et potest postmodum si expedire noluerit, adueniente termino prorogare, dicendo, se fuisse aliis negotiis implicatum, vel hujusmodi. Quinto notandum judici est, quod quando præfixit terminum appellanti et Apostolos petenti, quod non assignet solum ad Apostolos dandum, sed ad damdum pariter et recipiendum, qua si assignaret ad dandum tantum, tunc judex a quo appellaretur haberet appellamti mittere. Assignabit ergo ei terminum, hoc est, talem diem talis anni, ad dandum ei, et recipiendum a judice Apostolos tales, quales dare decreuerit. Sexto, notare debet, quod in assignatione hujus termini non dicat respondendo, quod dabit Apostolos negatiuos aut affirmatiuos, sed ut plenius deliberare possit, dicet quod exhibebit tales, quales tunc decreuerit exhibendos. Attendat etiam, quod in assignatione hujus termini, appellanti ut tollatur omnis cautela, et astutia, et malitia appellantis, assignet locum in specie, diem et horam, utpote quod assignet vigesimum diem Augusti anni præsentis, et horam vesperam, et camera ipsius judicis, in domo tali, talis civitatis vel loci sitam, tali appellanti ad dandum et recipiendum Apostolos tales, quales decreuerit exhibendos. Septimo notat, quod si decreuerit in animo suo detinere delatum crimine requirente, et justitia exigente. In assignatione 260termini ponat, quod assignat talem terminum ad dandum vel recipiendum personaliter Apostolos ipsi appellanti, assignetque talem locum eidem appellanti ad dandum eidem et recipiendum ab eo Apostolos, de quo sit in potestate judicis appellantem libere retinere, datis tamen prius statim Apostolis negatiuis, alias non. Octauo notet judex, ne aliquid innouet circa appellantem ipsum capiendo, vel quæstionando, seu a carcere liberando, vel alias ab hora qua fuit sibi Appellatio præsentata, vsque ad horam qua tradidit Apostolos negatiuos. Epilogando. Nota, sæpe contigit, quod delatus quando dubitat quod contra eum feratur sententia, quia constat sibi de culpa sua, frequenter recurrit ad Appellationis remedium, ut sic subterfugiat judicis sententiam, unde ab ipso appellat, et causas friuolas assignat, utpote quod judex eum captum tenuit, et cautioni idoneæ eum tradere noluit, similia friuola colorata, qua Appellatione judici præsentata, copiam Appellationis petat, qua habita, statim vel post duos dies, responsionem, diem, et horam, et locum appellanti ad dandum et recipiendum Apostolos tales, quales decreuerit præfigat, infra terminum tamen Iuris, utpote 25. 26. vel 30. diem talis mensis, infra quem terminum assignatum judex copiam Appellationis, et grauamina seu causas propter quas appellat diligenter discutiat, et cum bono consilio Iuris peritorum deliberaret, an exhibeat appellanti Apostolos negatiuos, hoc est responsiones negatiuas Appellationem non admittendo. Vel affirmatiuas et reuerentiales, mittendas ad judicem, ad quem appellat appellationi deferendo. Si enim videat, quod causæ appellationis sunt falsæ vel friuolæ atque nullæ, et quod appellams non vult nisi judicium subterfugere seu prorogare, det Apostolos negatiuos sive refutatorios. Si autem videat, quod grauamina sunt vera, et iniuste sibi illata, et non sunt irreparabilia, vel dubitat si est ita, vel alias fatigatus propter Malitiam appellantis, vult se a tanto onere liberare, exhibeat appellanti Apostolos infirmatiuos seu reuerentiales. Adueniente igitur appellanti termino assignato, si judex nondum formavit Apostolos seu responsiones, vel alias non est dispositus peremptorie, pont rogare simul vel successive vsque ad trigesimum diem, qui est ultimus terminus Iuris ad exhibendum Apostolos assignatus. Si aumt formavit et est dispositus, potest statim dare. Apostolos appellanti. Si igitur decreuerit dare Apostolos, negatiuos seu refutatorios, adueniente termino peremptorio assignato, exhibebit per modum qui sequitur in scriptis.

Et dictus judex respondens præfatæ interjectæ Appellationi, si dici Appellatio mereatur, dicit, quod ipse judex et secundum Canonicas sanctiones, seu etiam Imperialia statuta seu leges processit, et procedere intendit, et a Iuris utriusque tramite non discessit, nec discedere intendit, minusque ipsum appellantem aggrauavit, nec aggrauare intendit, aut intellexit, quod patet per causas coloratas allegatas singulas decernendo. Non enim grauavit in hoc, quod eum cœpit, et captum tenuit, quia cum sit sibi delatus de tali Hæretica pravitate, et testes multos habeat contra eum, merito ipsum tanquam conuictum de Hæresi, vel sibi vehementer suspectum, captum tenere debuit atque debet, nec grauavit eum, quia dare ipsum noluit cautioni, nam cum crimen Hæresis sit crimen de majoribus, et ipse appellans esset conuictus, et statim in negatiua nequaquam erat, nec est cautioni etiam maximæ dandus, si est et erat in carcerib. detinemdus, et sic discurrat per alias rationes. Quo facto, dicat sic : Quare apparet, quod ipse judex debite et juste processit, et a Iuris semitis minime deuiavit, minusque ipsum in aliquo aggrauavit, sed ipse appellans per quasdam causas coloratas atque fictas nititur subterfugere judicium iniuste et indebite appellando, propter quæ ejus appellatio est friuola atque nulla, utpote a nullo grauamine interjecta, peccans enim in materia et forma. Et cum Appellationibus friuolis 261nec Iura deferant, nec sit a judice deferendum, ideo dixit judex ipse, quod interjectam Appellationem non admittit, nec admittere intendit, nec ei defert nec deferre proponit, et hanc responsionem offert dicto tali sic indebite appellanti pro Apostolis negatiuis, et mandat inseri statim immediate post Appellationem prædictam eidem præsentatam, et sic tradat Notario, qui Appellationem eidem præsentavit.

Quibus Apostolis negatis sic adhibitis appellanti, statim judex continuando ipsum suum officium exequatur, mandando eundem capi seu detineri, vel ipsum arrestando, vel terminum ad comparendum coram se eidem assignando, vel aliquid simile, propter quod appareat, quod non desinit esse judex, continuabitque processum suum contra Appellantem, quousque a judice ad quem est appellatum sit prohibitus ne procedat. Caueat tamen judex, quod nullam novitatem faciat contra Appellantem personam, nec ipsum capiendo, nec si captus est, carcere liberando, nec alias ab hora quæ fuit sibi appellatio præsentata, quousque Apostolos ei tradiderit negatiuos, sed ex tunc ut prædicitur, poterit si justitia hoc requirat, quousque sit prohibitus a judice ad quem fuerat appellatum, et tunc cum processibus clausis et sigillatis, et cum fide ac tuta custodia, idonea cautione si oportuerit remittat eum ad judicem ante dictum. Si autem judex exhibere decreuerit Apostolos affirmatiuos et reuerentiales, adueniente eodem termino peremptorio assignato ad dandum et recipiendum Apostolos, exhibebit per modum qui sequitur in scriptis.

Et dictus judex respondendo præfatæ interjectæ Appellationi, si dici Appellatio mereatur. Dicit. n. ipse juste, et prout debuit in causa præsenti processum et non alias, nec dictum aggrauatum se appellasse aggrauare intendit, quod patet per allegatas rationes, singugulas discurrendo. Non enim ipsum aggrauabit in hoc quod dixit, etc. discurrat per causas singulas Appellationis, meliori modo et cum Veritate, quia poterit respondendo, concludendo sic, quare apparet, quod ipse judex dictum appellantem nullatenus aggrauavit, nec causam dedit eidem appellanti, metuens, ne secundum ejus demerita ad justitiam procedatur, propter quod ejus Appellatio est friuola atque nulla, quia a nullo grauamine interjecta, nec ei est Iure a judice deferendum, verum propter reuerentiam sedis Apostolicæ, ad quam extitit appellatum, dicit ipse judex, quod dictam Appellationem admittit, eique defert, et deferre intendit totum præsens negotium ad S. dominum nostrum Papam, et sanctam sedem Apostolicam remittendo, assignando eidem appellanti certum tempus, scilicet tot menses proxime subsequentes, infra quos cum processibus, clausulis, et sigillatis, sibi per ipsum judicem tradendis, vel alias data idonea cautione de præsentando, seu in Romana curia, vel cum fida et tuta custodia eidem per ipsum judicem exhibemda, habeat in Romana curia præsentare domino nostro Papæ, et hanc responsionem offert ipse judex eidem appellanti pro Apostolis affirmatiuis, et mandat eam inseri immediate post interjectam Appellationem eidem præsentatam, et sic tradet eam Notario qui Appellationem eidem præsentavit.

Attendat autem prudens judex, quod mox ut Apostolos reuerentiales appellanti exhibuit, in causa illa pro qua ille appellavit, statim ipse desinit esse judex, nec potest amplius de illa cognoscere, nisi sibi causa remissa per S. dominum nostrum Papam, quare de causa illa se amplius non intromittat, nisi mittendo dictum appellantem per modum prædictum ad D. nostrum Papam, assignando eidem terminum competentem, utpote Unius mensis, duorum vel trium, quatenus interim possit se ad eundem disponere et parare, recipiatque ab eo de comparendo, et se præsentando in Roma. 262curiam infra eumdem terminum assignatum, idonea cautione, vel si appellans non potest illam præstare, mittatur cum fida et tuta custodia, vel obligat se melius quo poterit, quatenus se infra terminum assignatum in Romanam curiam præsentabit domino nostro Papæ, vel per ipsum non stabit. Si autem judex habet causam aliam, ac procedit contra eam in alia causa, in qua delatus non appellavit, in ipsa illa cum judex remanet, prout ante judex, etiamsi post admissam Appellationem, et datis Apostolis reuerentialibus ipse appellans accusatur et denumciatur judici de aliis Hæresis criminibus, de quibus non agitur in causa pro qua appellavit, non desinit esse judex, imo potest pro se ad informandum, et testes examinandum libere prout prius, et finita prima causa, in Romana curia, vel ad judicem remissa, potest procedere libere in secunda. Advertant autem judices, quod processus clausos et sigillatos ad Roma. curiam mittant, judicibus assignatis, qui justitiam faciant, processus meritis actitatis, nec Inquisitores ibi curent agere contra appellantes, sed dimittant eos prædictis suis judicibus judicamdos, qui judices si Inquisitores nolunt facere partem contra appellantes, procedent ex officio ad procurationem appellantium, si voluerint expediri. Advertamt etiam judices, quod si ad appellantium instantiam citentur personaliter, et compareant, caueant tamen omnino litem non jurare, sed attendant processus exhibere, et totam causam ad illos reducere, et procurent, ut citius poterunt remeare, ne ibi tædiis, miseriis, laboribus et expensis, damnabiliter fatigentur, sequuntur namque damna Ecclesiæ, et Hæretici confortantur, et ex post non inveniunt judices tantum fauorem et reuerentiam, nec timentur, prout eorum præsentia facit. Item ipsi Hæretici aliis quicunque videntes judices in Romana curia fatigari et detineri, erigent sibi cornua et contemnent ac malignabuntur, et audacius Hæreses minabumt, et ubi agitur contra eos, simili modo appellabunt. Alii etiam judices efficiuntur debiliores, ad negotia fidei prosequendum, et ad Hæreticos extirpandum, metuentes, ne per consimiles Appellationes, tædiis et miseriis fatigentur, hæc omnia cedent in magnum præiudicium fidei, Ecclesiæ sanctæ Dei, a quibus singulis sponsus ipsius Ecclesiæ eam præseruare dignetur.

Sit laus Deo, exterminium hæresis, pax vivis, requies æterna defunctis. Amen.

page served in 0.106s (2,1) /