Tomes I-II (LA) : Capitulum 8 (3)
IV. [Opinio domini Martini Berruier episcopi Cennomanensis.]
Ad gloriam Dei.
Juste quod justum est persequeris
, Deuteronomii XVI, 20.
Verba hec ad judices precipue diriguntur, de quibus paucis interpositis premittitur : Judices constitues ut judicent populum justo judicio
[ibid. 18]. Ad hoc autem quod sit 220L 129 v°. LA 237-238justum judicium, exigitur ut864 judicetur quod justum est, quoad materiam judicii, ut videlicet absolvantur innocentes et noxii puniantur, et pro mensura peccati sit et penarum modus ; exigitur etiam ut juste judicetur quoad formam et modum judicii, quia, secundum expositores, modus procedendi debet esse justus et rectus. In utroque autem, pro-|-cessus factus contra juvenculam, que vulgariter Johanna Puella vocabatur, vitiosus fuit, quia neque judicatum est quod justum est quoad materiam, neque juste quoad formam. Quoad formam quidem corruit processus, quia dominus Petrus Cauchon, episcopus Belvacensis, non erat competens ipsius Johanne judex ; quia ipse et sibi assistentes, ut pote capitales ipsius Johanne inimici, fuerunt ab ea recusati ; quia se, dicta et facta sua, domino nostro pape submisit ; quia se, dicta et facta sua, ad papam et concilium generale remitti petiit, quod vim appellationis habuit, etsi verbum appellationis ex simplicitate non expressit, et legitime quidem propter premissa appellavit ; etiam propter denegationem directorum et propter multa gravamina sibi illata, et propter arduitatem materie de qua agebatur, et propter multa alia que peritissimi juriste, qui in hac materia scripserunt. eruditissime expresserunt, probantes efficacissime processum contra dictam Puellam factum subsecutamque sententiam, quoad formam, nullos esse, aut saltem adnullandos et irritandos.
Videtur autem principaliter insistendum circa materiam processus, hoc est, dato quod processus fuisset alias juridicus, si ipsa Johanna debuit, talis qualis in sententia contra eam lata exprimitur, judicari atque ignis supplicio tradi. Eo enim fine pretensi illi judices sibique assistentes illam Puellam, tanquam gravissimis illis criminibus in sententia eorum expressis irretitam, condemnarunt, ut grandem hanc maculam in gloriam domini nostri regis christianissimi sibique fidelium subditorum ponerent, quod in bellis suis, in sua coronatione, in recuperatione regni sui, ministerio865 usus sit hujus femine que erat superstitiosa, divinatrix, invocatrix demonum, 221L 129 v°. LA 237-238idolatra, blasphema, scismatica866, heretica et aliis pessimis criminibus in sententia contra eam lata expressis, infecta. Nam et quidam, Rothomagi, in sermone publico, presentibus judicibus prefatis et sibi assistentibus ita exclamasse fertur : O regnum Francie olim reputatum christianissimum, regesque tui ac prin-|-cipes christianissimi ! Nunc vero per te, o Johanna ! rex tuus, qui se dicit regem Francie, tibi adherendo et dictis tuis credendo, effectus est867 hereticus et scismaticus.
Ad quem Johanna constanter ait : Salva reverentia, non est verum sicut dicitis, quia volo vos scire quod non est inter christianos viventes melior catholicus eo.
Circa materiam igitur processus insistendo, ponentur quinque capitula.
Capitulum I. Quod in his ad que Johanna se missam dicebat, agebatur non humanitus, sed a quodam spiritu superiori.
Capitulum II. Quod ipsa Johanna in his ad que se missam dicebat, videbatur agi non a maligno spiritu sed a spiritu Dei.
Capitulum III. Quod Johanna non fuit talis qualis in sententia contra eam lata exprimitur.
Capitulum IV. Responsio ad illa que objiciuntur vel objici possunt contra Johannam et que in dictis et factis ipsius difficultatem videntur ingerere.
Capitulum V. Conclusio sequens ex premissis : quod ipsa Johanna temerarie et injuste fuit judicata impieque igne concremata.
Capitulum I
Quod in his, ad que Johanna se missam dicebat, agebatur non humanitus, sed a quodam spiritu superiori.
Deducitur hoc ex septem motivis.
Primo, ex conceptione868 arduissime rei ad quam se missam dicebat. Quis enim diceret ipsam in etate XVII869 annorum, 222L 130. LA 239-240que innupta erat, simplicissima, ex infimis orta parentibus, greges ovium sequens, humanitus concepisse rem tam arduam et supra opinionem spemque omnium, ut adiret regem Francie et assereret se missam ut per eam liberaretur regnum Francie a miseria in qua erat et debella-|-rentur Anglici et levaretur obsidio Aurelianensis, rex coronaretur Remis et recuperaret regnum suum, cum soleant juvenes puelle esse simplices, verecunde, pavide, maxime quando sunt pauperes et in rure nutrite. Videtur igitur quod conceptio hujus rei arduissime immissa fuerit in cor ejus ab aliquo spiritu supra hominem.
Secundo, ex constanti ac firma persistentia ipsius in eo quod se facturam dicebat ; nam, cum ab his quibus hanc rem detexit increparetur suadereturque ei ut ab hujusmodi phantastica imaginatione desisteret, non acquievit sed perstitit constantissime. Ex quo convicitur870 conceptionem hujusmodi non ingenio humano confictam, sed ab aliquo superiori spiritu immissam, juxta id quod Gamaliel dijudicavit de dictis et factis Apostolorum, Act. V : Discedite, inquit, ab hominibus istis et sinite871 illos, quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur, si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, sed sinite illos ne forte ex Deo repugnare872 videamini.
Tertio, ex aggressu ipsius rei ad quam se missam dicebat. Nam pro nihilo ducens viarum discrimina, labores longi itineris, spatia a domo paterna que per CXXX leucas distat ab oppido Caynonense in ducatu Turonie, ubi tunc rex residebat, per districtus inimicorum873 cum usum874 equitandi non haberet, equum ascendit et usque ad regem pervenit.
Quarto, ex hoc quod cum Pictavis et in Caynone spatio trium ebdomadorum per prelatos doctoresque et peritos juris divini et humani examinata fuisset, rex, antedicti prelati et doctores domini de consilio regis, sed et militares et plebs 223L 130. LA 240-241subdita regi fidem dictis ejus adhibuerunt, quod non videtur humano consilio aut prudentia factum, sed potius ad assentiendum illi Puelle videntur mota omnium illorum corda ab aliquo spiritu superiori, ab illo nimirum qui hujus rei conceptum menti illius juvencule immiserat cum, ex una parte, illa abjecta et pauperrima esset et in his que extra ea ad que se missam dicebat, ut fertur, pene idiota appareret. Ex alia vero parte ea ad que se missam asserebat essent difficillima et preter credulitatem et spem, attenta maxima potentia Anglicorum et dejectione regis, qui tunc omni pene destitutus erat humano auxilio ; jungitur ad hoc quod de omni pene regione regi subdita, homines de omni statu et nobiles et civitatenses875 et oppidani et rurales in copiosa multitudine secuti | sunt eam ultro, non coacti, non vocati, non stipendiati, sed propriis expensis. Quis, queso, diceret hos omnes unanimiter ad hoc humanitus motos et non potius ab aliquo spiritu superiori, illo videlicet a quo et ipsa agebatur ?
Quinto, ex processu ipsius Puelle. Cum enim sexus muliebris natura deficiat sensu, mollis sit ad perferendas labores, timidus quoque et quasi folium quod a vento movetur tremat ab occursu armatorum, e regione Puella hec, inexperta bellorum, uti per fide dignos refertur, super veteranos etiam expertissimos erat ad bella doctissima in ordinatione aciei, in equitando, vibrando hastam, ferendo vexillum, in inimicorum expugnatione, in delatione armorum ; cum usum non haberet in excursibus876, hinc inde per exercitum, in nocturnis excubiis ac vigiliis viros robustissimos superabat, ubi denique viri audacissimi timebant, hec, imperterrita manens, prima in fronte belli ad Anglicorum debellationem erat, ita ut ipsius exemplo optimisque exhortationibus, sicut de Juda Machabeo legitur : Ii qui cum ipsa erant audaces fierent ut leones.
E regione vero Anglicis vehemens terror incuteretur, ita ut non esset eis virtus ad resistendum, unde factum est ut maxima eorum multitudo ante Aurelianensem et Gergolium prostrata 224L 130-130 v°. LA 241-242sit, aliis captis aut versis in fugam. Quis dicet per unam simplicem puellam hec humanitus facta ?
Sexto, et ratione irrefragabili, ex hoc quod ipsa dixit multa que humanitus scire non poterat. Judicavit enim de ense abscondito in ecclesia Beate Katherine de Fierbois, in Turonia, signato tribus crucibus, cum nunquam ibi fuisset, nec sciatur aliquem hoc sibi dixisse. Predixit quod ipsa levaret obsidionem coram Aurelianis positam et quod ibidem vulnareretur, sed ob hoc non desisteret operari, quod rex coronaretur Remis, quod restitueretur in regnum suum et ipsum tamdem lucraretur, vellent nollent Anglici, et quod esset per magnam victoriam, quam Dominus mitteret Gallicis, quod Anglici expellerentur a Francia, exceptis illis qui ibidem decederent. Hec autem omnia, sicut predixit, infallibiliter impleta sunt. Cum autem hec omnia essent futura mere contingentia, que ex libertate humani arbitrii pendebant, constat quod hec non potuit Johanna humanitus prescire. Oportet igitur quod ab aliquo spiritu superiori sibi fuerint revelata.
Septimo ex suis responsionibus ad interrogationes et questiones | subtiles, difficillimas, captiosas et perplexas sibi factas, que si inspiciantur oculo purgato, clare apparebit ipsam Johannam non ex humano ingenio sic respondisse, sed velut ab aliquo altiori spiritu edoctam. Sed hoc ex infra dicendis manifestius erit. In hac autem sententia nobiscum conveniunt ii, qui eam judicaverunt, quod videlicet ageretur ab aliquo spiritu supra hominem ; sed dixerunt quod a maligno spiritu, propter quod judicaverunt eam superstitiosam, invocatricem demonum, divinatricem, idolatram. Contrarium igitur877 in sequenti capitulo declarandum est.
225L 130 v°. LA 242-243Capitulum II
Quod Johanna, in his ad que se missam dicebat, agebatur non a maligno spiritu, sed a spiritu divino, quodque spiritus, quos sibi dicebat apparuisse, fuerunt boni spiritus.
In primis, sciendum est quod dupliciter aliquid potest cognosci. Uno modo per certitudinem, et sic878 nullus potest scire de revelationibus quas Johanna asserebat sibi factas, nisi fuerit ei divinitus revelatum. Certitudo enim de aliqua re non potest haberi, nisi dijudicari possit per propriam ipsius causam. Deus autem, qui est causa revelationum propter sui excellentiam, est nobis ignotus, secundum illud Job XXXVI [26] : Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
Nullus igitur potest certitudinaliter scire si ille revelationes a Deo fuerint, nisi ipse Deus, a quo sunt hec, ei revelaverit, unde Apostolus, Prima Corinthiorum, cap. II [11] ait : Quis enim hominum scit879 que sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est ; ita et que Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei.
Alio modo aliquid cognoscitur conjecturaliter per aliqua signa, et hoc modo cognosci possunt revelationes, quas asserebat Johanna sibi factas a Deo fuisse, non a maligno spiritu, et hoc quidem ex multis factis in precedenti capitulo deduci potest ; sed appropriatius sumentur probationes ex novem conjecturis : in his enim que humanam excedunt intelligentiam, judicium sumendum est ex conjecturis.
Prima igitur sumetur ex parte persone, cui revelationes facte | sunt, ex ipsius videlicet etate et conversatione. Etate quidem, quia non solent juvenes puelle esse sorcerie, divinatrices, pacta880 tacita vel expressa inire cum demonibus ; sed communiter vetule881 quas ob deffectum fidei, aut propter aliqua eorum peccata, Deus permittit a demonibus illudi. Hec autem Johanna cum ei revelatio primo facta est, ut 226L 130 v°. LA 243asseruit, erat etatis XIII annorum, non irretita vitiis de quibus notitia habeatur ; quin imo, ut ad ejus conversationem transeamus, erat humilis, devota, obsecrationibus vagans882 die noctuque cum suspiriis, gemitibus et rivulis lacrymarum, frequentabat ecclesiam, sepius confitebatur et reficiebatur super substantiali pane, tempore quo jejunabat, sicut ipsa dixit, audiebat ipsas voces. Sic et Danieli post jejunium facta est apparitio angelorum, Daniel, X. Audiebat etiam voces tempore completorii, quando pulsabatur pro Ave Maria ; cum sibi apparebant, signabat se signo crucis, hoc facere videbatur divino instinctu. Signo enim crucis terrentur demones et fugiunt. Dixit etiam quod numquam aliquod premium petivit ab eis, nisi salvationem anime sue, et, postquam habuit voces, non se immiscuit jocis883. Sicut autem ex processu colligitur in patria nativitatis sue facte sunt informationes de vita et conversatione sua. Sed quoniam ad sui commendationem totaliter faciebant, non fuerunt in publico judicio exhibite. Postquam autem a domo patris sui exivit, ubicumque noverat mulieres devotas, honestissimas, probatas ac bone fame, ad eas divertebat, et cum eis conversabatur ; cum viris autem non, nisi cum urgebatur ob earum rerum executionem ad quas se missam dicebat. Et quamquam ii qui castra sequuntur lascivi soleant esse et libidinosi, virginalem pudicitiam inter eos servasse fertur usque in finem vite, ex dono nimirum illius ex cujus jussu cogebatur inter viros conversari. Sicut enim ex informationibus apparet, paulo antequam judicaretur, per mulieres missas ad explorandum si corrupta esset, inventa est virgo, quo comperto jussum est ut hoc sub modio poneretur et non veniret in lucem. Quomodo igitur dicendum est Deum permisisse hanc juvenculam, tenere etatis, tot et tantis dotatam virtutibus, a malignis spiritibus fuisse illusam ! dicendum884 potius a spiritu Dei fuisse illustratam.
Secunda sumitur ex parte spirituum sibi apparentium. 227L 130 v°-131. LA 243-244Optime enim congruebat ut, propter convenientiam in sexu et virginitate, mulieri virgini virgines sancte apparerent Katherina et Margareta | ad quas forsitan pre aliis devotius convertebatur. Congruebatque quod angelus appareret ipsi virgini, quia angelus semper est cognatus virginitati, unde Mathei XXII [30] scriptum est : In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicuti angeli Dei in celo sunt.
Denique propter quem fiebat apparitio, optime congruebat ut angelus qui ei apparebat esset sanctus Michael. Michael enim ponitur de ordine principatuum, quorum est preesse regnis et provinciis, eas protegere et a malis liberare. Unde Danielis X [13] dicitur : Ecce Michael, unus de principibus primis, venit ad adjutorium meum.
Et paulo post : Nemo est adjutor meus in his omnibus, nisi Michael princeps vester
[ibid. 21]. Sicut autem Michael tunc erat princeps electi populi Israel, sive synagoge, sic nunc dicitur princeps director ac protector Ecclesie christianorum ; pre aliis autem christianitatis regnis regnum Francorum propter fidem et religionem, que in eo plurimum viguit, hoc nomine hereditavit ut christianissimum diceretur. Huic proinde regno peculiariter videtur Michael preesse ; congruebat igitur ut885 huic Puelle appareret, essetque huic regno in auxilio oportuno, tunc videlicet cum maxime desolatum erat. Hec autem congruitas apparitionis attestatur ordinationi divine sapientie, que singula disponit modo et ordine ipsis rebus congruentibus, propter quod dicitur omnia suaviter disponere, Sap. VII [Sapientiae VIII. 1], Unde ex hac congruitate apparitionis et revelationis apparet ipsam ex ordinatione divine sapientie fuisse. Neque novum est angelos apparuisse mulieribus ac pusillis personis quas minime dedignantur : legimus namque, Genesis XVI et XXI, Agar ancille886 erranti in solitudine angelum apparuisse, et Luce II [8], angelum apparuisse pastoribus custodientibus887 vigilias noctis supra gregem suum
. Novum etiam non est animas sanctorum 228L 131. LA 244-245mortalibus apparere : legimus enim, Machabeorum II, ultimo [XV. 12-15], Oniam et Jeremiam apparuisse Jude Machabeo pro dejectione adversariorum populi Israel. Sic et Johanne apparitio facta est pro dejectione adversariorum christianissimi regni Francie.
Tertia ex modo, sive qualitate apparitionum. Primo quia, ut dixit, spiritus sibi apparebant cum claritate et lumine, quod non convenit principibus tenebrarum. Secundo888 quia, ut dixit, spiritus illi clare loquebantur889 et clare intelligebat, eratque vox890 pulchra, dulcis et humilis. E contra veto maligni spiritus rauce891, terribiliter, obscure et | captiose loquuntur. Tertio quia892, sicut893 sanctus Thomas, in parte qu. XXX, art. 3, ait recitative894, legitur in Vita beati Antonii : Non est difficilis bonorum spirituum malorumque discretio ; si enim post timorem successerit gaudium, a Domino sciamus venisse auxilium, quia securitas anime presentis majestatis indicium est ; si autem incussa formido permanserit, hostis est qui videtur.
Ipsa autem Johanna asseruit quod in principio suarum apparitionum magnum timorem habuit, et deinceps a spiritibus sibi apparentibus habuit magnam confortationem, quodque cum illi spiritus ab ea recedebant multum flebat et voluisset895 abire cum eis. Simile legitur de mulieribus, que ad sepulchrum Domini ex apparitione beatorum angelorum primo territe sunt, deinde magno gaudio replete. Quarto, ex salutaribus monitis que sibi dabant spiritus et apparentes ; demones enim, cum saluti hominum invideant, eo fine aliquibus apparent ut in aliquem errorem, idolatriam aut aliud peccatum inducant, ut sic eos secum ad eterna trahant supplicia ; ad nihil autem horum Johannam induxerent apparentes sibi spiritus. Quin imo ei dabant 229L 131. LA 245-246monita salutis, videlicet quod esset bona juvenis et Deus adjuvaret eam ; docebant eam bene se regere, ecclesiam frequentare, sepius confiteri, virginitatem servare ; hec non suggereret immundus spiritus. Ex salubribus896 igitur monitis apparet quod spiritus sibi apparentes erant boni spiritus ; unde ipsa dicebat quod movebatur897 ad credendum esse bonas voces propter bonum consilium, bonam confortationem et bonam doctrinam quam ei dabant.
Quarta ex causa propter quam se missam dicebat. Asseruit enim quod voces ei denunciaverunt miseriam Francie et quod ipsum regnum Deus permiserat affligi propter aliqua peccata sua, et quod ipsa veniret ad succurendum ei et pro succursu bonarum gentium de Aurelianis, et quod rex suus restitueretur in regnum suum et hujusmodi causa et898 pia erat et justa899 ; pia quidem : eo enim tempore, quo ipsi Puelle revelatio facta est, regnum Francie vehementer desolatum erat, multisque ac gravissimis premebatur calamitatibus ac miseriis et spiritualibus et temporalibus. Justitia quidem ab hoc regno relegata, quid hoc regnum erat nisi magnum latrocinium, nisi spelunca latronum ? Omnia prede patebant, et900 incole regni alii egestate et fame, alii peste, alii gladio, alii duris carceribus et cruciatibus peribant, alii ad vicinas fugiebant regiones. Hinc civitates de-|-serte, domus sine habitatore, rura sine cultore, ecclesie absque Dei cultu et sacerdotibus relicte. Nusquam pax, nusquam securitas, ubique terror, intus timor, foris gladius ; et nedum foris, sed et intra urbes fuere strages crudelissime hominum et inhumanissima multi sanguinis christianorum effusio, omnis tunc virtus impiorum pedibus conculcata jacebat. Auditus super auditum veniebat bellorum et malorum omnium. Ora laxata erant ad mendacia, perjuria, blasphemias ; manus extente ad sacrilegia, homicidia, adulteria, stupra, predas, latrocinia, et alia hujusmodi nephanda crimina que bellorum tempore, justitia et omni 230L 131-131 v°. LA 246-247virtute sepulta regnare possent aut solent. Tunc impletum videbatur illud Osee IV [1-3]. Non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt901, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea.
Hec autem universa mala, gaudia902 procurante, inimico generis humani evenisse, quis dubitaverit ? Non ergo ab eo fuit, ab eis malis liberatio. Cum itaque ipsa Johanna. ad liberandum hoc regnum ab his calamitatibus et miseriis se missam dixerit, et ab eo tempore quo missa fuit successu temporum minimo903 supra spem et virtutem hominum liberatum sit, ut in presentiarum, laus Deo ! cernimus ; apparet eam, non suggestione et auxilio demonum, sed monita directione et ope bonorum spirituum hec egisse, operante principaliter Patre misericordiarum et Deo totius consolationis, qui super afflictione regni christianissimi pia gestans viscera, Puellam hanc pro hac pia causa, id est pro liberatione hujus regni a sua miseria destinavit. Sed et justa fuit causa ob quam missam se asseruit, videlicet ut dominus noster rex Karolus restitueretur in regnum suum et subditi sui, quos tyrranica potestate Anglici sibi subegerant, a ferrea ipsorum fornace liberarentur et ad naturalis et legitimi domini sui obedientiam reducerentur. Hoc quippe exigebat justitia que unicuique tribuit quod suum est. Justam itaque Johanna fovebat querelam, justus erat ei bellandi titulus. Quod autem justum titulum habeat dominus noster rex Karolus in hoc glorioso regno Francie, ex multis luce clarius constat, neque circa hoc nunc immorandum904 est, quantum tamen nunc905 proposito attinet. Hujus rei judicium est mirabilis ac supra spem hominum, ipsius domini nostri regis coronatio per archiepiscopum Remensem in loco ordinario et ad hoc deputato vi-|-delicet Remis, quem 231L 131 v°. LA 247admodum ipsa Puella predixerat, et ejus ministerio ad hoc perventum est, denique preinspirata906 et pene subita recuperatio totius regni sui, preter parvulum angulum ilium Calesii. Sed de hoc in sequentibus latius907 dicetur.
Quinta ex modo procedendi ad regni liberationem. Nedum enim ex parte cause vel tituli fuit justum bellum quod Johanna gessit, sed etiam ex modo gerendi bellum, ut sic juste quod justum est prosequeretur. Juste enim et pie ad regni liberationem processit, tum respectu eorum qui secum erant in exercitu regis, quia blasphemias in Deum, predas ac violentias pauperibus ab eis fieri prohibuit quantum potuit, scorta denique a regis exercitu expulit908 ; tum respectu inimicorum, quia juxta id quod scriptum est Deuteronom. XX [10] : Si quando accesseris ad expugnandum civitatem, offerres ei primum pacem.
Dicta Puella, priusquam moveret bellum contra Anglicos, per suas litteras monuit eos ex parte Dei celi ut ab hoc regno recederent, et permitterent illustrera Karolura regem pacifice possidere909 regnum suum ; si910 alias, missa erat ad eos debellandum. Ex hac commonitione patet quod, exercendo bellum, non fuit in ea nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacabilis animus et similia que, secundum Augustinum, in Libro contra Faustum, in bellis jure culpantur. Quin potius intentio ipsius fuit recta, quia juxta id quod Augustinus ait, in libro De verbis Domini : Non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio gerebat bellum, ut videlicet mali coercerentur et boni sublevarentur in bello.
Itaque quod gessit fuit justa causa, et intentio recta et auctoritas publica, scilicet domini nostri regis et, ut ipsa asserebat, suprema auctoritas Dei eam mittentis. Si igitur, ut ostensum est, causa ob quam Johanna mittebatur, pia et justa erat, si juste et pie processit, patet quia monita directa et adjuta fuit a Deo qui pius et justus est et justitias dilexit, non a demone inimico pietatis et justitie.
232L 131 v°. LA 247-248Sexta ex parte regis et regni Francie. Regis quidem, nam ipsa asseruit quod angelus reduxit911 regi ad memoriam magnam patientiam quam habuerat in suis tribulationibus912. Ex quo accipitur quod propter patientiam913 domini nostri regis aliasque ipsius virtutes missa fuerat ad succurendum ei ; unde quandoque interrogata, sicut ex processu patet, dixit quod venerat pro magna re, scilicet pro | dando succursum bonis gentibus de Aurelianis et etiam pro meritis sui boni914 regis et boni ducis Aurelianensis. Pie enim credendum est dominum915 regem omni spe tunc pene privatum humani auxilii, spem suam in Deum jactasse, corque suum habuisse fiduciam in Domino et orasse cum rege916 Josaphat : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te
, II Paralip. XX [12]. Convenientissimum proinde fuit, ut tunc auxilium sibi mitteretur a Deo, qui est adjutor in oportunitatibus, in tribulatione. Proprium enim divinitatis est succurrere in casibus desperatis. Ex parte etiam regni, cui prefuerunt gloriosissimi reges fideles devoti ac reverentes Deo et sancte matri Ecclesie, in quo juxta illud Hieronimi sola Gallia caruit monstris, fides917 Christi hactenus illibata perduravit, propter quod christianissimum regnum et reges ipsius christianissimi nominantur. Quomodo igitur putandum est religiosissimam918 domum Francie, sibique fideles de omni statu ita derelictos a Deo, quod fuerint delusi per unam divinatricem, demonum invocatricem idolatram ?
Septima ex eo quod ipsa Johanna aliqua occulta et futuros eventus, mere contingentes et qui ex919 libero arbitrio hominum pendebant, nunciavit, sicut patuit in precedenti capitulo. 233L 131 v°. LA 248-249Sicut enim dicit beatus920 Thomas 2a 2e, quest. [CLXXIV]921, art. 1 : Futura mere contingentia precognoscere proprium est Dei qui solus in sua eternitate videt ea que futura sunt.
Unde Ysaie XLI [23], dicitur : Annunciate que in futurum ventura sunt, et sciemus quia dii estis vos
; ab illis igitur solum previdentur et certitudinaliter prenunciantur, quibus ipse Deus per gratiam suam revelare dignatur. Cum igitur ipsa Johanna eventus supra nominatos, qui ex libera hominum pendebant voluntate, de quibus demones nil certum precognoscere aut prenuntiare poterant, predixit, et dicebat quod ita bene sciebat illos esse venturos, sicut sciebat quod presens erat in judicio et, sicut predixit, ita illos infallibiliter evenisse cernimus, apparet quod non ex opinione demonum, sed ex divina revelatione hec presciverit et prenunciaverit. Quod si etiam occulta cordium dixerit, sicut quidam referunt ipsam domino regi dixisse secretissima, que ipse rex non putabat nisi a Deo et ab ipso scire, tunc constaret ea sibi esse revelata a Deo, qui solus novit abscondita cordis. Satis est enim credibile regem, qui se difficilem semper red-|-didit ad audiendum eos qui se ad eum ex parte Dei missos dicerent, huic Puelle, cum paupercula et simplicissima esset et ad arduissima et insperata se missam diceret, nequaquam fidem adhibuisse, nisi propter aliqua secreta que sibi revelavit ; unde ipsa asseruit per voces suas sibi fuisse preceptum ne quedam revelaret, nisi Karolo regi suo. Et ipsam922 interrogantibus dixit quod, de illis que ibant ad dominum regem, possent illi multa petere de quibus ipsa non responderet.
Octava ex bis que ab adventu923 hujus Puelle ad regem prospere successerunt in regno : primo quidem Victoria obtenta contra Anglicos, qui civitatem Aurelianensem vallaverant, Victoria obtenta contra eos aliis in locis, reductio plurimarum civitatum, oppidorum, castrorum ad obedientiam regis, brevissimo tempore absque resistentia habitantium, ipsis, 234L 131 v°-132. LA 249-250nimirum ob novitatem tanti prodigii metu ac stupore, perculsis. Inter has urbes fuere civitas Trecensis, civitas Remensis, in qua dominus noster rex coronatus est, ex tunc, sicut de David legitur, II° Regum 3, proficiens et semper se ipse robustior, gens autem Anglorum, sicut et domus Saul, decrescens quotidie. Quam mira, quam inspirata924 illa cessatio predationum crudelium et erectio preclare justitie ! Ita ut castra regis sequentes, cum essent tamquam leones rugientes parati ad predam, mites925 subito facti sunt velut agni neminem ledentes. Tunc subito in hoc regno lux nova oriri visa est securitatis et pacis. Hec plane tam subita, tam insolita mutatio non humanitatus, sed divinitus facta est, hec mutatio926 dextere Excelsi erectione927 ! Vero tanta efferbuit in Anglicis predationum crudelitas, ut si qua apud eos ante visa fuerit imago justitie, deleta sit. Hinc tandem factum est ut supra, quin imo contra credulitatem spemque hominum, brevissimo temporis spatio, Cenomannia, Normannia, Acquitania, que multis annis per Anglicos occupata fuerat, absque pene sanguinis Gallorum effusione absque tot tamque928 munitarum civitatum, oppidorum, fortalitiorum demolitione, absque inhabitantium preda vel occisione, ad obedientiam domini regis reducte sint, omnes quoque Anglici aut prostrati sunt in bello, aut se regi submiserunt, aut coacti sunt in Angliam transfretare. Ita impletum est quod Puella Johanna predixerat quod rex suus restitueretur in regnum suum et ipsum lucrabitur, velint nolint adversarii, quod Anglici expellerentur a Francia929, exceptis illis qui ibidem decederent. Quis audebit dicere hec vel930 ministerio demonum vel prudentia aut potentia ho- |-minum facta, et non potius manu omnipotentis Dei. Profecto, juxta id quod Moyses ait, Exod. XVII [16] : Manus Dei solius et bellum Dei
fuit, ut idem ipse 235L 132. LA 250Deus, qui ministerio hujus puelle regi ac regno christianissimo auxiliari cepit, tandem et opus suum perfecerit in Anglicorum dejectione, in ipsius regni, preter parvum angulum Calesii, ad manum regis totali reductione, sicut ipse, per dictam Johannam, prenunciaverat. Dei quippe perfecta sunt opera : sic enim congruentissime responderunt ultima primis, sic conjungendo finem principio ipse Deus, qui cepit hoc opus grande et ipsum perfecit ; cepit quidem per ministerium abjecte et humilis puelle, consummavit autem in multa gloria. Consummatio itaque liberationis931 hujus regni, quam constat esse a Deo, attestatur et principium ipsius liberationis, factum ministerio hujus puelle, fuisse a Deo.
Nona ex hoc quod ejus missio ordinabatur ad Dei gloriam Francorumque atque Anglicorum salutem. Anglicorum quidem, ut confunderetur eorum superbia, Gallicorum, ut non erigerentur in superbiam. Sed utrique salubriter humiliarentur ; Anglici quidem dum non humana potentia, sed omnipotenti manu Dei, ministerio contemptibilis, ignobilis et paupercule puelle victos se ac expulsos ah hoc regno vidèrent ; hinc quoque intelligerent regem Anglie in hoc regnum a Deo missum non ad regnandum, ut ipse arbitrabatur, sed ad conterendum et flagellandum Gallicos, propter peccata eorum, quasi fuerit, sicut de Assur scribitur Ysaie X° [5] : Virga furoris Domini et baculus ejus.
Ex hoc quoque commoniti essent Anglici non deinceps, pro acquirendo regno Francie contra animarum suarum salutem, injusta ducere bella. Gallici vero, ut eorum nemo extolleretur aut glorarietur, quasi eorum virtute aut consilio salus hec magna de inimicis isti regno data sit, Ne
, juxta id quod Deuteronomii VIII° [17]932 scriptum est, diceret quis in corde suo fortitudo mea et robur manus mee, hec omnia mihi prestiterunt. Sed recordaretur Domini Dei sui quod ipse vires sibi prebuerit
; ut agnoscerent omnes quia non in multitudine exercitus est Victoria belli, sed de celo fortitudo est, atque ita ab omnibus 236L 132-132 v°. LA 250-251daretur gloria Deo. Que stulta sunt [mundi]
, inquit Apostolus, elegit Deus, ut confundat [sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confondat] fortia, et ignobilia et contemptibilia elegit Deus et que non sunt, ut ea que sunt destrueret ; ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus
, Prima Corinth. 1° [I. 27-29]933. Ob hanc causam se fuisse missam expressit dicta Puella ; dixit enim : placuit Deo sic facere per unam simplicem puellam, pro repellendo adver-|-sarios regis. Dicebat etiam sibi fuisse revelatum quod in vexillo suo faceret depingi Regem celi et duos angelos, et in litteris suis faciebat scribere hec nomina Jhesus, Maria
, et dicebat quod vexillum et pictura fuerant per eam facta in honorem Dei, et quod Victoria vexilli et omnia sua erant Deo attribuenda. Quod si Deus accepit David de post fetantes, ut per ipsum salvaret populum Israel de manu Philistinorum, quid incredibile judicatur Deum tulisse puellam hanc de gregibus ovium, ut per manum ejus populum christianissimi regni Francie liberaret de tyrannica servitute Anglicorum ? Neque veto novum est Deum dedisse victoriam de adversariis sui populi in manu femine. Dedit in manu Judith, que caput Holofernis proscidit, Judith XIII° ; dedit in manu Debore unde et cecini : Nova bella elegit Dominus
, Judicum V [8 et 20] et ibidem : De celo dimicatum est.
Decima, ex pia religiosaque ipsius morte. Priusquam enim traderetur igni, premissa confessione uberrimeque profluentibus lacrimis, devotissime sacram eucharistiam percepit ; sanctos sanctasque exorabat diutius, signum sancte crucis devoto corde amplexabatur et osculabatur, suis persecutoribus induisit, et, si quos offendisset, petiit sibi indulgeri ; continue nomen Jhesus habens in ore, in medio flammarum emisit spiritum. Sicut autem a fide dignis refertur, excessus ejus adeo devotus et religiosus fuit, ut omnes qui aderant, numero fere XX millia, ad lacrimas commoverit, etiam Anglicos et episcopum Belvacensem et episcopum Morinensem, cancellarium regis Anglie, qui dixisse fertur nunquam se 237L 132 v°. LA 251-252adeo lacrimatum de morte patris et matris sicut de illius Johanne morte ; et addidit quod unam bonam animam in Paradisum miserant. Quidam etiam Anglici, antea in eam crudeles, palam fatebantur tam bonam et innocentem puellam injuste fuisse mortis supplicio damnatam. Retulerunt quidam se, in medio flammarum, nomen Jhesus litteris aureis scriptum vidisse, alii columbam albam in ipsius Puelle exitu de flammis egredientem ; illi autem, quos malignus spiritus deludit, male facit finire, ut eos secum ad eterne trahat supplicia. Ex hujus igitur Puelle tam devoto ac religioso fine apparet quod non a maligno spiritu agebatur, sed a Dei spiritu, tamquam Dei filia, sicut et voces, ut asseruerat, eam vocabant Dei filiam ; in hac autem assertione, quod Deus eam miserat, per crudelem mortem migravit ad Dominum, sicut et multi sancti, amici934 Dei, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem
, Hebreos XI [35]. |
Capitulum III
Quod Johanna non fuit talis qualis in sententia contra eam lata exprimitur.
Hoc deduci potest ex tactis in duobus precedentibus capitulis, precipue in secundo ; nam qui eam judicaverunt totum eorum processum atque judicium fundaverunt super eo quod non fuerit a Deo missa, quod revelationes a Deo ministerio bonorum spirituum non habuerit, sed a malignis spiritibus, vel quod eas confixerit. Ob hoc enim eam judicaverunt mendosam confictricem apparitionum et revelationum divinatricem idolatram.
Cum igitur in primo capitulo ostensum sit ipsam, in his ad que missam se dicebat, non humanitus agi, et in secundo quod non a maligno spiritu, sed a Deo missa sit, et ab eo revelationes habuit, in attestationem justi tituli domini nostri regis in regno Francie, quodque spiritus sibi apparentes fuerunt boni spiritus, elisum est eorum fundamentum, ac 238L 132 v°. LA 252-253per hoc ruit quoad materiam totum edificium processus ac judicii sui, quod super illud fundamentum extruxerant. Proinde censui diutius immorandum ac destruendum, presertim in secundo capitulo, illud eorum arenosum fundamentum. Attamen in particulari eliminende sunt pessime ille qualificationes, que in sententia exprimuntur.
Dicitur revelationum et apparitionum mendosa confictrix ; sed contra hoc ostensum est in primo capitulo, eam non humanitus agi in his ad que se missam dicebat, sed ab aliquo spiritu supra hominem.
Dicitur perniciosa seductrix ; hoc forte dixerunt pro eo quod plures seduxerit, asserendo habuisse se illas revelationes et apparitiones. Sed cum ostensum sit illas revelationes fuisse a Deo, et apparitiones fuisse bonorum spirituum, patet quod ex hoc non fuit judicanda perniciosa seductrix.
Dicitur presumptuosa ; forte ex hoc quod dicebat se a Deo missam pro re arduissima, ut pro liberatione regni a miseria in qua erat. Sed, si a Deo missa erat, ut ostensum est, non erat de presumptione notanda, sed de obedientia, sicut et Abraham, commendanda. Sed | neque se ad hoc ingessit, quinimo se humiliter ipsi voci excusavit, dicens quod erat una pauper filia, nec sciret equitare nec ducere guerram.
Dicitur leviter credens ; hoc videntur dixisse propter hoc quod crediderit leviter revelationibus ; in hoc autem sibi contradicunt, quia dicunt eam mendosam confictricem revelationum, et nunc dicunt eas habuisse. Ostensum est autem illas desuper habuisse, neque tamen eis leviter credidit, quia935, ut patet ex processu, dum primam vocem audivit, habuit magnum timorem neque tamen cito credidit quod esset sanctus Michael ; ter enim sibi apparuit, antequam crederet ; sed postea ipsam in tantum docuit quod bene cognovit eum. Cognovit enim eum ex doctrina, quia dicebat ei quod esset bona et quod Deus illam diligeret et subveniret calamitatibus Francie. Non continuo etiam acquievit illis 239L 132 v°. LA 253-254spiritibus, sed excusavit936 se dicens quod erat una pauper filia, nec sciret equitare nec ducere guerram.
Dicitur superstitiosa ex eo, ut estimari potest, quod fatebatur se semel voces audivisse ad fontem qui est juxta arborem fatalium ; sed, sicut ipsa ait, primam vocem audivit in horto patris sui ; ait etiam quod non credit in fatis, imo credit quod sit sortilegium. Ex eo etiam quod in vexillo suo fecit depingi regem celi et duos angelos, sed ex hoc dicenda est, non superstitiosa, sed religiosa ac devota Deo. Dicebat enim quod vexillum et pictura fuerunt per eam facta in honorem Dei, et quod Victoria belli et omnia sua erant attribuenda Deo.
Dicitur divinatrix, ex eo videlicet quia predicebat futura. Secundum sanctum Thomam 2a 2e q. XCV, art. 1, divini dicuntur qui sibi indebito modo usurpant quod divinum est, scilicet prenunciationem futurorum, quod solius Dei est et eorum quibus Deus voluerit revelare. Cum autem futura, que ipsa Johanna predixit, viderimus infallibiliter evenisse et fuerunt talia que ex libero hominum pendebant arbitrio, que demones certitudinaliter prenoscere ac prenuntiare non possunt, patet quod ex Dei revelatione hec937 prescivit ac predixit, et ita non indebito modo usurpavit quod divinum est, scilicet prenunciationem futurorum : quare non fuit divinatrix censenda.
Dicitur blasphema in Deum et sanctos ; sed ex processu non potest elici quod Deo aut sanctis sibi apparentibus aliquid attribuent | quod eorum deroget excellencie aut bonitati, aut aliquid negaverit quod eorum dignitati aut bonitati conveniant ; non igitur blasphema fuit.
Dicitur Dei in suis sacramentis contemptrix ; sed cum ipsa devotissime sacramenta penitentie et eucharistie susciperet, nescio cur eam dixerint contemptricem Dei in suis sacramentis, nisi forte ex eo quod in habitu virili eucharistie sacramento communicavit. Sed si sibi licuit, ex Dei precepto et ex causa rationabili, habitum viri deferre, sicut inferius declarabitur, 240L 132 v°-133. LA 254-255non fuit contemptrix venerabilis eucharistie sacramenti, sumendo ipsum in habitu viri.
Dicitur divine legis sacre doctrine ac sanctionum ecclesiasticarum prevaricatrix. Hoc puto eos dixisse pro eo quod habitum viri assumpsit et arma portavit938 ; dicitur enim Deuteronomii XXII [5] : Non induetur veste virili mulier, nec vit utetur veste feminea
, quod, secundum de Lira, potest intelligi de veste communi. Aliqui etiam doctores hoc939 exponunt de armis. Unde in hebreo habetur : Non erit vas viri super mulierem.
Vas autem alibi in Scriptura ponitur pro armatura. Prohibetur etiam mulieri delatio habitus virilis in canone, Si qua mulier
[D. G. I. 30. 6]. Sed sciendum quod dictum preceptum Non induetur veste virili mulier
a sancto Thoma, 1a 2e, q. CXI, art. VI, ponitur inter precepta cerimonialia. Precepta autem cerimonialia non solum sunt mortua, sed etiam mortifera observantibus ; unde, si quis illud observaret, tamquam habens vim obligandi ex veteris legis institutione, peccaret ; ex quo infertur quod puella Johanna, deferendo habitum virilem aut arma, non fuit censenda prevaricatrix legis divine, cum alibi non inveniatur lege divina prohibitum ; similiter nec ecclesiasticarum sanctionum, quia XXXa di. dicitur940. Si qua mulier suo proposito utile judicans
; super verbo proposito
dicit glossa quod magis est habilis ac magis est941 parata inscisa veste quam clausa ad meretricandum. Prohibetur igitur hic mulieri delatio habitus virilis ex proposito meretricio, sed si bono proposito id faceret, puta ut periculum amittende castitatis vitaret, id sibi liceret. Ipsa autem Johanna bono proposito sumpsit habitum virilem, ut inferius patebit.
Dicitur seditiosa. Sicut ait sanctus Thomas 2a 2e, q. XLII, art. 1, Seditio proprie opponitur unitati et paci multitudinis
; ideo seditiosus | dicitur qui discordiam facit inter partes alicujus multitudinis. Ipsa autem Johanna se ad hoc 241L 133. LA 255missam dicebat, ut rex suus restitueretur in regnum suum, ac per hoc multitudo populi Francie, que divisa erat, tota uniretur sub obedientia unius regis ac domini, sicut nunc, laus Deo ! unitam videmus. Non igitur seditiosa, sed amatrix unitatis et pacis censenda fuit.
Dicitur crudelis. Crudelitas, sicut ait Seneca, II° libro de Clementia, opponitur clementie. Ipsa autem Johanna dixit quod ipsamet portabat vexillum suum ne aliquem interficeret, et quod nunquam aliquem interfecit ; quod litteris et verbis adversarios movebat ad pacem, tractatum et recessum ; quod ipsa erat missa ex parte Dei ad subveniendum calamitatibus regni Francie. Ex his patet quod crudelis non fuit, nec sitiebat sed aborrebat effusionem sanguinis humani, quasi pia, lenis et clemens.
Dicitur apostatrix. Sed unde moti sunt ad judicandum eam apostatricem ? An quia a fide et christiana religione recessit ? Sed hoc non potest elici ex processu. An quia dimisit habitum muliebrem et virilem assumpsit, aut quia ad arma processit ? Sed ob hoc non erat apostatrix judicanda, etiam si hoc ei facere non licuisset : licuit autem, ut inferius ostendetur. Dicitur schismatica. Sicut ait sanctus Thomas, 2a 2e, q. XXXIX, art. 1°, schismatici dicuntur qui subesse renuunt942 summo pontifici et qui, membris Ecclesie ei subjectis, communicare recusant. Hi igitur pretensi judices videntur Johannam judicare schismaticam, quia dicunt eam recusasse se submittere judicio pape et Ecclesie. Dicunt enim eam in Deum et sanctam Ecclesiam multis modis deliquisse ; item ipsam943 Ecclesie, domino pape, generali concilio, expresse indurato animo, obstinate ac pertinaciter submittere se recusantem : unde dicunt eam obstinatam et pertinacem. Sed contrarium patet ex processu, ubi sciendum est quod ex modo interrogandi ipsam, videlicet nunc per hos, nunc per illos, confuse repetitis vicibus, de eadem re, cum variatione verborum, apparet quod hi, qui eam interrogabant, intendebant eam capere, in verbis involvere et captiose ducere in errorem, 242L 133-133 v°. LA 255-256sub equivocatione hujus nominis Ecclesia
; nec eam, que simplex et ignara erat, in aliquo dirigebant ; non enim aperiebant944 ei quid per Ecclesiam intelligerent : unde dixit quod ipsa non est que debeat impediri de eundo ad ecclesiam et de audiendo missam ; ex quo patet quod Ecclesiam intelligebat templum materiale. Item di-|-xit quod, si permittatur quod vadat ad missam et ponatur extra compedes ferreos, deturque sibi carcer graciosus, ipsa erit bona et faciet illud quod Ecclesia voluerit ; nam, si judices velint, ipsa recipiet habitum muliebrem : ex hoc patet quod per Ecclesiam intelligebat ipsos judices coram quibus astabat. Sic etiam ipsi judices per Ecclesiam
non intelligebant Ecclesiam romanam aut universalem, sed se ipsos. Nam cum die qua abjuravit publice petiisset quod omnia facta sua transmitterentur ad Romam, penes dominum nostrum papam, ad quem et ad Deum primo se referebat, fuit sibi dictum quod non poterat fieri quod iretur ad querendum dominum nostrum papam ita remote, etiam quod ordinarii erant judices in sua diocesi, ideo necesse erat quod se referret sancte matri Ecclesie : ecce patet quod per sanctam matrem Ecclesiam, intelligebant judices et945 sibi assistentes. Eorum autem judicio merito recusabat946 se submittere, quippe qui ipsius erant inimici capitales, in odium domini regis pro cujus justa querela certaverat contra Anglicos, quorum partem fovebant manifeste zelo vindicte contra eam procedentes. Unde in judicio quandoque dixit episcopo Belvacensi : Vos dicitis vos esse meum judicem, advertatis bene quid facitis, quoniam vos accipitis magnum onus.
Ex informationibus etiam patet quod nullomodo voluit se submittere judicio illius episcopi, allegans quod ipse erat inimicus ejus capitalis. Quod autem judicio Ecclesie universalis, seu generalis concilii, ac domini nostri pape se submiserit liquide constat ex dictis suis. Dicebat enim quod de dictis et factis suis se referebat ad Deum et beatam Mariam et omnes sanctos atque Ecclesiam victoriosam in celis, et quod 243L 133 v°. LA 256-257idem esset de Deo et Ecclesia, neque de hoc, ut dicebat, debet fieri difficultas, quare de hoc facitis difficultatem
. Dixit ulterius quod, quantum ad Ecclesiam, diligit eam et vellet eam sustinere toto posse pro fide nostra christiana. Dixit quod voces non precipiunt ei quin obediat Ecclesie. Dixit etiam quod hec Ecclesia inferior non potest errare vel deficere. Frequenter interrogata an vellet se judicio Ecclesie submittere, dixit : Ego me refero Deo qui fecit mihi facere illud quod feci.
Asserebat quod credebat in papam, qui est Rome, et quod erat sibi obediendum, requirens frequenter quod ad eum mitteretur ; et in die qua abjuravit publice, petiit quod omnia dicta et facta transmitterentur ad Romam penes dominum nostrum papam ad quem et ad Deum primo se referebat. Ex informationibus factis Rothomagi | patet quod, cum ipsa intellexit quod in concilio generali, quod tunc celebrabatur, erant cardinales et alii prelati de parte regis Francie, petiit se illuc duci. Noluit autem dictus Cauchon quod hec petitio Johanne redigeretur in scriptis. Ex eisdem informationibus habetur quod quidam magister Nicolaus Loiseleur, sub habitu laicali alium se simulans, asserens quod se de parte regis ac compatriotam Johanne, subdole ei suggessit ne omnino, si vellet penam mortis evadere, se Ecclesie submitteret.
Dicitur excommunicata. Mirum est quod in ultima sententia pronunciata fuerit excommunicata947, nec constat per sententiam aut alias, quod a pretensa illa sententia excommunicationis fuerit per illos absoluta ; et tamen, sicut per informationem apparet, parum ante horam judicii, ipsa Puella hoc ea requirens, de expresso consensu illorum judicum, percepit sacramenta penitentie et eucharistie.
Dicitur in fide multipliciter errans et heretica. Sed ad hoc, quod aliquis dicatur hereticus, duo requiruntur : primo quod error sit in ipsius intellectu, secundo quod sit pertinacia in voluntate. Ex toto autem processu non potest elici quod ipsa Johanna erraverit in fide, aut aliquid asseruerit contra sacram 244L 133 v°. LA 257-258Scripturam quam dixit a Deo esse revelatam. Nam sepius interrogata de fide, dixit quod erat bona christiana et bene baptizata et quod sicut bona christiana moreretur. Neque etiam fuit pertinax, nam petiit quod viderentur et examinarentur dicta et facta sua per clericos et dicebat : Certifico vos quod, si sit aliquid mali in dictis et factis meis contra fidem christianam, quam Deus stabilivit, hoc ego non vellem sustinere, sed illud a me expellerem et essem bene irata de veniendo contra.
Ex hoc patet ipsam non fuisse pertinacem.
Dicitur invocatrix demonum et idolatra. Hoc dixisse videntur illi judices quasi constaret eis quod spiritus apparentes ipsi Puelle, quos se vidisse et eorum voces audisse dicebat, quibus et honorem exhibuit948, essent demones. Sed unde hoc scire potuerunt cum, ut superius ostensum est, potius estimandum sit eos fuisse bonos spiritus, quibus exhibere honorem, eosque adorare adoratione non latrie, que soli Deo debetur, sed dulye licitum est. Sed etsi fuissent mali spiritus, cum crederet eos esse bonos spiritus, eis deferendo honorem non fuisset idolatra. Dicebat enim quod credebat angelum et sanctas virgines Katherinam et Margaretam illosmet esse qui sunt in celis, in quorum honorem offerebat quandoque munera sacer-|-dotibus et candellas in ecclesia949, faciebatque missas celebrari et imaginibus sanctorum in ecclesiis quandoque cappellos apponebat. Recedente sancto Michaele et aliis spiritibus quos videbat, osculabatur terram per quam transsierant, rogabat voces ut impetrarent ei auxilium a Domino. Noluisset quod demon eam extraxisset de carcere. Ilia autem que exterius faciebat in honorem spirituum sibi apparentium, protestationes erant fidei, devotionis ac religionis hujus juvencule.
245L 133 v°. LA 258-259 Capitulum IV
Responsio ad aliqua que objiciuntur vel objici possunt, et que in dictis et factis ipsius Johanne difficultatem videntur ingerere.
Circa hoc procedetur juxta ordinem articulorum extractorum de processu qui mihi fuerunt exhibiti.
Circa contenta in primo articulo quatuor dubium seu difficultatem ingerere videntur. Primo id quod Johanna dixit de frequentia et modo apparitionum sibi factarum, quod videlicet vidit sanctum Michaelem et sanctas Katherinam et Margaretam apparentes corporaliter oculis suis et voces eorum frequenter audivit. Sed hoc mirum non debet videri, si attendatur arduitas rei ad quam se missam dicebat, nam, ut dicit, sanctus Michael denunciavit ei miseriam Francie et quod ipsa veniret ad succurrendum ei ; unde revelatio ei facta ordinabatur ad bonum et salutem publicam et spiritualem et temporalem totius populi regni Francie. Pro minoribus enim rebus legimus apparitiones angelorum et sanctarum animarum pluribus factas fuisse, sub aliquibus figuris corporalibus oculis visis et vocibus corporaliter auditis ; ut angelum Raphaelem legimus apparuisse Phobie, qui etiam, quod mirabilius fuit, cornes et socius fuit itineris junioris Thobie et videbatur secum comedere et bibere ; Petrum apostolum Agathe, et sic de aliis multis. Neque tamen ex dictis ipsius Johanne haberi potest quod, cum diceret voces illas sibi aliquid dixisse, quod semper spiritus illos oculis corporalibus viderit, aut voces illas exterius formatas auribus corporis audiverit, sed putandum est hoc frequentius factum fuisse secundum influxum in-|-tellectualis luminis, aut immissionem intelligibilium specierum, vel impressionem et ordinationem imaginabilium formarum.
Secundo id quod dixit quod credit firmiter esse bonas voces, sicut credit Christum passum pro nobis et sicut credit fidem christianam, quod Deus est et redemit nos a penis inferni, quodque veniunt a Deo et ex ordinatione sua. Ad hoc dici 246L 133 v°-134. LA 259potest quod, sicut non semper importat omnimodam similitudinem ut ibi, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus ; ibi enim plus est dissimilitudinis quam similitudinis : ipsa autem, que simplex erat, non erat capienda in verbis, sicut vir doctus950. Secundo dici potest quod ipsius verbum951 videtur esse interpretandum juxta id quod subdidit, quod movebatur ad credendum propter bonum consilium, bonam confortationem952 et bonam doctrinam. Tertio dicendum, secundum sanctum Thomam, 2a 2e, q. CLXXI, art. 6, quod habens revelationem a Deo certus est de sibi revelatis, quod sunt sibi divinitus953 revelata, sicut patuit in Abraham, qui ad immolandum filium suum nullatenus se preparasset, nisi de divina revelatione fuisset certissimus ; et in Jeremia qui ait, Jeremie XXVI° [15] : In veritate misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hec.
Si igitur ipsa Johanna habuit revelationes a Deo, certa fuit quod sibi revelata fuerunt ei divinitus revelata ; proinde dicere potuit quod credit firmiter esse bonas voces, sicut credit Christum passum pro nobis, et sicut credit fidem christianam : fidei enim firmiter assentimus, quia divine revelationi innititur.
Tertio id quod dixit quod voces ipse prohibuerunt ei ne saltaret seu precipitaret se de turre, et nihilominus saltavit, quia si voces veniebant a Deo, ut ipsa dicebat, ipsa fuit inobediens Deo et ita peccavit mortaliter. Preterea precipitando se temptavit Deum et hoc fecisse videtur ex presumptione vel ex desperatione. Dicendum ad hoc quod ex hoc quod saltavit de turre non potest inferri954 quin revelationes a Deo habuerit, quia955 revelationes fiebant sibi potissime propter liberationem regni a miseria, non propter ipsam aut privata ipsius opera principaliter. Non autem hoc videtur egisse ex desperatione, sed credens posse evadere, Deo forsitan se 247L 134. LA 259-260commendans ; unde et a morte preservata fuit. Quamquam laborandum non sit ad eam excusandum quasi ab omni peccato immunem, sicut nec Petrus immunis fuit et alii multi, quibus divine revelationes facte sunt, sed a peccato heresis et aliis propter que damnata est. Verumtamen, | sicut dicebat, post saltum fuit confortata a beata Katherina, et de hoc petiit veniam a Deo.
Quarto id quod dixit quod ab ipsis vocibus requisivit quod eam ducerent in paradisum, et hoc promiserunt ei. Sed hoc multis revelatum est et promissum, ut securitatis gaudium etiam in hac vita in eis inciperet, et confidentius et fortius magnifica opera prosequerentur et mala presentis vite sustinerent ; propter hoc Paulo, II Corinth. XII° [9] dictum est : Sufficit tibi gratia mea.
Nunc autem illi Puelle incumbebant multa ardua opera excercenda et terribilia mala imminebant tolleranda, ut rei probavit eventus.
Circa contenta in secundo articulo, tria videntur ingerere difficultatem. Primo id quod dixit quod Anglici ante septennium dimitterent majus vadium quod habebant in Francia, et haberent majorem perditionem quam habuissent coram Aurelianis. Sed hoc nonnulli intelligunt de civitate Parisiensi, que, ante septennium computando ab eo tempore quo hec dicebat, extra manus Anglicorum posita est et ad obedientiam regis reducta.
Secundo id quod dixit quod voces dixerunt ei quod liberaretur a carcere et haberet succursum a Deo per magnam victoriam. Hoc autem non evenit quia combusta fuit ; sed hoc salvari videtur per hoc quod subditur, quod nesciebat utrum esset per liberationem a carcere vel per turbationem judicii. Tamen postea dicebant voces : Non cures de martirio tuo, quia tu finaliter venies in regnum paradisi.
Per martirium autem gloriose ac feliciter liberantur fideles de carcere impiorum et magnam reportant victoriam : unde in persona martirum scribitur in Psalmo956 : Laqueus contritus est et nos liberati sumus.
[Ps. 123. 7].
248L 134-134 v°. LA 260-261Tertio presumptuosum videtur quod dixit quod de sua salute certa erat, ac si jam esset in paradiso. Sed hoc957 salvari potest per id quod supra dictum est, etiam per id quod ipsamet dixit, quod hoc intelligebat dummodo ipsa servaret juramentum et promissionem quam fecit Deo, videlicet quod ipsa servaret hene virginitatem tam anime quam corporis, intelligendo per virginitatem anime integritatem mentis, oppositam corruptioni peccati mortalis, sicut per virginitatem corporis integritatem oppositam corruptioni carnis, juxta illud II Corinth. X [XI. 2] : Despondi enim vos uni viro virginem | castam exhibere Christo.
Ubi de Lira ait : Virginem quantum ad fidei integritatem, castam quantum ad vite puritatem.
Vel quod dixit potest intelligi de certitudine spei. Spes enim innititur auxilio gratie958 Dei in qua, si perseveret aliquis, omnino infallibiliter vitam eternam consequetur. Si autem aliquis speraret se habiturum salutem eternam per propriam virtutem, hoc presumptionis esset.
In tertio articulo dicitur quod spiritibus sibi apparentibus et eam alloquentibus reverentiam exhibuit. Sed hoc licitum fuit et devotionis et religionis signum, ut in precedenti capitulo dictum fuit.
De tribus autem tactis in tribus ultimis articulis ipsi judicantes prefatam Johannam inculpare potissime videntur. Primo, de hoc quod tangitur in quarto articulo, et959 habitum virilem assumpsit et bellis se immiscuit ; de hoc aliqualiter supra tactum est ; sed ulterius secundum sanctum Thomam, 1° 2e, q. en, art. 6, in responsione ad VIm Deuteronomii XXII, prohibitum fuit ne mulier indueretur veste virili, aut e converso, ad declinandum luxuriam, quod enim mulier induatur veste virili, aut e converso, incentivum est concupiscentie et occasionem libidini prestat. Hec autem Johanna dicebat sibi magis licitum et conveniens habitum virilem habere, dum erat inter viros, quam habitum muliebrem, videlicet ut ipsa que juvenis erat minus provocaret viros ad libidinem 249L 134 v°. LA 261-262ad quam excitat vestis muliebris. Idem etiam sanctus Thomas, 2° 2e, quest. CLXIX, art. 2, ait quod mulier utatur veste virili, aut e converso, potest fieri sine peccato propter aliquam necessitatem, vel causa occultandi ab hostibus, vel propter deffectum alterius vestimenti, vel propter aliquid hujusmodi. Sic igitur licitum est in aliquibus casibus, quinimo expediens ac salutare, mulierem uti veste virili aut virum uti feminea, ut si mulier, pro servanda castitate, se occultet sub veste virili, si vir pro tuenda vita sua se occultet sub veste feminea. Si igitur, pro servanda vita privata aut960 castitate liceat, imo et salubre sit mulierem uti veste virili et virum veste muliebri, quanto magis huic Puelle licuit uti veste virili que convenientior erat, ratione jam dicta, ad conversandum inter viros magisque apta ad ambulandum, equitandum, deferendum arma et belligerendum pro salute publica totius populi regni Francie ; presertim cum, sicut patet ex processu, ipsa affirmaret se non fecisse hoc humano consilio, nec aliquem, ut | dicebat, de hoc onerat, nec961 ipsam vestem cepit, vel aliud fecit, nisi ex precepto Dei, credens quod quicquid ex precepto Dei fit, licite fit. Et, postquam illud faciebat ex precepto Dei et in servitio suo, non credebat male agere ; sed quando placeret Deo et tempus advenerit dimittendi et fecerit illud pro quo missa est ex parte Dei, tunc reciperet habitum muliebrem ; unde patet quod resumere proponebat habitum muliebrem962 officio suo peracto. Si enim ad debellandum inimicos regni a Deo missa fuit, ut dicebat et supra ostensum est, consequens erat ut ei a Deo, inspiraretur quod habitum assumeret viri, comam incideret, arma deferret, tamquam res convenientes operi et fini cujus gratia missa fuerat. Ad hoc enim videbatur lege privata Spiritus Sancti duci, sicut et sancte Tecla, Eugenia, Pelagia, Marina et alie que habitum viri detulerunt et comam inciderunt et sic inter viros conversate sunt, ut recitat Vincentius in Speculo. Sic et Debbora prophetes ivit cum Barach ad preliandum contra Cisaram et exercitum ejus, Judicum IV.
250L 134 v°. LA 262-263Secundo, de hoc quod tangitur in quinto articule, quod judicio militantis Ecclesie, de dictis et factis suis, se submittere recusavit. Circa hoc sciendum est quod dicta Johanne sunt ea precipue que dixit de apparitionibus et revelationibus sibi factis et de futuris eventibus. Facta vero illa que gessit ad regni subventionem et Anglicorum expugnationem ; cum autem hec materiam fidei non concernunt, mirum est quomodo sic molestabatur, ut de his judicio Ecclesie se submitteret. De submissione vero ipsius, satis in tertio capitulo dictum est, sed circa dicta ipsius Johanne in prefato quinto capitulo occurrunt duo dubia. Primum, de hoc quod dixit quod idem est de Deo et Ecclesia. Sed et salvari potest, quod idem est quantum ad conformitatem judicii, juxta illud Matthei XVIII [18] : Quecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in celo, et quecumque solveritis super terram, erunt soluta et in celo.
Ac per hoc se submittendo judicio Dei et963 se submittebat judicio Ecclesie.
Secundum est de hoc quod dixit quod se referebat Ecclesie, dummodo non preciperet aliquid impossibile ; et reputabat impossibile hoc videlicet quod ipsa revocet964 illa que dixit et fecit ex parte Dei, et quod illud non revocabit pro quacumque re, vel pro quocumque vivente, neque se referet de hoc ad hominem mundi. Ad hoc | dicendum quod, sicut supra tactum est, habens de aliquibus revelationem a Deo certus est quod illa sunt sibi divinitus revelata : hec autem Puella constanter asserebat se habuisse revelationem a Deo ; de hoc igitur certa erat. Quoad hoc igitur non debuit se submittere judicio hominum, presertim cum nullus hominum absque divina revelatione potuit scire certitudinaliter illa sibi non fuisse divinitus revelata. Neque enim Abraham se judicio hominum submisisset de revelatione sibi facta, de immolando filium, neque pro quocumque cessasset ab ipsius immolatione. Cessavit autem ex superveniente Dei precepto, de quo sibi constitit per novam revelationem. Et tamen id quod precipiebatur Abrahe, scilicet immolatio filii, si non intervenisset 251L 134 v°-135. LA 263-264auctoritas Dei precipientis, erat crudelissimum crimen. Quod autem Johanna asserebat sibi preceptum, erat justum et pium, scilicet liberatio regni Francie a suis calamitatibus, reductio ipsius ad obedientiam regis et domini sui naturalis. De hoc igitur non debuit se submittere judicio hominum. Facit ad hoc quod ait Apostolus Galatos V° [18] : Si spiritu ducimini, non estis sub lege
et XIX q. 2 [D. G. II. 19. 2. 2], dicitur : Qui privata lege ducitur, nulla ratio exigit ut publica constringatur
; et sanctus Thomas, 2a 2e, q. XCVI, art. 5, ait : Contingit quod aliquis simpliciter subjectus legi secundum aliqua, legi non astringitur secundum que regitur superiori lege.
Lex autem Spiritus Sancti superior est omni lege humanitus posita, et ideo viri spirituales, secundum hoc quod lege Spiritus Sancti ducuntur, non subduntur legi, quantum ad ea que repugnant dictioni Spiritus Sancti. Quia igitur ipsa Johanna, in his que dixit et fecit pro liberatione regni a suis miseriis, ad quam se965 missam dicebat, ducebatur lege privata Spiritus Sancti, ut supra966 declaratum est, quantum ad hoc absoluta erat a judicio hominum.
Tertio, de hoc quod tangitur in VI° articulo, quod, post abjurationem seu revocationem, habitum virilem resumpsit et apparitionibus suis, quibus publice renunciaverat, iterum adhesit, dicendum, circa hoc quod967 aliquis abjurare compellatur, oportet quod in aliquem errorem contra fidem christianam incidisse deprehendatur. Delatio autem virilis habitus et revelationes, quas Johanna dicebat sibi factas, non pertinent ad fidem ; super his igitur abjurandis cogi non debuit. Mulierem enim habitum virilem deferre quandoque licitum | est, et Johanne ipsum deferre licuit, ut supra visum est ; et si esset illicitum, hoc esset ea ratione quia hoc incentivum est concupiscentie et occasionem libini prestat, esset igitur peccatum non contra fidem, sed in moribus, ubi abjuratio locum non habet, sed simplex prohibitio ; unde et ipsa asserebat 252L 135. LA 264quod non intellexit se fecisse juramentum de non recipiendo habitum virilem. Cur autem virilem habitum resumpserit, causa sufficiens videtur assignari ex responsionibus ejus968 et ex informationibus, ut patet in articulo. Revelationes autem sibi facte non erant de pertinentibus ad fidem, sed de missione et adventu ipsius ad regem pro liberatione969 regni a calamitatibus suis. Miror igitur valde quomodo coegerunt ipsam ad eas abjurandum, quomodo etiam, propter resumptionem970 habitus virilis et adhesionem ipsius ad apparitiones quibus renunciaverat, judicaverunt eam relapsam. Nullus enim potest dici relapsus qui ante lapsus non fuerit ; propter premissa autem non potuit dici lapsa in aliquem errorem contra fidem, cum ad fidem non pertineant, neque etiam in aliquo alio invenitur a fidei rectitudine deviasse. De revocatione autem, seu abjuratione suarum apparitionum seu revelationum, videtur rationabiliter posse excusari et propter metum ac propter ignorantiam. Propter metum etiam qui cadit in constantem virum, unde ipsa asseruit quod quecumque tunc dixit et revocavit, hoc solum dixit et fecit timore ignis. Propter ignorantiam ; nam, sicut dixit, ipsa971 non intellexit sic dicere vel facere, quod scilicet revocaret suas apparitiones : ymo credit quod sunt sancte Katherina et Margareta et quod sunt a Deo. Illud autem, quod continebatur in scedula abjurationis, ipsa non intelligebat ; unde sententia abbatis Fiscampnensis, in qua fere omnes assistentes resederunt, fuit quod972 scedula abjurationis, quam Johanna asserebat se non intellexisse973, iterum ei legeretur et exponeretur ; quod tamen non fuit factum. Tanta autem potuit esse ignorantia quod causaret974 involuntarium simpliciter, ac per hoc excusaretur a peccato et non solum a tanto, sed etiam a toto. Quanquam ex hoc, quod revelationes revocasset, 253L 135. LA 264-265non posset concludi eas a Deo non fuisse, sicut ex eo quod Petrus Christum negavit, longe minore metu ductus quam Johanna, inferri non potest quod ex divina revelatione non fuerit illa ipsius confessio, Matthei XVI [16] : Tu es Christus filius Dei vivi.
Maxime cum hec Johanna de hoc penituerit et, post revocationem, timore ignis postposito suis revelationibus constantissime adheserit | usque ad mortem, in quo non relapsa censenda fuit, sed assertrix veritatis. Postea enim asseruit quod Deus mandavit sibi per sanctas Katherinam et Margaretam magnam pietatem illius grandis proditionis in quam975 ipsa Johanna consenserat, faciendo abjurationem et revocationem pro salvando vitam suam, et quod ipsa se damnaverat pro salvando vitam suam. Asseruit etiam quod, si ipsa diceret quod Deus non misisset eam, ipsa se damnaret, et quod veraciter Deus ipsam misit. Unde voces sibi dixerunt quod ipsa fecerat magnam injuriam, confitendo se non bene fecisse illud quod fecerat. Asseruit etiam constanter quod nihil revocavit quin hoc sit contra veritatem et, in hac veritatis confessione, per penam ignis migravit ad Dominum. Objicitur autem contra eam, quod ipsa alias dixit, quod liberaret ducem Aurelianensem, detentum captivum in Anglia, quod ipsa non fecit. Sed dicitur quod ipsamet solvit dicens quod : si durasset per tres annos absque impedimento, vel cepisset Anglicos de quibus fuisset redemptus, vel transfretasset in Angliam ad liberandum eum. Objicitur etiam de hoc quod dicebat sibi fuisse per voces revelatum quod, post ejus liberationem, Gallici facerent pulchrius factum in sua societate quod unquam fuerat factum pro tota christianitate, quod non evenit. Sed hoc non est de processu, sed adjectum ex quibusdam litteris per Anglicos falsitatis ; vel potest dici ad utrumque quod iste prenunciationes pertinebant ad prophetiam promissionis, que, sicut prophetia cominationis, non semper impletur, quia fit secundum ordinem causarum ad suos effectus, que variari possunt, ut patet Jeremie XVIII°. Hec autem latius explicantur per sanctum Thomam, 2a 2e, 254L 135. LA 265-266q. CLXXI, art. 5 ; vel potest dici, secundum Gregorium super Ezechielem, quod aliquando prophete sancti quedam ex spiritu suo proferunt, et in hoc possunt deficere, sicut patet de Nathan propheta, cum ait David regi II Regum VII [3] : Omne quod est in corde tuo fac, quia Dominus tecum est.
Credebat enim placere Deo quod David edificaret domum Domini, cujus tamen contrarium postea ipsi Nathan revelatum est. Sic etiam Johanna dixit postea sibi fuisse revelatum quod non de liberatione sua curaret et quod gratanter caperet martirium suum, quia finaliter veniet in paradisum. Si tamen ipsa Johanna forsan aliqua dixerit que non evenerunt, quod tamen non constat, non ex hoc sequitur quin aliqua ex divina revelatione presciverit et prenunciaverit. Illud enim976 quod dixit de liberatione sua, potest intelligi de liberatione sua per | martirium, ut supra dictum est. Post mortem autem ipsius, Gallici, illa etsi non in corpore, tamen in spiritu et virtute, ut pie credi potest, comitante, pulcherrimum factum pro tota christianitate fecerunt977 insperata et pene momentanea totius Normanie et Aquitanie reductione ad obedientiam regis. Quis autem novit si adhuc pulchrius factum pro tota christianitate fuit factum ? Sciendum etiam quod divine revelationes et prenunciationes sepe fiunt sub aliqua obscuritate figurarum et parabolarum, ut patet in libris prophetalibus veteris legis, ac in Apocalipsi beati Johannis : propter quod multa interpretatione indigent, juxta illud Danielis X [1] : Intelligentia opus est in visione
, unde et Ysidorus, libro Ethimolog.978 ponit sextum genus prophetie accepta parabola. Secundum hoc, dicendum est ipsam Johannam aliqua parabolice dixisse, ut illud, quod angelus, cum rex esset in Castro Caynonensi, intravit per ostium camere regis et reduxit ei ad memoriam979 patientiam magnam quam habuerat in suis tribulationibus, tradiditque ei quoddam signum opulentissimum ; se ipsam forsan nominans angelum propter similitudinem officii, id est nuntium a Deo missum ; erat etiam ibi angelus qui loquebatur 255L 135-135 v°. LA 266-267secum : per signum illud forte intelligebat regis coronationem Remis et regni sui recuperationem. Et si qua alia similia dixerit, putandum est eam parabolice, nolens Anglicis revelare secreta que regi dixerat.
Imponitur insuper ei quod jactanter dixerat se numquam fecisse opera peccati mortalis. Sed quomodo illud sibi imponitur ? Interrogata enim utrum se sciret esse in gratia Dei respondit : Si ego non sum, Deus ponat me, si ego sum, Deus teneat me in illa
asseruitque se nescire si esset in peccato mortali.
Capitulum V
Conclusio sequens ex premissis : ipsa Johanna temerarie et injuste fuit judicata, impieque igne concremata.
Probatur ex premissis quia, sicut supra tactum est, nullus absque divina revelatione potuit de apparitionibus et revelationibus, quas ipsa Johanna asserebat sibi factas, certitudinaliter scire si ex Deo | fuerint an a demone, an humana adinventione conficte. Temeriarum igitur fuit judicare eas vel fuisse a demone, vel ab ipsa Johanna mendose confictas. Preterea, etsi hoc certitudinaliter sciri non potuit, nisi fuisset divinitus revelatum, attamen, ex multis conjecturis supra expressis, signanter ex miris980 et arduis operibus que supra opinionem ac spem hominum gessit, ex prenuntiatione futurorum eventuum ex libera hominum voluntate dependentium, quos solus Deus certitudinaliter precognoscere potest, et hic quibus voluerit revelare, qui infalibiliter, sicut ipsa predixit, evenerunt, judicandum est potius apparitiones et revelationes ipsi Johanne factas a Deo fuisse. Ad hoc facit quod super illud Romanos XIV [3] : Qui non manducat, manducantem non judicet
, dicit glossa : dubia in meliorem partem sunt interpretanda
. Si igitur certum non fuit, sed dubium, si ille apparitiones et revelationes a Deo fuerint, an a demone, an981 humanitus conficte, declinandum fuit in 256L 135 v°. LA 267-268judicio in meliorem, mitiorem et humaniorem partem, quod videlicet a Deo fuerint, presertim cum illa constanter assereret se a Deo missam apparitionesque et revelationes a Deo habuisse, assertionemque suam confirmaret et mira ipsius opera et prenunciationes futurorum que immuabiliter982 evenerunt, de quibus demon nihil certum predicere potuit neque homo, nisi sibi fuerit revelatum divinitus. De hac proinde re dubia ferendum erat judicium declinando in mitiorem partem ; temerarium vero et iniquum fuit de ipsa re dubia certum ferre judicium, presertim ad condemnandum. De dubiis enim temerarium est judicare, maxime ut condemnemus, sicut dicit Augustinus in libro De Consensu evangelistarum super illud Mathei VII° Nolite judicare
, quia igitur illis judicibus occultum et incertum erat unde ille revelationes processerant, nisi illis fuisset divinitus revelatum : de quo minime constat ; hoc divino judicio relinqucndum erat, aut saltem tamquam negotium arduissimum ad supremum tribunal, vel generalis concilii, vel summi Pontificis, ad quod se mitti petierat remittendum. Postremo hi judices ad sententiam diffinitivam processerunt contra Johannam, ipsamque brachio seculari reliquerunt ob duas causas : videlicet quia, post abjurationem, habitum virilem resumpserat, et suis revelationibus constantissime adheserat. Ostensum est autem supra, quod, neque virilis habitus, neque revelationes sibi facte erant de pertinentibus ad fidem : unde super his locum non habebat abjuratio, | neque ob hoc censenda erat relapsa aut heretica ; propter hec igitur non erat ad judicium fidei trahenda, et multo minus tamquam heretica judicanda et brachio seculari relinquenda, presertim cum nec in aliis, sicut ex processu et informationibus patet, deprehensa sit in aliquo a fidei veritate deviasse. Ostensum est etiam sigillatim ipsam Johannam in nullo fuisse talem qualis in sententia pessime exprimitur ; unde patet ipsam Johannam, nedum temerarie, sed et injuste, fuisse judicatam, insuper et impie et crudeliter brachio seculari relictam ac igne concrematam, nullo servato 257L 135 v°. Q3 317-318. LA 268-269juris ordine. Nam, absque sententia cujuscumque judicis secularis, per Anglicos solos ad supplicium ignis violenter tracta fuit, prout asserunt qui presentes fuerunt. Et mirum est valde quomodo tam impie et crudeliter condemnata est hec juvencula innocens, presertim a crimine heresis. Quamquam enim de difficillimis ac subtilibus questionibus fuerit examinata per plures, prolixe, tediose, captiose, nullo eam dirigente, ad quas etiam vir multum doctus vix scivisset in promptu respondere, sic tamen ad omnia sapienter ac fideliter respondit, ut in nullo errore contra fidem aut sacram Scripturam fuerit deprehensa. Et re vera puto eos qui suas responsiones inspexerint valde mirari super prudentia et responsis ejus, ita ut attentis ipsius simplicitate, sexu et etate, dicant quod non erat ipsa loquens, sed quod in ea loquebatur Spiritus Sanctus, cui cum Patre et Filio honor, gloria et imperium in secula seculorum. Amen.
[Operis subscriptio983]
Hec autem scripta sunt non in cujusquam suggillationem, sed zelo veritatis et justitie absque temeraria assertione, submittendo omnia determinationi ac judicio sancte matris Ecclesie ac domini nostri summi Pontificis, correctionique et emendationi sapientium.
Scriptum et signatum per me, Martinum, indignum Cenomannensis ecclesie ministrum, VIIa mensis aprilis, anno Domini MCCCCLVI°. Sic signatum : Berruyer. |
Notes
- [864]
LA : quod.
- [865]
LA : mysterio.
- [866]
LA : schismata.
- [867]
LA : omis.
- [868]
L : concessione.
- [869]
L : XIII.
- [870]
LA : comicitur.
- [871]
LA : linite.
- [872]
LA : praepugnare.
- [873]
LA : jumentorum.
- [874]
LA : trium.
- [875]
LA : 2 mots omis.
- [876]
LA : discursibus.
- [877]
LA : ergo.
- [878]
LA : hic.
- [879]
LA : sunt.
- [880]
LA : parta.
- [881]
LA : retulae.
- [882]
LA : vacans.
- [883]
LA : vocis.
- [884]
LA add. : fuisse ipsam.
- [885]
LA add. : qui.
- [886]
LA : anullae.
- [887]
LA : facientibus.
- [888]
LA : sed.
- [889]
LA : sequebantur.
- [890]
LA : nox.
- [891]
LA : Rame.
- [892]
LA : quod.
- [893]
L : omis.
- [894]
LA : recitatione.
- [895]
LA : noluisset.
- [896]
LA : salutaribus.
- [897]
LA : monebatur.
- [898]
LA : omis.
- [899]
LA : jussa.
- [900]
LA : omis.
- [901]
LA : mundaverunt.
- [902]
LA : grandia.
- [903]
LA : Turonia.
- [904]
L : immoderandum.
- [905]
LA : more ad.
- [906]
LA : et insserata.
- [907]
LA : insequendi satius.
- [908]
LA : depulit.
- [909]
LA : procedere.
- [910]
LA : si non.
- [911]
LA : deduxit.
- [912]
LA : revelationibus.
- [913]
L : papa.
- [914]
LA : omis.
- [915]
LA : dictum.
- [916]
LA : via.
- [917]
LA : fide.
- [918]
LA : gloriosissimam.
- [919]
L : pro.
- [920]
L : sanctus.
- [921]
LA : 1, Liv. V. L : CXIV.
- [922]
LA : ipsa.
- [923]
LA : eventu.
- [924]
LA add. : subita.
- [925]
LA : milites.
- [926]
LA : 8 mots omis.
- [927]
LA : e regione.
- [928]
LA : tam munitarumque.
- [929]
L : 2 mots omis.
- [930]
LA : est.
- [931]
L : 2 mots omis.
- [932]
Citation non littérale.
- [933]
Citation incomplète.
- [934]
LA : omis.
- [935]
LA : quid.
- [936]
LA : excusant.
- [937]
LA : hoc.
- [938]
LA : portant.
- [939]
LA : omis.
- [940]
LA : 3 mots remplacés par can.
- [941]
LA : omis.
- [942]
LA : omis.
- [943]
LA : ipsi.
- [944]
L : apparebant.
- [945]
LA : omis.
- [946]
LA : excusabat.
- [947]
L : 9 mots omis.
- [948]
LA : exhibeat.
- [949]
LA : 2 mots omis.
- [950]
L : omis.
- [951]
L : dictum.
- [952]
LA : confrontationem.
- [953]
L add. : res.
- [954]
L : referri.
- [955]
LA : qui.
- [956]
LA :
In persona
. - [957]
LA : id.
- [958]
LA : gratia.
- [959]
LA : quod.
- [960]
LA : ac.
- [961]
LA : ne.
- [962]
L : 7 mots omis.
- [963]
LA : omis.
- [964]
LA : teneret.
- [965]
LA : omis.
- [966]
LA add. : se.
- [967]
L add. : ad hoc quod.
[NdÉ] Note orpheline : L : et sibi.
- [968]
LA : omis.
- [969]
LA : relevatione.
- [970]
L : assumptionem.
- [971]
LA : omis.
- [972]
LA : omis.
- [973]
LA add. : [postulans quod].
- [974]
LA : crearet.
- [975]
LA : qua.
- [976]
LA : etiam.
- [977]
LA add. : in.
- [978]
LA : Ethicorum.
- [979]
LA : omis.
- [980]
LA : magnis.
- [981]
LA : aut.
- [982]
LA : inviolabiliter.
- [983]
L : souscription omise.